In assumptione B. V. Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11225 Inasbvm
4.1
SERMO IV. De quatriduo Lazari, et praeconio Virginis.
4.1
Tempus loquendi est omni carni, cum assumitur incarnati Verbi mater in coelum; nec cessare debet a laudibus humana mortalitas, cum hominis sola natura supra immortales spiritus exaltatur in Virgine. Sed de ejus gloria nec silere devotio patitur, nec dignum aliquid sterilis concipere cogitatio, aut inerudita potest locutio parturire. Hinc est quod et ipsi coelestis curiae principes in consideratione tantae novitatis clamant non sine admiratione: Quae est ista, quae ascendit de deserto deliciis affluens? Ac si manifestius dicant: Quanta est haec? aut unde ei ascendenti utique de deserto affluentia tanta deliciarum? Nec enim pares inveniuntur deliciae vel in nobis, quos in civitate Domini laetificat fluminis impetus, qui a vultu gloriae voluptatis torrente[ alias, gloria] potamur. Quae est ista, quae de sub sole, ubi nihil est nisi labor et dolor, et afflictio spiritus, ascendit deliciis spiritualibus affluens? Quidni delicias dixerim, virginitatis decus cum munere fecunditatis, humilitatis insigne, distillantem charitatis favum, misericordiae viscera, plenitudinem gratiae, praerogativam gloriae singularis? Ascendens igitur de deserto regina mundi, etiam angelis sanctis, ut canit Ecclesia, speciosa facta est et suavis in deliciis suis. Desinant tamen deserti hujus mirari delicias, quia Dominus dedit benignitatem, et terra nostra dedit fructum suum. Quid mirantur de terra deserta Mariam ascendere deliciis affluentem? Mirentur potius pauperem Christum de coelestis regni plenitudine descendentem. Longe enim ampliori miraculo dignum videtur, Dei Filium paulo minus ab angelis minorari, quam Dei matrem super angelos exaltari. Illius siquidem exinanitio, facta est repletio nostra: illius miseriae, mundi deliciae sunt. Denique cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut nos ejus inopia ditaremur. Sed et crucis ignominia, credentium facta est gloria.
4.2
Adhuc autem et ad monumentum properat vita nostra, ut quatriduanum reducat a monumento: et eum, de quo vobis hodie( si bene meminit charitas vestra) sermo debetur, Lazarum quaerit, ut quaeratur, et inveniatur a Lazaro. In hoc enim est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos. Age igitur, Domine, quaere quem amas, ut et amantem facias, et quaerentem. Quaere ubi posuerunt eum: jacet enim clausus, ligatus, oneratus. Jacet in ergastulo conscientiae, tenetur vinculis disciplinae, et tanquam lapide superposito premitur et opprimitur onere poenitentiae, maxime quod desit interim fortis ut mors dilectio, et charitas omnia sustinens; et in his omnibus jam fetet, Domine: quatriduanus est enim. Credo jam multorum ingenia praevolant, ut intelligant quem velim dicere Lazarum: eum sine dubio, qui nuper peccato mortuus fodit sibi parietem, ut videat abominationes multas, et malas pravi et inscrutabilis cordis sui, et juxta prophetam alium ingressus est in petram, absconditus fossa humo a facie furoris Domini.
4.3
Sed quid est: Domine, jam fetet; quatriduanus est enim? Forte enim fetorem istum, et quatuor dies istos non continuo quivis intelligat. Ego primam arbitror timoris diem, qua nimirum irradiante cordibus nostris 1004 peccato morimur, et quodam modo sepelimur in conscientiis nostris. Secunda, ni fallor, agitur in labore certaminis. Solet nempe inter primordia conversionis acrius insurgere tentatio pravae consuetudinis, et vix exstingui possunt jacula ignita diaboli. Tertia nihilominus doloris esse videtur; dum recogitat quis annos suos in amaritudine animae suae, et nec tam laborat declinando futura, quam praeterita plangendo deplorat. Miraris quod hos dixerim dies? Sed tales sepulturae debentur, dies nebulae et caliginis, dies luctus et amaritudinis. Sequitur dies pudoris, non dissimilis tribus: quando jam horribili confusione operitur anima miseranda, dum nimis considerat quae et quanta deliquerit, et in oculis cordis tetras versat imagines peccatorum. Animus hujusmodi nihil dissimulat, sed dijudicat, sed aggravat, sed exaggerat universa: non sibi parcit durus judex in semetipsum. Utilis quidem exacerbatio, et digna miseratione crudelitas, facile sibi divinam concilians gratiam, dum pro eo mens aemulatur etiam contra se ipsam. Verumtamen, Lazare, veni foras, ne in tanto fetore diutius immoreris. Caro putida putredini proxima est; et qui confunditur vehementius et tabescit, prope est ut desperet. Propterea, Lazare, veni foras. Abyssus abyssum invocat: abyssus luminis et misericordiae, abyssum miseriae et tenebrarum. Major illius bonitas quam iniquitas tua: et ubi peccatum abundat, superabundare gratiam facit. Lazare, inquit, veni foras. Ac si manifestius dicat: Quousque conscientiae tuae caligo te detinet? quandiu in cubili tuo gravi corde compungeris? Veni foras, procede, respira in lucem miserationum mearum. Hoc enim est quod in propheta legisti: Infrenabo os tuum laude mea, ne pereas. Evidentius quoque propheta alius de se ipso: Ad me ipsum, inquit, anima mea turbata est; propterea oro memor tui.
4.4
Jam vero quid sibi vult quod ait: Tollite lapidem, et post pauca, solvite eum? Nunquid post visitationem gratiae consolantis cessabit agere poenitentiam, quoniam appropinquavit regnum coelorum; aut abjiciet disciplinam, si forte irascatur Dominus, et pereat de via justa? Absit hoc! Tollatur lapis, sed poenitentia maneat, non jam premens et onerans, sed vividam et robustam mentem roborans magis atque confirmans: nimirum cujus cibus sit, quem antea nesciebat, Domini facere voluntatem. Sic et disciplina non jam constringit liberum, secundum illud: Justis non est lex posita; sed voluntarium regit, et dirigit in viam pacis. Super hac Lazari suscitatione manifestius psallit propheta: Non derelinques animam meam in inferno; quia, ut dixisse me memini secundo hujus festivitatis die, infernus quidam et carcer animae, rea conscientia est. Nec dabis sanctum tuum( non suum ipsius, sed tuum utique, quem ipse sanctificas) videre corruptionem. Corruptione siquidem proximus erat quatriduanus, qui coeperat jam fetere. Prope erat ut penitus dissolveretur, et veniens in profundum malorum contemneret impius; sed praeventus voce virtutis, et ab ea vivificatus gratias agit dicens: Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Ad ipsius siquidem contemplationem evocasti et eduxisti ab inferno animam meam: dum anxiaretur super me spiritus meus, intuens conscientiae propriae faciem nimis abominandam. Clamavit, inquit, voce magna: Lazare, veni foras; magna utique voce, non tam sono clamosa, quam pietate et virtute magnifica.
4.5
Sed quo devenimus? Nunquid non supra coelos Virginem prosequebamur euntem? Et ecce cum Lazaro descendimus in abyssum. A splendore virtutis ad fetorem quatriduani proclivis decurrit oratio. Cur hoc, nisi quia pondere proprio ferebamur; et trahebat nos materia, tanto uberior utique, quanto familiarior? Fateor imperitiam meam, pusillanimitatem propriam non abscondo. Non est equidem quod me magis delectet, sed nec quod terreat magis, quam de gloria Virginis matris habere sermonem. Ut enim sileam interim ineffabile privilegium meritorum, et praerogativam 1005 penitus singularem, tanto eam devotionis affectu amplectuntur, honorant, suscipiunt, ut dignum est, universi, ut licet de ea loqui gestiant omnes; tamen quidquid dicitur de indicibili, eo ipso quod dici potuerit, minus gratum sit, minus placeat, minus acceptetur. Quidni minus sapiat, quidquid de incomprehensibili gloria comprehendere potuerit mens humana? Ecce enim si in ea laudavero virginitatem, mihi multae virgines post eam videntur offerri. Si humilitatem praedicavero, invenientur forte vel pauci, qui, docente Filio ejus, mites facti sunt et humiles corde. Si magnificare voluero misericordiae ejus multitudinem, sunt aliqui misericordiae viri, etiam et mulieres. Unum est, in quo nec primam similem visa est, nec habere sequentem, gaudia matris habens cum virginitatis honore. Optimam, inquit, partem elegit sibi Maria. Optimam plane, quia bona fecunditas conjugalis, melior autem castitas virginalis; prorsus autem optima est fecunditas virginea, seu fecunda virginitas. Mariae privilegium est, non dabitur alteri, quia non auferetur ab ea. Singulare est, sed continuo etiam indicibile invenitur, ut nemo assequi possit, sic nec eloqui quidem. Quid si et illud adjicias, cujus mater? Quae jam poterit lingua, etiamsi angelica sit, dignis extollere laudibus Virginem matrem; matrem autem non cujuscunque, sed Dei? Duplex novitas, duplex praerogativa: duplex miraculum, sed digne prorsus aptissimeque conveniens. Neque enim filius alius virginem, nec Deum decuit partus alter.
4.6
Verumtamen non hoc tantum, si diligenter attendas, sed caeteras quoque virtutes singulares prorsus invenies in Maria, quae videbantur esse communes. Quae enim vel angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quae digna fuit Spiritus sancti sacrarium fieri, et habitaculum Filii Dei? Si rerum pretia de raritate pensamus, quae prima in terris angelicam proposuit ducere vitam, super omnes est. Quomodo, inquit, fiet istud? quoniam virum non cognosco. Immobile propositum virginitatis, quod nec angelo filium promittente aliquatenus titubavit. Quomodo, inquit, fiet istud? Neque enim eo modo, quo fieri solet in caeteris. Virum penitus non cognosco, nec filii desiderio, nec spe prolis.
4.7
Quanta vero et quam pretiosa humilitatis virtus cum tanta puritate, cum innocentia tanta, cum conscientia prorsus absque delicto, imo cum tanta gratiae plenitudine? Unde tibi humilitas, et tanta humilitas, o beata? Digna plane quam respiceret Dominus, cujus decorem concupisceret rex, cujus odore suavissimo ab aeterno illo paterni sinus attraheretur accubitu. Vide enim quam manifeste sibi concinant Virginis nostrae canticum, et nuptiale carmen: nimirum cujus uterus, sponsi thalamus fuit. Audi Mariam in Evangelio: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae. Audi eamdem in epithalamio: Cum esset rex, inquit, in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Nardus quippe herba humilis est, et pectus purgat: ut manifestum sit humilitatem nardi nomine designari, cujus odor et decor invenerit gratiam apud Deum.
4.8
Sileat misericordiam tuam, Virgo beata, si quis est, qui invocatam te in necessitatibus suis sibi meminerit defuisse. Nos quidem servuli tui caeteris in virtutibus congaudemus tibi, sed in hac potius nobis ipsis. Laudamus virginitatem, humilitatem miramur; sed misericordia miseris sapit dulcius, misericordiam amplectimur charius, recordamur saepius, crebrius invocamus. Haec est enim quae totius mundi reparationem obtinuit, salutem omnium impetravit. Constat enim pro universo genere humano fuisse sollicitam, cui dictum est: Ne timeas, Maria, invenisti gratiam, utique quam quaerebas. Quis ergo misericordiae tuae, o benedicta, longitudinem et latitudinem, sublimitatem et profundum queat investigare? Nam longitudo ejus usque in diem novissimum invocantibus eam subvenit universis. Latitudo ejus replet orbem terrarum, ut tua quoque misericordia plena sit omnis terra. Sic et 1006 sublimitas ejus civitatis supernae invenit restaurationem, et profundum ejus sedentibus in tenebris et in umbra mortis obtinuit redemptionem. Per te enim coelum repletum, infernus evacuatus est, instauratae ruinae coelestis Jerusalem, exspectantibus miseris vita perdita data. Sic potentissima et piissima charitas et affectu compatiendi, et subveniendi abundat effectu, aeque locuples in utroque.
4.9
Ad hunc igitur fontem sitibunda properet anima nostra: ad hunc misericordiae cumulum tota sollicitudine miseria nostra recurrat. Ecce jam quibus potuimus votis ascendentem te ad Filium deduximus, et prosecuti sumus saltem a longe, Virgo benedicta. Sit deinceps pietatis tuae ipsam, quam apud Deum gratiam invenisti, notam facere mundo; reis veniam, medelam aegris, pusillis corde robur, afflictis consolationem, periclitantibus adjutorium et liberationem sanctis tuis precibus obtinendo. In hac quoque die solemnitatis et laetitiae dulcissimum Mariae nomen cum laude invocantibus servulis per te, regina clemens, gratiae suae munera largiatur Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.