In ascensione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11224 Inasdo
2.1
SERMO II. Quomodo ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia.
2.1
Solemnitas ista, fratres charissimi, gloriosa est, et, ut ita dicam, gaudiosa, in qua et singularis Christo gloria, et nobis specialis laetitia exhibetur. Consummatio enim et adimpletio est reliquarum solemnitatum, et felix clausula totius itinerarii Filii Dei. Qui enim descendit, ipse est et qui ascendit hodierna die super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Jam enim cum se dominum universorum, quae sunt in terra et in mari et in inferno, probasset, non restabat, nisi ut aeris et coelorum se esse dominum argumentis similibus, vel certe potioribus comprobaret. Terra enim cognovit Dominum, quia ad vocem virtutis ejus, cum clamasset magna voce: Lazare, veni foras, mortuum reddidit. Cognovit mare, quia solidum se praebuit sub pedibus ejus, ita ut apostoli cum putarent phantasma esse. Cognovit infernus, cujus ipse portas aereas et vectes ferreos confregit, ubi et ligavit illum insatiabilem homicidam, qui vocatur diabolus et Satanas. Profecto qui mortuos suscitavit, leprosos mundavit, caecos illuminavit, claudos firmavit, et omnes exsufflavit infirmitates, dominus omnium fuit, et eadem manu qua fecerat, quae defecerant reficiebat. Sic et qui in ore piscis cum ipso pisce staterem invenire praedixit, patet procul dubio, quia maris et omnium quae in mari moventur, dominus fuit. Qui vero traduxit aereas potestates, et affixit eas cruci suae, claret quia super infernales officinas potestatem accepit. Hic est enim qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, qui stetit in loco campestri ut doceret turbas; ante praesidem, ut alapas sustineret; toto tempore quo in terris visus est, et cum hominibus conversatus, in laboribus multis stans, et operans salutem in medio terrae.
2.2
Ad claudendam igitur tunicam tuam inconsutilem, Domine Jesu, ad perficiendam fidei nostrae integritatem, restat, ut videntibus discipulis per medium aeris, sicut aeris dominus ascendas super omnes coelos. Extunc probabitur, quia Dominus universorum tu es, quia omnia in omnibus adimplesti, et jam tibi profecto debebitur, ut in nomine tuo omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia tu es in gloria, et in dextera Patris. In hac dextera sunt delectationes usque in finem: et ideo monet Apostolus, ut quaeramus quae sursum sunt, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quia illic profecto thesaurus noster est Jesus Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
2.3
Quid tamen putatis, fratres, quantus dolor et timor irruperit apostolica pectora, cum eum viderunt a se tolli, et attolli in aera, non scalis adjutum, non sublevatum funibus; etsi angelico comitatum obsequio, non tamen fultum auxilio, sed gradientem in 913 multitudine fortitudinis suae? Impletum est quod eis dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire. Quocunque enim terrarum iisset, eum indivisibiliter sequerentur; mare, sicut Petrus fecit aliquando, cum eo etiam submergendi intrarent; sed hac sequi non poterant, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Dolor ergo nimius erat, quia videbant illum, propter quem omnia reliquerant, a suis sensibus et aspectibus tolli, ut non possent ablato a se sponso, filii sponsi non lugere: timor quia orphani relinquebantur in medio Judaeorum, nondum confirmati virtute ex alto. Benedicens ergo eis ferebatur in coelum, forte concussis illius singularis misricordiae visceribus, cum miseros suos et pauperem suam scholam relinqueret; nisi quod veniebat parare eis locum, et quia expediebat ut praesentiam eis subtraheret corporalem. Quam felix, quam digna ista processio! ad quam ne ipsi quidem adhuc apostoli digni fuerunt admitti, cum et animarum sanctarum, et coelestium virtutum triumphali pompa deductus ad Patrem, sedet a dextris Dei. Nunc vere adimplevit omnia quia natus est inter homines, cum hominibus conversatus est, ab hominibus et pro hominibus passus et mortuus est, resurrexit, ascendit, sedet ad dexteram Dei. Agnosco tunicam desuper contextam per totum, quam superna illa mansio claudit: ubi adimpletus est, et adimplevit omnia Dominus Jesus Christus.
2.4
Verumtamen quid mihi et solemnitatibus istis? Quis me consolabitur, Domine Jesu, quia te non vidi in cruce suspensum, plagis lividum, pallidum morte; quia non sum crucifixo compassus, obsecutus mortuo, ut saltem lacrymis meis loca illa vulnerum delinirem? Quomodo me dereliquisti insalutatum cum formosus in stola tua rex gloriae in alta coelorum te recepisti? Prorsus renuisset consolari anima mea, nisi me angeli in voce exsultationis praevenissent, qui dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidisti eum euntem in coelum. Sic, inquiunt, veniet. Ergone veniet quaerere nos in illa tam singulari quam universali processione, cum praecedentibus omnibus angelis et subsequentibus hominibus universis, descendet judicare vivos et mortuos? Procul dubio veniet; sed quomodo ascendit, non quomodo ante descendit. Humilis enim prius venit animas salvare; sublimis autem veniet cadaver istud resuscitare, et configurare corpori claritatis suae, ut infirmiori huic vasculo abundantiorem impendere videatur honorem. Tunc enim videbitur cum potestate magna et majestate, qui prius in infirmitate carnis latuerat. Intuebor et ego eum, sed non modo; videbo eum, sed non prope: ita ut haec secunda glorificatio priori glorificationi propter excellentem gloriam manifeste praeluceat.
2.5
Interim manipulus primitiarum nostrarum Christus oblatus est, ad dexteram Patris assumptus, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Sedet autem, habens in dextera misericordiam, in sinistra judicium; et misericordiam multam nimis, et judicium multum nimis; in dextera aquam, in sinistra ignem immobiliter tenens. Et quidem corroboravit misericordiam super timentes se secundum altitudinem coeli a terra, ut majores cumulos miserationum Domini sentiant, quam sit spatii inter coelum et terram. Propositum namque Dei super illos manet immobile: et misericordia haec[ alias, Domini] ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; ab aeterno per praedestinationem, in aeternum per glorificationem. Similiter et in reprobis terribilis est super filios hominum, et utrinque stat fixa sententia aeternitatis, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quis scit si omnium vestrum, quos hic video, nomina scripta sunt in coelis, et in libro praedestinationis adnotata? Vocationis enim et justificationis vestrae aliqua signa mihi videor intueri in conversatione hujus[ alias additur tantae] humilitatis. Quanto 914 putas gaudio replerentur omnia ossa mea, si id scire contingeret? Sed nescit homo, utrum sit dignus amore, an odio.
2.6
Propterea, dilectissimi, perseverate in disciplina quam suscepistis, ut per humilitatem ad sublimitatem ascendatis; quia haec est via, et non est alia praeter ipsam. Qui aliter vadit, cadit potius quam ascendit; quia sola est humilitas quae exaltat, sola quae ducit ad vitam. Christus enim cum per naturam divinitatis non haberet quo cresceret vel ascenderet, quia ultra Deum nihil est; per descensum quomodo cresceret invenit, veniens incarnari, pati, mori, ne moreremur in aeternum: propter quod Deus exaltavit illum, quia resurrexit, ascendit, sedet a dextris Dei. Vade, et tu fac similiter. Neque enim ascendere potes, nisi descenderis; quia ut aeterna lege fixum est: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. O perversitas! o abusio filiorum Adam! quia cum ascendere difficillimum sit, descendere autem facillimum; ipsi et leviter ascendunt, et difficilius descendunt, parati ad honores et celsitudines graduum ecclesiasticorum, ipsis etiam angelicis humeris formidandos. Ad sequendum autem te, Domine Jesu, vix inveniuntur, qui vel trahi patiuntur, qui velint duci per viam mandatorum tuorum. Alii enim trahuntur, qui possunt dicere: Trahe me post te. Alii ducuntur, qui dicunt: Introduxit me rex in cellaria sua. Alii rapiuntur, sicut Apostolus raptus est ad tertium coelum. Et primi quidem felices, qui in patientia sua possident animas suas; secundi feliciores, quia ex voluntate sua confitentur ei; tertii felicissimi, qui in profundissima Dei misericordia, quasi quodammodo sepulta jam arbitrii sui potestate, in divitias gloriae in spiritu ardoris rapiuntur, nescientes sive in corpore, sive extra corpus; hoc solum scientes, quod rapti sint. Beatus qui ubique te ducem habet, Domine Jesu, non illum refugam spiritum, qui statim ascendere voluit, et tota divinitatis dextera percussus est. Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, sequamur te, per te, ad te; quia tu es via, veritas et vita; via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Verba enim aeternae vitae habes, et nos cognoscimus et credimus quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.