Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In ascensione Domini
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11224 Inasdo
3.1
SERMO III. De intellectu et affectu.
3.1
Hodie coelorum Dominus coelorum alta coelesti potentia penetravit, et infirma carnis tanquam nubila quaedam excutiens, induit stolam gloriae. Elevatus est Sol in ortu suo, incaluit et invaluit; dilatavit et multiplicavit radios super terram, nec est qui se abscondat a calore ejus. Rediit ad regionem sapientiae Sapientia Dei, ubi omnes bonum et intelligunt et requirunt, intellectu perspicacissimi, affectu paratissimi ad audiendam vocem sermonum ejus. Nos autem in regione ista sumus, ubi plurimum est malitiae, sapientiae parum; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Per sensum hic ego arbitror intellectum designari: qui tunc vere deprimitur, cum multa cogitat, cum non colligit se circa illam unam et unicam meditationem, quae concipitur de civitate illa, cujus participatio ejus in idipsum. Hujusmodi intellectum oportet deprimi, et distrahi per multa, multis et multiplicibus modis. Animam vero hic aestimo dici affectiones, quae, corrupto corpore, diversis passionibus afficiuntur, quae mitigari nunquam possunt, ne dicam sanari, donec voluntas nuum quaerat, et tendat ad unum.
3.2
Duo ergo sunt quae in nobis purganda sunt, intellectus et affectus: intellectus, ut noverit; affectus, ut velit. Felices, et vere felices illi duo viri, Elias et 915 Enoch, quibus omnes materiae et occasiones ablatae sunt, quae eorum intellectum impediant, vel affectum; quia soli Deo viventes nec noverunt nisi Deum, nec cupiunt nisi Deum. Denique et de Enoch legitur quia raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. Intellectus noster turbatus erat, ne dicam caecatus; affectus inquinatus erat, et multum inquinatus; sed Christus intellectum illuminat, Spiritus sanctus affectum purgat. Venit enim Filius Dei, et tot et tanta mirabilia in mundo operatus est, ut non immerito intellectum nostrum ab omnibus mundanis rebus evocaverit; ut semper cogitemus, et nunquam cogitare sufficiamus, quia mirabilia fecit. Vere latissimos nobis ad spatiandum intelligentiae campos dereliquit; et torrens cogitationum istarum profundissimus est, qui juxta prophetam non possit transvadari. Quis enim sufficiat cogitare, qualiter rerum Dominus praevenerit nos, venerit ad nos, subvenerit nobis, et singularis illa majestas voluerit mori ut viveremus, servire ut regnaremus, exsulare ut repatriaremur, et usque ad servilissima opera inclinari, ut constitueret nos super omnia opera sua?
3.3
Talem se obtulit apostolis apostolorum Dominus, ut jam non invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicerent, sed ipse facie ad faciem videretur qui omnia fecit. Et quia discipuli carnales erant, et Deus spiritus est, nec bene convenit spiritui et carni; umbra corporis sui temperavit se eis, ut objectu vivificae carnis viderent Verbum in carne, solem in nube, lumen in testa, cereum in laterna. Spiritus enim oris nostri Christus Dominus, cui diximus: In umbra tua vivemus inter gentes. In umbra, inquit, tua inter gentes, non inter angelos, ubi purissimum lumen purissimis oculis intuebimur. Unde et virtus Altissimi obumbravit Virgini, ne nimio splendore praestricta, divinitatis fulgur etiam illa singularis aquila tolerare non posset. Ad hoc autem carnem eis proposuit, ut omnem cogitatum eorum ab humanis rebus ad carnem suam( qua et mirabilia dicebat et mirabilia faciebat) adunaret, et sic de carne transferret ad spiritum; quia spiritus est Deus et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Nonne tibi videtur eis intellectum illuminasse, cum aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, ostendens quia haec oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam?
3.4
Sed illi sanctissimae carni ejus assuefacti, verbum de discessu ejus audire non poterant, ut eos relinqueret pro quo omnia reliquissent. Quare hoc? quia intellectus illuminatus erat, sed nondum purgatus affectus. Unde et benignus magister blande eos ac dulciter compellabat[ alias, consolabatur] dicens: Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Quid est quod Christo commorante in terris, Spiritus sanctus ad eos venire non potuit? An carnis illius consortium abhorrebat, quae de ipso et per ipsum in Virgine et de Virgine matre concepta erat et nata? Absit! sed ut ostenderet nobis per quam ambularemus viam, formam apponeret cui imprimeremur. Et ille quidem illis, plorantibus elevatus in coelum, Spiritum sanctum misit, qui affectum eorum, id est voluntatem, mundavit, imo potius alteravit, ut jam magis Dominum velint ascendisse, qui prius detinuisse voluerant. Impletum est quod eis praedixerat: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Sic ergo eorum intelligentia per Christum illuminata est, et voluntas emundata per Spiritum; ut sicut bonum noverint, sic et velint: quod solum perfecta religio, vel religiosa perfectio est. 916
3.5
Recordor nunc Elisaei sancti, cui cum Elias dixisset, ut in discessu vel ascensu suo postularet quod vellet, respondit: Oro ut fiat spiritus tuus duplex in me. At ille: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris quando tollar a te, erit quod petiisti. Nonne tibi videtur Elias ascendentis Domini signare personam; Elisaeus vero chorum apostolicum in ascensione Christi anxie suspirantem? Sicut enim Elisaeus ab Elia nullo pacto avelli poterat, sic nec apostoli a Christi praesentia poterant separari. Vix enim tandem eis persuasit, quia sine fide impossible esset placere Deo. Quis est ergo spiritus iste duplex qui quaeritur, nisi illuminatio intellectus, et affectus purgatio? Res difficilis, quia rarus in terris est qui illum habere mereatur. Attamen, inquit, si videris quando tollar a te, erit quod petiisti. Nihil est quod propter hoc habeant perdere vel debeant alumni tui, Domine Jesu, quia videntibus illis es elevatus in coelum, et desiderantibus oculis te secuti sunt gradientem in multitudine fortitudinis tuae. Vel certe spiritum duplicem dicere possumus illud, quod Salvator ad discipulos ait: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Nonne majora Christo, per Christum tamen, fecit Petrus, de quo legitur: Quia in plateis ponebantur infirmi in lectulis, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis? Nusquam enim Dominus umbra sua invenitur infirmitates sanasse.
3.6
Non dubito ego intellectum omnium vestrum, qui hic estis, illuminatum esse; sed non affectum aeque esse purgatum, manifestis approbabo conjecturis. Omnes quod bonum est nostis, et viam per quam incedere, et quomodo in ea incedere debeatis: sed voluntas non una est. Quidam enim ad omnia viae et vitae hujus exercitia non solum ambulant, sed et currunt, imo potius volant, ut eis et vigiliae breves, et cibi dulces, et panni suaves, et labores non solum tolerabiles, sed et appetibiles videantur. Alii autem non sic; sed corde arido et affectione recalcitrante, vix pudore trahuntur ad haec, vix gehennali timore compelluntur. Quosdam nec compellimus quidem, quibus frons mulieris meretricis facta est, et nolunt erubescere. Sunt, inquam, multi inter nos, qui nobiscum de uno pane comedunt, nobiscum dormiunt, nobiscum cantant, nobiscum laborant, miseri et miserabiles, utpote per omnia[ alias deest per omnia] participes tribulationis, sed consolationis non ita. Nunquid abbreviata est manus Domini, ut omnibus donare non possit, qui aperit manum suam, et implet omne animal benedictione? Quid ergo in causa est? Illud omnino, quia non vident Christum cum tollitur ab eis; id est, non cogitant quomodo eos orphanos, reliquerit, quod peregrini et advenae sint super terram, quod tandiu faeculenti corporis horrido carcere teneantur, et non sint cum Christo. Hujusmodi autem, si diu ita permanserint sub onere, aut opprimuntur et succumbunt, aut quodammodo in inferno sunt, ut nunquam ad plenum respirent in lucem miserationum Domini, nec in libertatem spiritus, quae sola facit jugum suave, et onus leve.
3.7
Inde autem tam perniciosa tepiditas emanat, quia affectus, id est voluntas eorum nondum purgata est, nec bonum sic volunt sicut noverunt, a propria concupiscentia abstracti graviter et illecti. Amant enim in carne sua terrenas consolatiunculas, sive in verbo, sive in signo, sive in facto, sive in aliquo alio; et si haec interrumpunt aliquando, non tamen penitus rumpunt. Inde est quod raro affectiones suas dirigunt in Deum, et eorum compunctio non continua, sed horaria est, et, ut verius dicam, momentanea. Impleri autem visitationibus Domini anima non potest, quae his distractionibus subjacet: 917 et quanto magis illis evacuabitur, tanto amplius istis implebitur; si multum, multum; si parum, parum. Vel certe si magis probas, nunquam istae illis misceri poterunt in aeternum; quia ubi vasa vacua non invenit oleum, stare necesse est; nec mittunt vinum novum nisi in utres novos, ut ambo conserventur. Neque enim spiritus et caro, ignis et tepiditas, in uno domicilio commorantur, praesertim cum tepiditas ipsi Domino soleat vomitum provocare.
3.8
Si enim apostoli adhuc carni Dominicae inhaerentes( quae sola sancta, quia Sancti sanctorum, erat), Spiritu sancto repleri nequiverint, donec tolleretur ab eis; tu carni tuae, quae sordidissima est, et diversarum spurcitiarum phantasiis repleta, astrictus et conglutinatus, illum meracissimum Spiritum te posse putas suscipere, nisi carneis istis consolationibus funditus renuntiare tentaveris? Revera cum incoeperis, tristitia implebit cor tuum; sed si perseveraveris, tristitia tua convertetur in gaudium. Tunc enim purgabitur affectus et voluntas renovabitur, vel potius nova creabitur, ut omnia quae prius difficilia, imo impossibilia videbantur. cum multa percurrantur dulcedine et aviditate. Emitte, inquit, Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Sicut per faciem exterior homo cognoscitur, sic per voluntatem demonstratur interior. Emisso ergo Spiritu creatur et renovatur facies terrae, id est terrena voluntas fit coelestis, parata ad nutum nutu citius obedire. Beati qui tales sunt; qui non solum malum non sentiunt, sed in mira quadam cordis dilatatione commorantur. De illis enim quos supra commemoravimus, terribiliter ait Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt, id est carnales; et quidquid in eis spiritus fuerat, in carnem evanuit.
3.9
Quia igitur, charissimi, hodierna dies est, in qua sponsus aufertur a nobis, et non sine tumultu aliquo animorum nostrorum, ad hoc tamen ut mittat nobis Spiritum veritatis: ploremus et oremus, ut dignos nos inveniat, vel potius efficiat, et repleat domum istam, ubi sumus sedentes, quatenus non vexatio, sed unctio ejus doceat nos de omnibus; sicque et intellectu clarificato et affectu purificato veniat ad nos, et apud nos faciat mansionem. Et sicut serpens Moysi devoravit omnes serpentes magorum; sic iste cum venerit, absorbebit omnes carnales affectiones et delectationes nostras, et infundet[ infundet, alias deest] consolationes, ita ut de labore requiem, de tribulatione laetitiam, de contumelia gloriam habeamus; sicut illi, quos repleverat, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Spiritus enim Jesu, spiritus bonus, spiritus sanctus, spiritus rectus, spiritus dulcis, spiritus principalis, quidquid in hoc saeculo nequam videtur, difficile et augustum, leve facit et latum: opprobrium gaudium judicat, despectionem exaltationem esse persuadet. Scrutemur ergo, juxta prophetam, vias nostras et studia nostra; levemus corda nostra cum manibus, ut in solemnitate sancti Spiritus gaudeamus, et abundantius gaudeamus, qui nos inducat in omnem, sicut promisit Dei Filius, veritatem.

Intertext edge

Open linked passage

Note