In ascensione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11224 Inasdo
1.1
SERMO I. De evangelica lectione. (Marc. XVI, 14-20.)
1.1
Recumbentibus undecim discipulis apparuit illis Jesus. Apparuit vere benignitas et humanitas Salvatoris. 911 Multam enim fiduciam praestat, quod libentius adsit orationi incumbentibus, quando nec recumbentibus quidem dedignatur adesse. Apparuit, inquam, benignitas ejus, qui cognovit figmentum nostrum, nec dedignatur necessitates nostras, sed miseretur, si tamen curam carnis non in desiderio facimus, sed in necessitate. Quod considerans idem Apostolus: Sive manducamus, inquit, sive bibimus, sive aliquid aliud facimus, omnia in gloriam Domini faciamus. Potest tamen quod recumbentibus apparuit, ad id quoque referri, quod alibi calumniantibus Judaeis adversus discipulos non jejunantes: Non possunt, inquit, filii sponsi lugere, quandiu cum eis est sponsus. Sequitur: Et exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Audis Christum discipulos increpantem, imo( quod durius sonat) etiam exprobrantem, nec quandocunque, sed ea hora, qua eis corporalem praesentiam subtracturus, videri poterat magis ab increpatione parcere debuisse. Noli ergo indignari de caetero, si te quoque aliquando Christi vicarius increpaverit. Id enim exhibet, quod ascensurus ab eis in coelum, suis Christus legitur exhibuisse discipulis. Sed quid est, fratres, quod dicit: His qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt? Aut qui fuere, quorum beati oculi gloriosum resurrectionis Dominicae meruerunt videre miraculum? Neque enim resurgentem illum quisquam legitur, aut creditur vidisse mortalium. Restat ergo de angelis accipiendum, quibus utique resurrectionis testimonium perhibentibus, apostolorum pusillanimitas haesitavit.
1.2
Jam vero ut faciat quod scriptum est: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me; visitationis gratiam, exprobrationis censuram, praedicationis quoque doctrina sequatur, et dicat: Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit. Sed quid ad haec dicemus, fratres? Magna nimis videtur saecularibus hominibus in hoc verbo data fiducia, vereorque ne dare eam incipiant in occasionem carnis, blandientes sibi plus quam oporteat sine operibus de baptismo et credulitate. Verumtamen consideremus quod sequitur: Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur. Nec minor fortasse videbitur ipsis quoque religiosis ex hoc verbo provenire desperatio, quam ex verbo priore vanae spei data saecularibus occasio videretur. Quis enim ea, quae in praesenti loco scripta sunt, signa videtur habere credulitatis, sine qua nemo poterit salvari, quoniam qui non crediderit, condemnabitur; et: Sine fide impossibile est placere Deo? Quis, inquam, daemonia ejicit, linguis novis loquitur, serpentes tollit? Quid ergo? Si nemo haec habet, aut perpauci nostris videntur habere temporibus; aut nemo salvabitur, aut hi soli qui his muneribus gloriantur, quae non tam merita sunt quam indicia meritorum: adeo ut multi dicentes: Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? audire habeant in judicio: Nescio vos; discedite a me, operarii iniquitatis. Ubi est, quod ait Apostolus, cum de justo judice loqueretur: Qui reddet unicuique juxta opera sua; si, quod absit! quaerenda sunt in judicio signa potius quam merita?
1.3
Sunt tamen et ipsa merita signa quaedam, certiora utique et salubriora. Nec difficile arbitror nosse, quemadmodum intelligi signa possint praesentia, ut sint indubitata signa credulitatis, ac per hoc et salutis. Primum enim opus fidei per dilectionem operantis, cordis compunctio est, in qua sine dubio ejiciuntur daemonia, cum eradicantur e corde peccata. Exinde qui in Christum credunt, linguis loquuntur novis, cum jam recedunt vetera de ore eorum, nec de caetero vetusta protoparentum lingua loquuntur, declinantium in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Ubi vero compunctione cordis et oris confessione priora sunt deleta peccata, nec recidivam patiantur, et jam sint posteriora pejora prioribus, 912 serpentes tollant necesse est, id est, ut venenatas suggestiones exstinguant. Quid tamen agendum, si qua forte radix pullulat, quae tam velociter nequeat exstirpari, sed stimulat animum concupiscentia carnis? Profecto si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; quoniam juxta Salvatoris exemplum, cum gustaverint, nolent bibere, id est cum senserint, nolent consentire. Sic enim non eis nocebit( quia nulla damnatio est his qui sunt in Christo Jesu) concupiscentiae sensus absque consensu. Quid tamen? Molesta certe et periculosa est sic corruptae et infirmae affectionis lucta; sed qui crediderint, super aegros manus imponent, et bene habebunt, id est aegras affectiones bonis operibus operient, et hoc remedio curabuntur.