In circumcisione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11227 Incido
3.1
SERMO III. De die octavo [alias, De octo diebus].
3.1
In Circumcisione Domini, fratres, habemus quod amemus et admiremur, habemus etiam quod imitemur. Patet in ea magnum dignationis beneficium, unde gratias agamus; latet aliquid clausum, quod in nobis implere debeamus. Venit namque Dominus propter nos non solum redimendos sanguinis effusione, sed et docendos verbis, et exemplis nihilominus instruendos. Sicut enim penitus erat inutile viam scire, si detineremur in carcere, ita redimi non prodesset, si viae ignaros qui primus inveniret, primus reduceret in carcerem retrudendos. Itaque in majore quidem aetate, patientiae et humilitatis, et super omnia charitatis, caeterarumqu virtutum manifesta dedit Salvator exempla, in infantia vero figuris velata.
3.2
Sed antequam ad haec discutienda veniamus delectat aliquid prius de tanta et tam manifesta dignatione loqui. Habent angeli gloriam puram et perfectam; sed nec nos erimus sine gloria. Videmus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, gloriam misericordiae et affectus vere paterni, gloriam procedentis ex corde Patris et paterna plane viscera exhibentis. Omnes enim peccaverunt, ait Apostolus, et egent gloria Dei. Et alio loco: Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! Quid enim nobis gloriosius, quam quod tanti aestimavit nos Deus? Quaeve major illi gloria, quam tanta dignatio et tanta benignitas, eo utique dulcissima, quod tam gratuita? nam pro impiis mortuus est. Videtis quantum fecit, et pro qualibus: pro qualibus, ut non superbiamus; quantum, ne desperemus. Propterea, ut inveniamini non spiritum habere hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, et sciatis quae a Deo data sunt vobis, nolite, obsecro, fieri sicut equus et mulus, sed sicut pium jumentum, quod ait: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Talia enim jumenta cognoscunt possessorem suum, et praesepe domini sui: in quo positum est eis piissimum fenum, ipse qui panis est angelorum. Ipse enim est panis vivus, de quo vivere debuit homo; sed quia homo jumentum factus est, et panis factus est fenum, ut vel sic vivat de eo.
3.3
Et hujus quidem mutationis sacramentum die Nativitatis celebratum est, quando Verbum caro factum est, cum sit omnis caro fenum. Ipsa ergo die minoratus est paulo minus ab angelis, et habitu inventus ut homo: hodie vero mirabilius aliquid audio. Jam minoratus est multo minus angelis, qui non solum formam hominis, sed formam habet peccatoris, et infigitur velut quodam cauterio latronis. Quid est enim circumcisio, nisi superfluitatis et peccati indicium? In te, 793 Domine Jesu, quid est superfluum quod circumcidatur? Nonne tu verus Deus es de Deo Patre, homo verus sine omni peccato de Virgine matre? Quid facitis circumcidentes eum? Putatis quia super eum possit cadere illa sententia: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima ipsius de populo suo? Potest oblivisci Pater Filii uteri sui? aut non cognosceret eum, nisi signum circumcisionis haberet? Imo vero si quo modo posset non agnoscere Filium, in quo ei bene complacuit, ex hoc maxime signo poterat ignorare eum, inventa in eo circumcisione quam peccatoribus ipse providerat, ob purgationem utique delictorum. Sed quid mirum si caput pro membris accepit curationem, quam tamen in se ipso non habuit necessariam? Nonne et in membris nostris saepe pro unius infirmitate alteri adhibetur curatio? Dolet caput, et in brachio fit coctura; dolent renes, et fit in tibia: ita hodie pro totius corporis putredine cauterium quoddam infixum est in Capite.
3.4
Denique quid mirum si pro nobis dignatus est circumcidi, pro quibus dignatus est mori? Totus siquidem mihi datus, et totus in meos usus expensus est. Ego enim, audiens quia transit ante carcerem filius magni Regis, coepi altius gemere, et miserabilius exclamare, dicens: Fili Dei, miserere mei. At ille, sicut benignissimus: Quisnam est, inquit, iste fletus et ululatus quem audio? Et dicunt ei: Ipse est Adam proditor ille, quem Pater vester trudi fecit in carcerem, donec cogitet quibus illum suppliciis faciat interire. Quid ageret, cujus natura bonitas, cui proprium est misereri semper et parcere? Descendit in carcerem, venit ut educat vinctum de domo carceris. Judaei vero non immemores odii quo oderant Patrem, exercent illud in Filium: unde et ipse ait: Quia oderunt me et Patrem meum. Quid ergo fecerunt impii, quibus gravis erat etiam ad videndum? Hic est, inquiunt, haeres, venite, occidamus eum. Sic ergo occiderunt Agnum Dei, in suam quidem perniciem, sed in salutem nostram. Illi enim sanguinem Agni fuderunt; nos accessimus, et bibimus illum. Accepimus calicem salutaris: et calix[ alias calix noster] inebrians quam praeclarus est! Ecce unde gratias agamus. Nam ante paucos dies celebravimus adventum ejus in carcerem hujus mundi, id est diem Natalis; hodie vero celebramus quod catenas et vincula nostra suscepit. Hodie enim qui peccatum non fecit, ut reos absolveret, innoxias manus eorum catenis inseruit; hodie sub lege factus est, qui legem dedit.
3.5
Sed dicendum est jam quid in hac circumcisione nobis spiritualiter indicetur agendum. Neque enim sine causa in lege praeceptum, nec sine causa completum est in Domino, ut octava die fieret circumcisio. Sed quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Adsit nunc vestris desideriis advocatus Spiritus, qui scrutatur alta Dei, et edisserat nobis[ alias vobis] sacramentum istud octavae diei. Non ignoramusjam oportere hominem nasci denuo: nam propter hoc secundo natus est Dei Filius. In peccatis siquidem nascimur omnes, et necesse habemus renasci in gratia, quam in Baptismate quidem percepimus, sed heu! totum periit in saeculari vita. Nunc primum, miserante Deo, virtus gratiae in nobis operatur, ut in novitate vitae ambulemus. Ergo tunc nascitur homo, quando Sol justitiae, ortus in animo, peccatorum illuminat tenebras, horrendumque Dei judicium internis obtutibus offert, addens ad terroris vinculum brevem dierum numerum, et finem incertum. Haec plane vespera est, ad quam demorabitur fletus; et necesse est addi matutini laetitiam, ut auditam faciat nobis misericordiam suam. Sic enim fit vespere et mane dies unus. Est autem dies ista justitiae, reddens unicuique quod suum est: nobis miseriam, misericordiam Deo. In hac die Puer nascitur, quando ex his quae diximus, ad amorem poenitentiae et odium peccati animus excitatur. 794
3.6
Sed periculosum est si forte velit inter saeculi turbas agere poenitentiam, ubi nimirum alii venenatis persuasionibus, alii undique exemplis pejoribus ad peccatum alliciant, alii adulationibus in vanam gloriam, alii detractionibus in impatientiam animum ejus dejiciant. Procedat jam necesse est prudentiae radius. Ostendat quantas et quam importunas, praesertim in hac generatione nequam, opportunitates et occasiones peccati offerat mundus et ingerat; quam debilis sit ad illas humanus animus, maxime qui in peccati consuetudine sit nutritus. In hac ergo die prudentiae eligat de praesenti saeculo nequam fugere, dicens cum propheta: Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Sed nondum sufficit hoc. Forte enim vult eligere solitudinem, non satis attendens propriam infirmitatem, et periculosam diaboli luctam. Quid enim periculosius quam solum luctari contra antiqui hostis versutias, a quo videatur, et quem videre non possit? Itaque jam habet necessariam fortitudinis diem, ut noverit custodiendam ad Dominum fortitudinem suam, et in acie multorum pariter pugnantium esse quaerendam, ubi tot sunt auxiliarii quot socii, et tales qui dicere possint cum Apostolo: Quia non ignoramus astutias inimici. Congregatio enim pro fortitudine sua terribilis est, ut castrorum acies ordinata. Vae autem soli! quia si ceciderit, non habet sublevantem. Quod si cuiquam ex antiquis Patribus gratiam hanc concessam audivimus, non expedit temere se committere huic periculo, nec oportet tentare Deum, sicut et magister noster, de anachoretis loquens:« Qui non, inquit, conversionis fervore novitio,» etc. Itaque in hac fortitudinis die ad id quod jam coeperat, id est, Odivi Ecclesiam malignantium, etiam addit quod sequitur: Lavabo inter innocentes manus meas.
3.7
Verum cum eligit esse in congregatione multorum, nunquid eliget esse magister, qui nondum discipulus fuit, et docere quod didicit nunquam? Et quomodo aut in se, aut in aliis motus irrationabiles poterit temperare? Nemo unquam carnem suam odio habuit. Quomodo ergo putatis, si jam magister suus fuerit iste, quin facile sibi aliquando, eo amplius quo familiarius, condescendat? Illucescat igitur dies temperantiae, ut quaerat quomodo temperari et refrenari possint incontinentes motus voluptatis, bestiales motus curiositatis, cervicosi motus elationis suae. Eligat abjectus esse in domo Dei sui, et subjectus esse magistro, sub quo frangatur ejus voluntas, et obedientiae freno concupiscentia reprimatur, sitque quod ait propheta: Imposuisti homines super capita nostra. Nec dedignandum servo, quod praecessit in Domino; siquidem non est servus major domino suo. Ille enim cum jam crevisset aetate, sapientia, et gratia apud Deum et homines; cum jam duodecim annorum esset, et remansisset in Jerusalem, inventus a beata Virgine et Joseph, cujus filius putabatur, in medio doctorum, audiens illos et interrogans: tamen descendit cum illis, et erat subditus illis. Et tu ergo subditus esto propter illum.
3.8
Sed jam tibi in ipsa obedientiae via aliqua fortassis dura et aspera occurrere possunt, ut accipias interdum praecepta nonnulla, quae, licet salubria sint, minus tamen suavia videantur. Haec si moleste coeperis sustinere, si dijudicare praelatum, si murmurare in corde; etiamsi exterius impleas quod jubetur, non est haec virtus patientiae[ fortasse obedientiae], sed velamentum malitiae. Necesse est ergo ut illucescat dies patientiae, per quam omnia dura et aspera tacita amplectaris conscientia, te magis dijudicans et durius arguens, cui nimirum displicent quae ad salutem sunt; et in cogitatione tua semper partem magistri, quoad potes, adversus temetipsum juvans; te quidem in omnibus accusare, ipsum vero magis excusare laborans.
3.9
Porro in hoc loco jam cavendum tibi arbitror a superbia. Magnum est enim omnino sic vincere semetipsum. Melior est, ait Salomon, patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Considera 795 denique quam manifeste propheta doceat necessariam esse humilitatem post patientiam, dicens: Verumtamem Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. Nonne videtur hic occasione patientiae tentationem sensisse superbiae? Necesse est ergo ut illuminet cor tuum radius humilitatis, et declaret quid a te sit, quid a Deo, ut non altum sapias: quoniam Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam.
3.10
Jam vero cum in his diutius fueris exercitatus, roga dari tibi devotionis lumen, diem serenissimam, et Sabbatum mentis, in quo, tanquam emeritus miles, in laboribus universis vivas absque labore, dilatato nimirum corde currens viam mandatorum Dei; ut quod prius cum amaritudine et coactione tui spiritus faciebas, de caetero jam cum summa dulcedine peragas et delectatione. Hanc, ni fallor, gratiam petebat qui ait: Remitte mihi ut refrigerer; ac si dicat, Quousque in sudore et dolore isto crucior, et morte afficior tota die? Remitte mihi ut refrigerer. Verum, et ad hanc quidem perfectionem pauci, ni fallor, per veniunt in hac vita. Neque enim si quis aliquando videtur hanc habere, continuo credat sibi necesse est, maxime si novitius est, nec[ alias sed necdum] per praefatos ascenderit gradus. Pius enim Dominus noster Jesus Christus pusillos corde blanditiis talibus solet allicere. Sed noverint qui hujusmodi sunt, gratiam hanc praestitam sibi esse, non datam, ut in die bonorum memores sint malorum, et in die malorum non immemores sint bonorum. Longe aliter qui exercitatos habent sensus, devotionis hujus felici fruuntur jucunditate. Sed multi tota vita sua ad hoc tendunt, et nunquam pertendunt; quibus tamen, si pie et perseveranter conati sunt, statim ut de corpore exeunt, redditur quod in hac vita dispensatorie est negatum, illuc perducente eos sola gratia, quo prius tendebant ipsi cum gratia, ut consummati in brevi, expleant tempora multa.
3.11
Illis vero qui ad hanc devotionis gratiam perveniunt, unum videtur restare periculum, et omnino timendum eis a daemonio meridiano: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Hoc ergo timendum ei qui tanta delectatione omnia facit, ne, dum sequitur affectionem, corpus destruat per immoderatam exercitationem, ac deinde necesse habeat, non sine magno spiritualis exercitii detrimento, circa debilitati curam corporis occupari. Ergo ne incurrat qui currit, illuminari necesse est lumine discretionis, quae mater virtutum est, et consummatio perfectionis. Haec nimirum docet, ne quid nimis; atque haec est octava dies in qua circumciditur puer: quia discretio vere circumcidit, ut non plus nec minus fiat. Nam et qui nimius est, fructum boni operis abscindit, non circumcidit; sicut qui tepidus est, si minus facit. In hac ergo die nomen imponitur, et nomen salutis; nec de eo qui sic conversatur dubitem dicere quod suam ipsius salutem operetur. Usque ad hunc enim diem dicere possunt angeli, qui norunt secreta coelestia; sed ego nunc primum ei fiducialiter nomen salutis impono. At vero, quia omnino rara ista avis est in terris, hujus discretionis locum in vobis, fratres, suppleat virtus obedientiae, ut nihil plus, nihil minus nihil aliter quam imperatum sit, faciatis.