In circumcisione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11227 Incido
1.1
SERMO I. De lectione evangelica, « Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Puer, vocatum est nomen ejus Jesus. » (Luc. II, 21).
1.1
Audivimus paucis expressum magnum pietatis sacramentum: audivimus congruam lectionem Verbo abbreviato quod fecit Dominus super terram. Abbreviatum enim in carne, amplius abbreviatur suscepta etiam carnis circumcisione. Minoratus paulo minus ab angelis Dei Filius, humanam naturam induit; sed jam nec ipsum respuens remedium humanae corruptionis, plane multo minoratus ab eis. Habes igitur hic magnum fidei documentum, habes et manifestum humilitatis exemplum. Ad quid enim tibi circumcisio necessaria, qui peccatum non commisisti nec contraxisti? Quod ipse non feceris, aetas manifestat; quod non contraxeris, multo certius probat Patris divinitas, integritas matris. Summus sacerdos es, quem nec super patre, nec super matre contaminandum, prophetatum est in lege potius quam mandatum. Est enim tibi Pater ab aeterno, sed Deus est, 789 in quem peccatum non cadit. Est et mater ex tempore, sed virgo; nec parere potuit incorruptio corruptelam. Super haec omnia circumciditur Puer, Agnus sine macula: etsi non eguit, tamen voluit circumcidi. Nec vestigium quidem ullum vulneris habens, alligaturam non refugit vulneris. Non sic impii, non sic; non sic agit perversitas elationis humanae. Erubescimus vulnerum ligaturam, qui de vulneribus interdum etiam gloriamur. Quem nemo potest arguere de peccato, ipse peccati remedium, et verecundum pariter et austerum, sine ulla necessitate suscepit; nec repulit cultrum lapideum, in quo solo vetus illa quae eraderetur rubigo non fuit. Nos e contra inverecundi ad obscenitatem culpae, erubescimus agere poenitentiam; quod extremae dementiae est: male proni in vulnera, pejus in remedia verecundi. Qui peccatum non fecit, non dedignatus est peccatorem reputari: nos et esse volumus, et nolumus aestimari. Itane sano opus est medicina, et non male habentibus? imo vero itane eget medicamine non aeger, sed medicus? Quis hominum tantae sibi non dicam gloriae, sed vel innocentiae conscius, aequanimiter circumcidentis manum admitteret? Christus vero patienter quae non rapuit exsolvit[ alias exsolvebat], qui venerat purgationem facere, non suspicere, delictorum. Sed dicas: Quidni susciperet parvulus? Imo vero, quidni susciperet humilis et mansuetus? Quidni obmutesceret coram circumcidente, qui coram tondente obmutuit, coram crucifigente siluit? Alioquin non erat illi difficile carnem suam integram conservare ne scinderetur, qui fecerat ne virginalis uteri porta in exitu suo aperiretur. Non erat difficile parvulo prohibere ne caro illa circumcideretur, quando nec mortuo fuit difficile custodire ne corrumperetur.
1.2
Postquam ergo consummati sunt dies octo ut circumcideretur Puer, vocatum est nomen ejus Jesus. Magnum et mirabile sacramentum! Circumciditur puer, et vocatur Jesus. Quid sibi vult ista connexio? Circumcisio nempe salvandi potius, quam Salvatoris esse videtur; et Salvatorem circumcidere decet, quam circumcidi. Sed agnosce mediatorem Dei et hominum, qui ab ipso nativitatis suae exordio divinis humana sociat, ima summis. Nascitur ex muliere, sed cui fecunditatis fructus sic accedat, ut non decidat flos virginitatis; pannis involvitur, sed panni ipsi angelicis laudibus honorantur; absconditur in praesepio, sed proditur radiante stella de coelo. Sic et circumcisio veritatem susceptae probat humanitatis; et nomen, quod est super omne nomen, gloriam indicat majestatis. Circumciditur tanquam verus Abrahae filius; Jesus vocatur tanquam verus Filius Dei. Neque enim ad instar priorum meus iste Jesus, nomen vacuum aut inane portat. Non est in eo magni nominis umbra, sed veritas. Coelitus siquidem inditum nomen evangelista testatur, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Et attende verbi profunditatem. Postquam natus est Jesus, Jesus vocatur ab hominibus, quo nomine vocatus est[ alias qui vocatus est] ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Idem quippe et angeli Salvator, et hominis; sed hominis ab incarnatione, angeli ab initio creaturae.
1.3
Vocatum est, ait, nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo. In ore ergo duorum vel trium testium stat omne verbum: et ipsum quod in propheta abbreviatum, manifestius in Evangelio legitur caro factum. Nos, fratres mei, nos respicit haec parabola. Christus enim nec angelico eguit testimonio, nec humano: sed, ut scriptum est, omnia propter electos. Triplex proinde quaerendum nobis salutis propriae testimonium, ne forte videamur assumpsisse nomen Dei nostri in vanum. Et nos enim, fratres, circumcidi necesse est, et sic nomen salutis accipere; circumcidi sane non littera, sed spiritu et veritate; circumcidi non uno membro, sed toto corpore simul. Licet enim magis in ea parte, in qua mandata est Judaeis circumcisio, regnet additamentum Leviathan, quod a malo est, et amputari 790 debet, universam tamen occupat carnem. A planta pedis usque ad verticem non est in nobis sanitas; nec est aliqua pars quae non tabida sit hoc veneno. Propterea sicut parvulus adhuc in fide et dilectione populus congruum sibi mandatum exiguae circumcisionis accepit: sic ubi crevit in virum perfectiorem, toto jubetur corpore baptizari, quae totius est hominis integra circumcisio. Hinc est quod Salvator noster et circumcidi octavo die, et post annum tricesimum dignatus est crucifigi, ubi in poenam corpus omne distensum est: cujus similitudini mortis complantamur et nos, ut scribit Apostolus, nimirum quod novissime traditum est observantes.
1.4
Quae est ergo moralis circumcisio nostra, nisi quam commendat idem apostolus: Victum, inquiens, et vestitum habentes, his contenti simus? Optime prorsus circumcidit nos, et superflua resecat universa, voluntaria haec paupertas, poenitentiae labor, regularis observatio disciplinae. Caeterum in hac circumcisione triplex nobis quaerendum est salutis nostrae testimonium, ab angelo, et Maria, et Joseph. Oportet, inquam, ut ante omnia nobis magni consilii angelus salutis nomen imponat. Dehinc et ipsius quoque congregationis necessaria est attestatio, quae tanquam mater est singulorum; mater, inquam, virgo, tanquam ea quam despondit Apostolus, uni viro virginem castam exhibere Christo. Sed nec ipsius ministri contemnendum est testimonium ei qui imitari quaerit Salvatoris exemplum. Hic est Joseph, locum quidem obtinens sponsi, re autem vera servus et dispensator, qui sane pater vocatur, magis autem nutritius est.
1.5
Sed dico eadem manifestius. Et ab his qui foris sunt, fratres mei, et ab eo qui intus est, habere oportet testimonium bonum. Cujus enim omnibus grata, nemini onerosa est conversatio, huic sine dubio propria de salute universa fratrum congregatio attestatur. Frustra plane super his duntaxat quae sunt in manifesto, nequissimus ille fratrum accusator trahat[ alias trahit] in causam, quem excusat universitas fratrum. Habet et a praelatis testimonium, quisquis et peccata saecularis vitae, et hujus quoque temporis negligentias( quoniam in multis offendimus omnes, nisi forte sanctiores nos arbitramur discipulo quem dilexit Jesus[ I Joan. I, 8) humili eis et pura confessione judicanda semper exponit, et eorum satisfacere studet arbitrio. Jam ne in his quidem pessimi illius timenda est accusatio, quoniam non judicabit Dominus bis in idipsum. At forte criminari volet intentionem, et in ea parte calumniam struere machinabitur, in qua nec fratrum, nec ipsius patris testimonium satis efficax videatur. Necesse est ergo ut in hac parte opituletur nobis testis internus, qui magis cor quam faciem intuetur: a quo sane et incipiendum est, ut non prius quidquam concipiatur in animo, quam ab eo salutis nomen acceperit. Ubi vero in opus processerit manifestum, expedit jam exteriora quoque sibi testimonia conciliare, sicut ait Apostolus: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus.