In circumcisione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11227 Incido
2.1
SERMO II. De variis Christi nominibus.
2.1
Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Puer, vocatum est nomen ejus Jesus. Ab initio Deus modum acceptat, et nihil unquam Immoderatum illi placuit aequitati. Hinc fuit quod non modo in pondere et mensura et numero condidit universa, sed et protinus ipsi homini modum praescripsit, mandatum contulit, dicens: Ex omni ligno paradisi comedes, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. Levissimum plane mandatum, et larga omnino mensura! Sed transgressus est homo praescriptum sibi modum, et constitutum sibi terminum praetergressus. Unde et avertens ab eo faciem suam Deus, vix tandem in diebus 791 Abrahae amici sui placabilis fieri incipiens, rursus modum instituit, promulgavit legem, sed non priori similem usquequaque. Ea siquidem ad cautelam fuerat, haec ad medelam; ibi prohibitio, facta, ne superfluitas subintraret; hic jam indicta abscissio est, ut Sacramenti remedio, quae subintraverat, tolleretur; postremo illa quidem in arbore data est lex, ne fructu ejus vesceretur; haec in proprio corpore, ut caro praeputii scinderetur. Nec dubium sane quin caetera quoque humani corporis membra additamentum illud Leviathan occuparet, venenum scilicet concupiscentiae, et immoderatae atque inordinatae illecebra voluptatis, ut generalis quaedam abscissio omnibus necessaria videretur.
2.2
Caeterum, quia singulorum membrorum abscissionem humanae carnis fragilitas, et infantilis aetatis infirmitas nullatenus sustineret, pio moderamine dispositio superna providit ut in ea potissimum parte concupiscentia castigaretur in qua vehementius eam saevire constabat et violentius malignari. In omni siquidem contradicentium spiritui rebellione membrorum, solum illud usque adeo contumax invenitur, ut contra omnem voluntatis deliberationem ad inhonestos et illicitos motus assurgat. Nam quod haec circumcisio octava die fiebat, spem commendabat regni coelestis, quod videlicet ad primum reflexus dierum circulus praeferre quamdam coronae speciem videretur. Hinc est quod octava potissimum dies post solemnitates praecipuas celebratur; et in sermone Domini, primae beatitudini copulatur octava, ut coelestis regni demum iterata promissio, evidenter nobis coronam fabricaret[ alias fabricet.]
2.3
Merito sane dum circumciditur Puer qui natus est nobis, Salvator vocatur; quod videlicet ex hoc jam coeperit operari salutem nostram, immaculatum illum pro nobis sanguinem fundens. Neque enim jam quaerere est Christianis, cur voluerit Dominus Christus circumcidi. Propter hoc siquidem circumcisus est, propter quod natus, propter quod passus. Nihil horum propter se, sed omnia propter electos. Nec in peccato genitus, nec a peccato circumcisus, nec mortuus est pro peccato suo, magis autem propter delicta nostra. Quod vocatum est, inquit, ab angelo priusquam in utero conciperetur. Vocatum est plane, non impositum: nempe hoc ei nomen est ab aeterno. A natura propria habet ut sit Salvator; innatum est ei nomen hoc, non inditum ab humana vel angelica creatura.
2.4
Sed quid dicimus, quod egregius ille propheta, hunc ipsum puerum multis nominibus appellandum fore praedicens, hoc unum tacuisse videtur quod solum( ut praemonuit angelus, et testatur Evangelista) vocatum est nomen ejus? Exsultavit Isaias, ut videret diem hunc; et vidit, et gavisus est. Denique et loquebatur gratulabundus et laudans Deum: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Magna quidem nomina; sed ubi est nomen quod est nomen quod est super omne nomen, nomen Jesu, in quo omne genu flectatur? Forte in his omnibus unum illud invenies, sed expressum quodammodo et effusum. Nempe ipsum est de quo sponsa in Cantico amoris: Oleum, inquit, effusum nomen tuum.
2.5
Habes ergo unum in his omnibus appellationibus Jesum; nec omnino aut vocari posset aut esse Salvator, si forte quidpiam horum defuisset. Nunquid non vere admirabilem eum singuli sumus experti, in mutatione utique voluntatum nostrarum? Hoc nempe est salvationis nostrae principium, cum incipimus respuere quod diligebamus, dolere unde laetabamur, amplecti quod timebamus, sequi quod fugiebamus, optare quod contemnebamus. Admirabilis plane qui haec operatur mirabilia. Sed nihilominus et consiliarium sese exhibeat necesse est in electione poenitentiae et vitae ordinatione, ne forte sit nobis 792 absque scientia zelus, et voluntati bonae prudentia desit. Sane opus est ut Deum quoque probemus, in remissione videlicet priorum delictorum: quia nec sine hac salus nobis constare potest, et nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus. Verum ne id quidem sufficit ad salutem, nisi fortem quoque experiamur in expugnando impugnantes nos; ne ab eisdem rursum concupiscentiis superemur, et fiant novissima nostra pejora prioribus. Videturne jam aliquid deesse Salvatori? Plane deesset quod maximum est, nisi et pater esset futuri saeculi, ut per eum scilicet in immortalitatem resurgeremus, qui per praesentis saeculi patrem generamur ad mortem. Neque hoc satis, si non etiam princeps pacis Patri nos reconciliaret, cui traditurus est regnum, ne forte sicut filii perditionis utique, non salutis, resurrecturi videremur ad poenam. Multiplicabitur sane ejus imperium, ut merito Salvator dicatur etiam pro multitudine salvandorum; et pacis non erit finis, ut veram noveris esse salutem, quae non possit timere defectum.