Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In ascensione Domini
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11224 Inasdo
5.1
923 SERMO V. De intellectu et affectu.
5.1
Hodie sedenti in throno antiquo dierum, consessurus pariter oblatus est Filius hominis, et erit deinceps non modo germen Domini in magnificentia et gloria, sed et fructus terrae sublimis. Felix unio, et amplectendum ineffabilibus gaudiis sacramentum! Idem enim et germen Domini, et fructus terrae; idem ipse et Dei Filius, et fructus ventris Mariae est; idem filius David, et Dominus, de quo hodie gaudium ejus impletum est, unde olim praecinens aiebat: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Quomodo enim non germen Domini Dominus? Idem tamen et filius ejus, utpote fructus terrae sublimis, fructus virgae, quae de radice Jesse processit. Hodie igitur suum hunc et hominis Filium apud semetipsum Pater clarificat claritate quam habuit, priusquam mundus fieret, apud ipsum. Hodie Veritatem, quae de terra orta est, coelum sibi redditam gloriatur. Hodie sponsus aufertur a filiis, et lugendum eis est, sicut ipse praedixit. Non enim poterant filii sponsi lugere, donec sponsus cum eis erat; sed venit dies ut auferatur ab eis, ut de caetero lugeant et jejunent. Ubi illud jam, Petre, quod dixeras: Domine, bonum est nos hic esse; faciamus hic tria tabernacula? Ecce enim ingressus est amplius et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est, non hujus creationis.
5.2
Quomodo ergo jam bonum est nos hic esse? Imo vero molestum est, grave est, periculosum est. Nimirum ubi malitiae plurimum, sapientiae modicum, si tamen vel modicum invenitur; ubi viscosa omnia, omnia lubrica, operta tenebris, obsessa laqueis peccatorum; ubi periclitantur animae, ubi spiritus affliguntur sub sole, ubi tamen vanitas est, afflictio spiritus est. Levemus igitur, fratres mei, levemus in coelum corda cum manibus, et ascendentem Dominum sequi velut quibusdam passibus devotionis et fidei contendamus. Erit enim cum sine mora, sine difficultate obviam illi in nubibus rapiemur, et id poterunt corpora spiritualia, quod morito interim nequeunt spiritus animales. Nunc enim quantis conatibus corda levare necesse est; quae quidem( ut miserabiliter satis in libro propriae experientiae legimus) et corruptio corporis aggravat, et terrena inhabitatio deprimit?
5.3
At forte tradendum est, quid sit levare cor, aut quemadmodum illud oporteat elevari; sed tradendum sane ab Apostolo potius quam a nobis. Si consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ac si manifestius dicat: Si consurrexistis, et coascendite; si convivitis, et conregnate. Sequamur, fratres, sequamur Agnum quocunque ierit; sequamur patientem, sequamur et resurgentem, sequamur multo libentius ascendentem. Crucifigatur vetus homo noster simul cum illo, ut destruatur corpus peccati; ut ultra non serviamus peccato, mortificatis nimirum membris nostris, quae sunt super terram. Sed et quomodo ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. In hoc enim mortuus est et resurrexit, ut peccatis mortui, justitiae vivamus.
5.4
Caeterum quoniam vitae novitas locum exigit tutiorem, et resurrectionis dignitas altiorem expetit gradum: sequamur etiam ascendentem, quaerere videlicet et sapere quae sursum sunt ibi ille est, non quae super terram. Quaeris quis ille sit locus? Apostolum audi: Quae sursum est, inquit, Jerusalem libera est, quae est mater nostra. Vis scire quaenam ibi sint? Visio pacis est. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: qui posuit fines tuos pacem. O pax quae exsuperas omnem sensum! o pax etiam super pacem! o mensura super mensuram, conferta, et coagitata, et 924 supereffluens! Compatere igitur Christo, anima Christiana; conresurge, coascende: quod est: Declina a malo, et fac bonum, inquire pacem, et persequere eam. Sic nimirum Paulus in Actibus apostolorum de continentia, et justitia, et spe vitae aeternae memoratur docuisse discipulos. Sic Veritas ipsa monet in Evangelio praecingere lumbos, lucernas accendere, et deinceps hominibus exspectantibus Dominum suum similes inveniri.
5.5
Caeterum gemina quaedam, si bene advertistis, ascensio nobis ab Apostolo commendatur, in eo quod et quaerere, et sapere monuit, non infima, sed superna. Quam fortasse distinctionem nec ipse quoque Propheta praeteriisse omnino videbitur, dicens: Inquire pacem, et persequere eam, ut hoc sit pacem sequendam quaerere, persequi inquisitam, quod est sapienda quaerere, quaesita sapere, quae sursum sunt, non quae super terram. Nimirum donec divisa sunt corda nostra, et multos interim sinus inveniuntur habere, nec sibi omnino cohaerere videntur; vel particulatim ea et membratim quodam modo levare necesse est, ut in superna illa Jerusalem colligantur, cujus participatio ejus in idipsum: ubi non tantum singuli, sed et omnes pariter incipiant habitare in unum, non modo scilicet non divisi in semetipsis, sed nec inter seipsos. Ecce enim ut tanquam principalia cordis ipsius membra distinguam, est intellectus in nobis, est et affectus; et hi quoque saepius sibi invicem adversantes, ut alter summa petere, alter appetere infima videatur. Quantus vero is dolor quam gravis animae cruciatus, dum sic distrahitur, sic dilaceratur, sic abrumpitur a seipsa, vel ex ea saltem, quam omnibus experiri in promptu est, corporis scissione conjiciat, si quis in suo spiritu animadvertere perniciosa et periculosa insensibilitate non neglexerit. Distrahuntur hominum crura, et longioris obice ligni removentur ab invicem pedes; et dum adhuc cutis integra manet, quis tamen ille est cruciatus?
5.6
Sic, sic affligi plangimus miseros, qui corporaliter inter nos conversantes, illuminati forte similiter, sed dissimiliter inveniuntur affecti. Intelligunt pariter bona quae faciant, sed non pariter diligunt intellecta. Nam de ignorantia, fratres, quaenam excusatio nobis, quibus nunquam doctrina coelestis, nunquam divina lectio, nunquam spiritualis eruditio deest? Quaecunque vera sunt, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae; si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec discitis et accipitis, haec auditis pariter et videtis, in exemplis videlicet et verbis eorum qui inter vos sunt perfecti, quorum ex exhortatio, et conversatio plenius erudit universos. Utinam autem haec, ut intellectum admonent, moveant et affectum! ne sit intus amarissima contradictio, et divisio molestissima, dum hinc quidem sursum trahimur, sed retrahimur inde deorsum.
5.7
Nimirum advertere potes in omnibus fere religiosis congregationibus viros repletos consolatione, superabundantes gaudio, jucundos semper et hilares, ferventes spiritu, die ac nocte meditantes in lege Dei, crebro suspicientes in coelum, et puras manus in oratione levantes, sollicitos observatores conscientiae, et devotos sectatores bonorum operum: quibus amabilis disciplina, dulce jejunium, vigiliae breves, labor manuum delectabilis, et universa denique conversationis hujus austeritas refrigerium videatur. Contra sane invenire est homines pusillanimes et remissos; deficientes sub onere, virga et calcaribus indigentes: quorum remissa laetitia, pusillanimis tristitia est: quorum brevis et rara compunctio, animalis cogitatio, tepida conversatio: quorum obedientia sine devotione, sermo sine circumspectione, oratio sine cordis intentione, lectio sine aedificatione: quos denique, ut videmus, vix gehennae metus inhibet, vix pudor cohibet, vix frenat ratio, vix disciplina coercet. Nonne tibi horum vita inferno penitus appropinquare videtur, dum intellectu affectui, et affectu intellectui repugnante, necesse habent mittere manum 925 ad opera fortium, qui cibo fortium minime sustentantur, socii plane tribulationis, sed non consolationis? Exsurgamus, obsecro, quicunque hujusmodi sumus, resarciamus animas, spiritum recolligamus, abjicientes perniciosam tepiditatem, etsi non quia periculosa est, et Deo solet, ut interdum miserabiliter plangimus, etiam vomitum provocare; certe quia molestissima, plena miseriae et doloris, inferno plane proxima, et umbra mortis jure censetur.
5.8
Si quaerimus quae sursum sunt, etiam sapere et praelibare interim studeamus. Forte enim poterit intellectui et affectui non inconvenienter aptari, quod et quaerere quae sursum sunt, et sapere admonemur, ut in principalibus, quemadmodum supra dictum est, membris suis nostra corda manibus quibusdam pii conatus et exercitii spiritualis levare studeamus ad Deum. Omnes, ni fallor, quae sursum sunt quaerimus intellectu fidei et judicio rationis; sed non aeque forsitan sapimus omnes quae sursum sunt, tanquam inescati his quae sunt super terram, violento quodam praejudicio affectionis. Unde enim ea, quam paulo ante ostendimus, animorum diversitas, tanta disparilitas studiorum, conversationum tanta dissimilitudo? Unde spiritualis gratiae inopia tanta quibusdam, cum aliis copia tanta exuberet? Profecto nec avarus, nec inops est gratiae distributor; sed ubi vacua vasa desunt, stare oleum necesse est. Undique sese ingerit amor mundi: cum consolationibus, imo desolationibus suis observat aditus, per fenestras irruit, mentem occupat, sed non ejus qui dixit: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum. Praeoccupatum nempe saecularibus desideriis animum delectatio sancta declinat; nec misceri poterunt vera vanis, aeterna caducis, spiritualia corporalibus, summa imis, ut pariter sapias quae sursum sunt, et quae super terram.
5.9
Felices nimirum viri illi, per quos Dominica ascensio legitur praesignata, Enoch raptus, et translatus Elias. Felices plane, qui soli jam Deo vivunt, soli vacant intelligendo, diligendo, fruendo. Neque enim corpora quae corrumpuntur, illas aggravant animas, aut terrena inhabitatio sensus eorum, tanquam multa cogitantes deprimit, qui cum Deo ambulasse noscuntur. Factum est impedimentum omne de medio, occasio universa sublata, materies nulla relicta est, quae eorum affectum aggravet, vel deprimat intellectum. Nam et priorem ob hoc raptum Scriptura commemorat, ne forte vincat malitia sapientiam, et intellectus ejus vel anima ultra decipi valeat, aut mutari.
5.10
Nobis autem unde in his tenebris veritas, unde charitas in hoc saeculo nequam, in hoc mundo, qui totus positus est in maligno? Putas, erit qui intellectum illuminet, qui inflammet affectum? Erit utique, si convertamur ad Christum, ut velamen de cordibus auferatur. Hic est enim de quo scriptum est: Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Siquidem prioris ignorantiae tempora despiciens Deus, annuntiavit hominibus, ut omnes ubique agerent poenitentiam, secundum quod Paulus Atheniensibus tradit. Memento etenim Dei verbum et Sapientiam incarnatam: cujus utique opus erat toto illo tempore, quo videri in terris, et inter homines conversari dignata est ineffabilis illa virtus, illa gloria, illa majestas, illuminare oculos cordis, et suadere fidem hominibus praedicatione pariter et ostensione signorum. Denique Spiritus Domini, ait, super me, ad evangelizandum pauperibus misit me. Et apostolis loquebantur: Adhuc modicum lumen in vobis est; ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Nec modo ante passionem, sed et post resurrectionem in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei; quando et sensum eis, ut Scripturas intelligerent, legitur aperuisse, intellectum potius informabat, quam purgabat affectum.
5.11
Quando enim ad spiritualia affici possent animales? Imo vero ne ipsam quidem meram lucem poterant 926 aliquatenus sustinere, sed exhibere illis oportuit Verbum in carne, solem in nube, lumen in testa, mel in cera, cereum in laterna. Spiritus ante faciem illorum Christus Dominus, sed non utique sine umbra, in qua viverent interim inter gentes. Unde et Virgini legitur obumbrasse, ne vehementiori reverberata splendore, ad candidissimam illam lucem, purissimumque fulgorem, divinitatis, etiam illius aquilae posset acies hebetari. Minime tamen vel nubes ipsa levis esse potuit otiosa, sed ea quoque usus est in salutem; et discipulorum animos, qui nec ad fidei intellectum sine aliqua mutatione affectus poterant promoveri, nec assurgere adhuc ad spiritualia praevalebant, in suae carnis provocavit affectum: ut amore quodam humano operanti mira, mira loquenti homini adhaererent, amore utique carnali adhuc, sed tam valido, ut caeteris omnibus praevaleret. Nimirum hic erat ille Moysi serpens, qui serpentes magorum Aegypti omnes pariter devoravit. Denique: Ecce nos, inquiunt, reliquimus omnia, et secuti sumus te. Beati siquidem oculi, qui videbant Dominum majestatis in carne praesentem, auctorem universitatis inter homines conversantem, virtutibus coruscantem, infirmos curantem, maria calcantem, mortuos suscitantem, daemoniis imperantem, et potestatem similem hominibus conferentem; mitem et humilem corde, benignum, affabilem, misericordiae visceribus affluentem, Agnum Dei peccatum non habentem, et omnium peccata portantem. Beatae aures, quae verba vitae ab ipsius incarnati Verbi ore percipere merebantur, quibus enarrabat Unigenitus qui est in sinu Patris, et nota faciebat quaecunque audisset a Patre: ut fluenta doctrinae coelestis ab ipsius Veritatis purissimo fonte haurirent, universis postmodum gentibus propinanda, imo eructanda potarent.
5.12
Quid mirum, fratres, si implebat tristitia cor eorum, cum ab eis sese pronuntiaret iterum, et adderet: Quo ego vado, vos non potestis venire modo? Quidni concuterentur viscera, turbaretur affectus, haesitaret animus, haereret vultus, paveret auditus, nec omnino aequanimiter discessionis ejus sermo posset admitti, ut relinqueret eos, pro quo omnia reliquissent? Caeterum non ut maneret in carne, sed ut transferretur ad spiritum, totus ab eo ut illam carnem discipulorum fuerat collectus affectus, ut dicere esset aliquando: Etis cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Unde et benignissimus ille magister blandis eos refovens consolationibus ait: Rogabo Patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis, qui vobiscum maneat in aeternum; et item: Ego veritatem dico vobis; expedit vobis ut ego vadam. Nisi enim abiero. Paracletus non veniet ad vos. Grande mysterium, fratres mei. Quid enim sibi vult: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet? Itane invisa Paracleto praesentia Christi, aut contubernium Dominicae carnis Spiritus sanctus horrebat, quae sicut angelo praenuntiante cognovimus, nec concipi quidem, nisi eo superveniente potuerit? Quid est ergo: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet? Nisi carnis praesentia vestris subtrahatur aspectibus, spiritualis gratiae plenitudinem occupata mens non admittit non recipit animus, non capit affectus?
5.13
Quid vobis videtur, fratres? Si haec ita sunt, imo quia ita sunt, audeat quis de caetero phantasticis quibusdam illecebris deditus, sectans lenocinia carnis suae, carnis utique peccatricis, genitae in peccatis, assuetae peccatis, in qua denique bonum non est, illum pariter exspectare Paracletum? Audeat, inquam, qui huic sterquilinio semper inhaeret, qui carnem fovet, in carne seminat, carnem sapit; illam nihilominus consolationem supernae visitationis, torrentem voluptatis illum, illam sperare gratiam Spiritus vehementis, quam, ut Veritas ipsa testatur, nec cum ipsa quidem Verbi carne percipere ullatenus apostoli potuerunt? Errat omnino, si quis coelestem illam dulcedinem huic cineri, divinum illud balsamum 927 huic veneno, charismata illa spiritus misceri posse hujusmodi illecebris arbitratur. Falleris, Thoma sancte, falleris, si videre Dominum speras, ab apostolorum collegio separatus. Non amat Veritas angulos, non ei diversoria placent. In medio stat; id est disciplina et vita communi, communibus studiis delectatur. Usquequo, miser, diverticula captas, et consolationes propriae voluntatis tanto labore quaeritas, tanto rubore mendicas? Et quid facio, inquis? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nulla, ut dictum est, conventio veritati et vanitati, luci et tenebris, spiritui et carni, igni et tepiditati.
5.14
Sed dum ille moratur, inquies, sine aliqua consolatione esse non possum. Imo vero si moram fecerit, exspecta eum; quia veniet, et non tardabit. Apostoli decem dies in hac exspectatione sederunt, perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria, matre Jesu. Et tu igitur orare disce, disce quaerere, petere, pulsare, donec invenias, donec accipias, donec aperiatur tibi. Novit Dominus figmentum tuum: fidelis est, non te patietur tentari supra quam possis. Confido in ipso, quod si fideliter exspectaveris, nec diem decimum exspectabit. Praeveniet certe in benedictionibus dulcedinis desolatam animam et orantem ut feliciter et non ad insipientiam tibi consolari renuens, in ipsius memoria delecteris, inebriatus ab ubertate domus Dei, et voluptatis ejus torrente potatus. Sic nimirum et Elisaeus quondam orasse legitur, cum dulcissimum illud solatium, Eliae praesentiam sibi plangeret subtrahendam. Sed considera diligentius quid oraverit, quidve responsum sit postulanti. Oro, inquit, domine, ut fiat spiritus tuus duplex in me. Nimirum duplicari ei spiritum oportebat, ut magistri abeuntis absentiam gratia duplicata suppleret. Unde et Elias ad eum: Si videris, inquit, quando tollar a te, fiet quod petisti. Duplicavit enim spiritum visio abeuntis, cum evidenter raptus in coelum, universa pariter ejus desideria secum tulit, ut inciperet ipse quoque jam sapere quae sursum sunt, non quae super terram. Duplicavit spiritum visio abeuntis, ut intellectui spiritualis jungeretur affectus, cum ipsa utique, cui potissimum inhaerebat, carne raptus in coelum.
5.15
Quod evidentius in apostolis invenitur impletum. Ubi enim videntibus illis suus ille Jesus tam manifeste elevatus est, et ferebatur in coelum, ut nemo eorum opus haberet interrogare, Quo vadis? ipsa jam, ut ita dixerim, oculata fide edocti sunt supplices in coelum levare oculos, puras tendere manus, promissa sibi dona charismatum postulantes, donec fieret repente de coelo sonus advenientis spiritus vehementis, advenientis utique ignis, quem Dominus Jesus mittebat in terram, volens vehementer accendi. Constat siquidem eos et prius Spiritum accepisse, cum videlicet insufflavit eis, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; sed spiritum plane fidei et intelligentiae, non fervoris, quo magis illuminaretur ratio, quam inflammaretur affectio: quod duplicati utique spiritus opus fuit. Quos enim Verbum Patris disciplinam et sapientiam[ alias, scientiam] ante docuerat, et intellectu adimpleverat corda eorum; adveniens utique postmodum ignis divinus, et inveniens jam receptacula munda, infudit uberius dona charismatum, et in spiritualem omnino mutavit amorem, ut accensa in eis charitas fortis ut mors, jam non modo fores, sed ne ipsa quidem ora propter metum Judaeorum claudere dignaretur. Cui nos gratiae pro nostrae exiguitatis modulo praeparantes, exinanire per omnia nosmetipsos, et a delectationibus miseris, et caducis consolationibus evacuare studeamus, dilectissimi, corda nostra; maximeque instante nunc die festo, et ferventius, et fiducialius unanimiter perseveremus in oratione, ut sua nos visitatione, sua consolatione et confirmatione dignetur Spiritus ille benignus, spiritus dulcis, spiritus fortis, infirma roborans, aspera planans, corda purificans: qui cum Patre et Filio idipsum, sed non is ipse est: 928 ut tres unum, et unum tres esse verissime prorsus et fidelissime catholica Ecclesia fateatur, a Patre adoptata, a Filio desponsata, a Spiritu sancto confirmata, quibus ut una substantia, sic et eadem nihilominus gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note