Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In dedicatione ecclesiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11229 Indeec
1.1
SERMO I. De quinque sacramentis dedicationis.
1.1
Festivitas hodierna, fratres, tanto nobis debet esse devotior, quanto familiarior est. Nam caeteras quidem sanctorum solemnitates cum ecclesiis aliis habemus communes; haec vero sic nobis est propria, ut necesse sit vel a nobis eam, vel a nemine celebrari. Nostra est, quia de ecclesia nostra; magis autem nostra, quia de nobis ipsis. Miramini forsitan et erubescitis celebrari festa de vobis: sed nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quid enim lapides isti potuerunt sanctitatis habere ut eorum solemnia celebremus? Habent utique sanctitatem, sed propter corpora vestra. An vero corpora vestra sancta esse quis dubitet, quae templum sancti Spiritus sunt, ut sciat unusquisque possidere vas suum in sanctificatione? Itaque sanctae sunt animae propter inhabitantem Spiritum Dei in vobis; sancta sunt corpora propter animas; sancta est etiam propter corpora domus. Adhuc certe corruptibili tenebatur in carne et in corpore peccati, in quo et grave adulterii crimen admisit illius anima, qui dicebat: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Mirabilis plane Deus in sanctis suis, non modo in coelestibus, sed etiam in terrenis. Utrobique sanctos habet, et in utrisque mirabilis est, illos quidem beatificans, istos sanctificans.
1.2
An experimentum quaeritis ejus, de qua loquimur, sanctitatis, et sanctorum vobis istorum miracula desideratis ostendi? Multi certe ex vobis a peccatis et vitiis, in quibus computruerunt tanquam jumenta in stercore suo, exiere viriliter; et quotidie impugnantibus eis potenter resistunt, juxta Apostolum, qui de sanctis loquens utique: Convaluerunt, inquit, de infirmitate, fortes facti sunt in bello. Quid mirabilius, quando is qui prius vix per biduum poterat a luxuria, crapula, et comessationibus, et ebrietatibus, et cubilibus, et impudicitiis, caeterisque similibus et dissimilibus vitiis continere, nunc ab eis continet multis annis, tota utique vita sua? Quod majus miraculum, quando tot juvenes, tot adolescentes, tot nobiles, universi denique quos hic video, velut in carcere aperto tenentur sine vinculis, solo Dei timore confixi; quod in tanta perseverant afflictione poenitentiae, ultra 1071 virtutem humanam, supra naturam, contra consuetudinem? Ipsi, credo, videtis quanta jam possemus invenire miracula, si perscrutari singillatim liceret singulorum exitum de Aegypto, et deserti viam, id est abrenuntiationem saeculi, introitum monasterii, in monasterio conversationem. Quid vero sunt haec, nisi manifesta inhabitantis in vobis Spiritus sancti argumenta? Nam habitare in corpore animam probant vitales motus corporis: habitare in anima Spiritum probat vita spiritualis. Illud ex visu et auditu dignoscitur: istud ex charitate et humilitate, caeterisque virtutibus.
1.3
Vestra est igitur, fratres charissimi, vestra est hodierna festivitas. Vos dedicati estis Domino, vos elegit et assumpsit in proprios. Tibi, inquit Propheta, derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Quam bene commutastis, dilectissimi, quidquid habere potuistis in saeculo, quando nunc relinquendo ea, proprii esse meruistis auctoris saeculi, et eum habore propriam possessionem, qui sine dubio portio et haereditas est suorum. Neque enim, sicut dixerunt filii iniquitatis: Beatus populus cui haec sunt, temporalia scilicet quae praemiserat, promptuaria eructantia ex hoc in illud, oves fetosae, et similia: non, inquam, beatus populus cui haec sunt; sed beatus populus cujus Dominus Deus ejus. Videte ergo si non dignum sit ut festum agamus diem quo nos assumpsit in proprios, et investivit se per ministeriales et vicarios suos, ut fiat sicut ipse jam olim promiserat: Ego, inquiens, in medio eorum ero eorum Deus: nos autem populus ejus et oves pascuae ejus. Quando enim domus ista per manus pontificum dedicata est Domino, propter nos sine dubio factum est; non solum qui tunc praesentes fuimus, sed et quicunque usque in finem saeculi Domino sunt in hoc loco militaturi.
1.4
In nobis proinde spiritualiter impleri necesse est, quae in parietibus visibiliter praecesserunt. Et si vultis scire, haec utique sunt: aspersio, inscriptio, inunctio, illuminatio, benedictio. Haec quidem in hac visibili domo fecere pontifices; haec Christus assistens pontifex futurorum bonorum invisibiliter quotidie operatur in nobis. Primo siquidem aspergit nos hyssopo, ut mundemur, lavemur, dealbemur, dicaturque de nobis: Quae est ista quae ascendit dealbata? Lavat, inquam, nos in confessione, lavat nos lacrymarum imbre, lavat sudore poenitentiae; magis autem lavat nos aqua illa pretiosissima, quae de fonto pietatis, id est ab ejus latere, emanavit. Aspergit nos hyssopo, quae humilis herba est, et pectoris purgativa; aqua sapientiae salutaris, quae est timor Domini, initium sapientiae et fons vitae; etiam condimentum salis admiscens, ne sit insipidus timor sine spe, sine devotione. Non solum autem, sed inscribit digito Dei, in quo ejiciebat daemonia, haud dubium quin in Spiritu sancto. Inscribit, inquam, legem suam, non jam in lapide, sed in tabulis cordis carnalibus, propheticam implens promissionem, qua se pollicitus est ablaturum cor lapideum, et carneum cor esse daturum, id est non durum, non obstinatum, non Judaicum, sed pium, sed mansuetum, sed tractabile, sed devotum. Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Beati, inquam, qui docti et memores sunt mandatorum ejus, sed ad faciendum ea. Alioquin scienti bonum et non facienti, peccatum est illi; et servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis.
1.5
Unde necesse est ut unctio spiritualis gratiae adjuvet infirmitatem nostram, observantiarum istarum et multimodae poenitentiae cruces devotionis suae gratia liniens; quia nec est sine cruce sequi Christum; et sine unctione crucis asperitatem ferre quis posset? Hinc est quod multi abominantur et fugiunt poenitentiam, crucem quidem videntes, sed non etiam unctionem. Vos qui experti estis, ecce ipsi scitis quia vere crux nostra inuncta est, et per gratiam Spiritus adjuvantis, suavis et delectabilis est poenitentia nostra, et, ut ita dicam, amaritudo nostra dulcissima. At postquam unctio gratiae hujus praecesserit, jam lucernam suam Christus non ponit sub modio, sed super candelabrum; 1072 quia tempus est ut luceat lux nostra coram hominibus, et videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est.
1.6
Jam vero benedictionem quidem exspectamus in fine, quando aperiet manum suam, et implebit omne animal benedictione. Nam in quatuor praemissis merita constant, in benedictione sunt praemia. In benedictione tota complebitur gratia sanctificationis, quando jam in domum transibimus non manufactam, aeternam in coelis. Ipsa est quae construitur vivis ex lapidibus, angelis scilicet et hominibus. Simul enim aedificatio et dedicatio ipsa complebitur. Disjuncta nimirum ligna et lapides domum non faciunt, nec in eis habitare quis potest; sola vero conjunctio domum facit. Sic coelestium spirituum perfecta unitas, sine ulla sibi divisione connexa, integram et congruam Deo reddit habitationem, quam ineffabiliter beatificat inhabitans gloria majestatis. Quis enim sic sciret universa regum consilia, aut quis eorum omnia dicta vel facta sic nosset, quomodo palatii ligna et lapides, si non deesset illis intelligentiae sensus? Itaque coelestis illius curiae lapides vivi ac rationabiles divinis intersunt consiliis, et Trinitatis mysteria norunt, audiuntque verba ineffabilia, quae non licet homini loqui. Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te! Quanto enim plus vident, plus intelligunt, plus agnoscunt; tanto plus diligunt, tanto magis laudant tanto amplius admirantur.
1.7
Verum quia cohaerere quidem sibi domum illam et perfecte connexam esse jam diximus, superest ut juncturam et connexionem ipsam aliquatenus exprimamus. Legimus in Isaia: Glutino bonum est. Duplici igitur sibi cohaerent lapides illi glutino cognitionis plenae et perfectae dilectionis. Tanto siquidem majori ad se invicem dilectione copulantur, quanto ipsi charitati, quae Deus est, viciniores assistunt. Sed nec ulla separare eos ab invicem suspicio potest, ubi nihil omnino quod in altero sit, alterum latere patitur penetrans omnia radius veritatis. Quoniam adhuc qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo; nihil dubium est quin perfecte adhaerentes ei beati spiritus cum eo pariter et in eo penetrent universa. Ad hanc domum si pervenire desideras, sic concupiscat et deficiat anima tua in atria Domini, sicut Propheta clamat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Ipsum nihilominus imitare Prophetam, qui sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Si introiero in tabernaculum domus meae, etc.. Sed hinc alio sermone nobis tractandum erit quod Dominus ipse donaverit.

Intertext edge

Open linked passage

Note