Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In capite jejunii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11226 Incaje
1.1
SERMO I. Quid sit ungere caput, et jaciem lavare (Matth. VI, 16, 17) .
1.1
Hodie, dilectissimi, sacrum Quadragesimae tempus ingredimur, tempus militiae Christianae. Non nobis singularis est haec observatio; una omnium est, quicunque in eamdem fidei conveniunt unitatem. Quidni commune sit Christi jejunium omnibus Christianis? quidni caput suum membra sequantur? Si bona suscepimus ab hoc capite, mala autem quare non sustineamus? An respuere tristia volumus, et communicare jucundis? Si ita est, indignos nos capitis hujus participatione probamus. Omne enim quod patitur ille, pro nobis est. Quod si in opere salutis nostrae ei collaborare piget, in quo deinceps coadjutores nos exhibebimus illi? Non est magnum si jejunet cum Christo, qui sessurus est ad mensam Patris cum ipso. Non est magnum si compatitur membrum capiti, cum quo et glorificandum est. Felix membrum, quod huic adhaeserit per omnia capiti, et sequetur illud quocunque ierit. Alioquin si forte abscindi separarique contingat, privetur statim necesse est etiam spiritu vitae. Quaecunque enim portio capiti non cohaeret, unde ei jam sensus aut vita? Nec sane deerit qui expositam occupet, ut ne tunc quidem sit absque capite. Germinabit rursum radix amaritudinis, venenatum caput iterum pullulabit; illud, inquam, caput, quod in eo contriverat ante fortis mulier, mater Ecclesia. Dico autem quando per eam regeneratus est in spem vitae, quem natura filium irae mater carnalis ediderat.
1.2
Videbit ergo jam, si fuerit qui revelatos habeat 815 oculos cordis, et spiritualiter intueatur, horrendum omnino monstrum, corpus quidem hominis, caput autem daemonis habens. Non solum autem, sed etiam erunt sine dubio novissima hominis illius pejora prioribus, cum vipereum illud caput, quod prius fuerat amputatum, non absque septem nequioribus se revertatur. Quis non solo contremiscat auditu? Tollens membrum Christi, faciam membrum daemoniorum? Abscissus a corpore Christi, Satanae miser incorporabor? Sit procul a nobis semper exsecranda ista commutatio[ alias, communicatio], fratres mei. Mihi omnino adhaerere tibi bonum est, o caput gloriosum et benedictum in saecula, in quod et angeli prospicere concupiscunt. Sequar te quocunque ieris: si transieris per ignem, non avellar a te; non timebo mala, quoniam tu mecum es. Tu dolores meos portas, et pro me doles: tu prius transis per angustum passionis foramen, ut latum praebeas sequentibus membris ingressum. Quis nos separabit a charitate Christi? Ipsa enim est, per quam omne corpus per nexus et juncturas crescit. Hoc glutinum bonum, cujus meminit Isaias. Haec, per quam bonum est et jucundum habitare fratres in unum. Hoc unguentum, quod descendit a capite in barbam, a capite descendit et in oram vestimenti, ut ne minima quidem fimbria careat unctione. In capite siquidem plenitudo gratiarum, de qua accipimus omnes: in capite universitas miserationis, in capite inexhaustus fons pietatis divinae, in capite affluentia tota spiritualis unguenti, sicut scriptum est: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis. Ipsum tamen, quod tam copiose Pater unxerat caput, Maria quoque ungere non veretur. Calumniantur quidem discipuli: sed respondet Veritas pro ea, quod bonum opus sit operata.
1.3
Denique et nobis hodie quid praecipit in Evangelio? Tu, inquit, cum jejunaveris, unge caput tuum. Mira dignatio! Spiritus Domini super eum, eo quod unxerit eum; et nihilominus tamen evangelizans pauperibus ait: Unge caput tuum! Complacet sibi Pater in Filio, et dum vox sonat in aethere, descendit Spiritus in columba. Putatis, fratres, quia Christi baptismo chrisma defuerit? Manet Domini Spiritus super ipsum: et unctum ab eo quis dubitet? Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Haec plane spiritualis unguenti fragrantia est. Unxit Pater Filium prae participibus suis, in quo prae caeteris singulariter complacet sibi. Pater enim diligit Filium, affectu utique divino, et inexperto omni creaturae. Unxit, inquam, Pater Filium prae participibus suis, accumulans super eum universa charismata benignitatis, mansuetudinis et suavitatis, abundantius eum replens visceribus misericordiae et miserationis. Unctum denique misit ad nos, quem nobis exhibuit plenum gratiae et miserationis[ alias, pietatis]. Sic unctum a Patre est caput nostrum, et nihilominus ungi postulat et a nobis. Cum jejunaveris, inquit, unge caput tuum. Itane aquam petit a rivulo fons indeficiens? Petit sine dubio, aut certe repetit magis. Ad fontem enim unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant.
1.4
Non vero, ut minus habens, quod dederat Christus repetit: sed ne tibi pereat quidquid ad eum referre volueris. Siquidem etiam fluminis aqua, si stare coeperit, et ipsa putrescet, et inundatione facta superveniens, repelletur. Sic plane, sic gratiarum cessat decursus, ubi recursus non fuerit: nec modo nihil augetur ingrato, sed et quod acceperat vertitur ei in perniciem. Fidelis autem in modico censetur dignus munere ampliori. Unge igitur caput tuum, refundens in eum qui supra te est, quidquid in te est devotionis, quidquid delectationis, quidquid affectionis. Unge igitur caput tuum, ut si qua in te est gratia, referatur ad ipsum: nec tuam quaeras gloriam, sed ipsius. Ungit enim Christum, qui bonus ejus odor est in omni loco. Memento sane adversus hypocritas hunc processisse sermonem. Nolite, inquit, fieri sicut hypocritae tristes. Non omnimodam nobis tristitiam interdicit, sed quae in facie est coram hominibus. Alioquin, Cor 816 sapientis ubi tristitia: et Paulum quoque discipulos contristasse non piget, pro eo quod contristati sunt ad salutem. Non est talis tristitia hypocritarum: non in corde, sed in facie est. Exterminant enim facies suas.
1.5
Nota proinde quod non dixerit: Nolite esse sicut hypocritae tristes; sed: Nolite fieri, hoc est fingi. Sic quippe vulgo dicitur: Tristem se facit; aut: Magnificat se; et: Qui beatificat te, in errorem te adducit, et similia, quae simulationis sunt, non veritatis. Tu autem cum jejunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Exterminant illi faciem, tu autem lavare juberis. Est autem facies, quae in facie est conversatio. Hanc fidelis Christi servus lavat, ne quod offendiculum praebeat intuenti: hypocrita magis exterminat, dum singularia magis et inusitata sectatur. Sed nec caput ungit, cujus affectio elongatur a Christo, et vanis favoribus delectatur. Ungit potius semetipsum, ut propriae fragrantiam opinionis respergat. Aut certe quia manifestum est non esse caput hypocritae Christum nec suum tamen qualecunque caput ungere potest, cujus mens non propriae testimonio conscientiae, sed adulationibus demulcetur. Date nobis, aiunt fatuae virgines, de oleo vestro. Cur hoc? Quia in vasis suis oleum non habent. Sed non est prudentium hujuscemodi oleum dare. Quod enim sibi fieri nolunt, quando ipsae facient aliis? Audi vero Prophetam, cui incerta et occulta sapientiae suae revelaverat Deus. Oleum, inquit, peccatoris non impinguet caput meum. Emunt oleum istud hypocritae, sicut ait Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Exterminant enim facies suas, ut appareant jejunantes. Vides quam brevi sermone hypocritas et singularitatis notat, et arguit vanitatis. Vide etiam quam paucis et coram Deo suadeat bona, et coram hominibus providere. Unge caput tuum, et faciem tuam lava: hoc est, sic te irreprehensibilem foris exhibe, ut divinam tibi conciliare studeas gratiam; et ante oculos humanos non propriam quaeras gloriam, sed auctoris.
1.6
Potest tamen et alio modo lota facies, conscientia pura; et unctum caput intelligi mens devota. Quod si id probas, adversus duplex vitium, quod maxime solent appetere jejunantes, haec duo verba ablutionis et unctionis dicta videntur. Alius enim jejunat studio vanitatis, et huic dicitur: Faciem tuam lava. Alius jejunat cum impatientia et rancore, et huic opus est ut caput ungat. Est autem caput istud, mens interior, quae tunc ungitur in jejunio, cum spiritualiter delectatur in eo. An vero tibi novum videtur, ut dicamus caput ungi jejunio? Ego plus dico: etiam impinguatur. Nunquamne legisti quod scriptum est: Ut alat eos in fame? Est ergo jejunium corporis, capitis unctio; et carnis inedia, refectio cordis. Quidni dixerim unctionem, quae et medetur vulneribus, et exasperatas conscientias lenit? Emat igitur hypocrita jejunio suo oleum peccatoris: ego meum interim non vendo jejunium, et ipsum mihi oleum est quo ungar. Unge, inquit, caput tuum, ne quid forte murmuris aut impatientiae subeat. Non solum autem, sed et gloriare in tribulatione, sicut ait Apostolus. Gloriare, inquam, sed absque omni studio vanitatis, ut sit etiam facies munda ab oleo peccatoris.

Intertext edge

Open linked passage

Note