Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In dedicatione ecclesiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11229 Indeec
2.1
SERMO II. Quomodo et nobis et aliis cohaerere debeamus.
2.1
Olim rex gloriosus et propheta Domini, David sanctus, religiosa quadam coepit cogitatione moveri, indignum judicans quod nullam adhuc Dominus sabaoth domum liaberet in terris; ipse vero domum inhabitaret regiae dignitatis. Hoc ipsum, fratres, nos quoque decet cogitare fideliter, et viriliter effectui mancipare. Nam quod, licet Deo placuerit cogitatio illa Prophetae, opus tamen reservatum est Salomoni, alia ratio est, forte prolixiore indigens disputatione. Jam vero, o anima, tu quidem sublimi in domo habitas, quae a Deo tibi fabricata est. Corpus hoc dico: quod sic compegit, quod sic aptavit, quod sic ornavit et ordinavit, ut gloriose in eo et delectabiliter habitares. Sed et ipsi corpori domum fecit excelsam, aptissimam et decoram. Dico autem sensibilem hunc et inhabitabilem mundum. Nonne ergo indignum reputas, ut tibi ipse fecerit domum, tu vero ei templum aedificare dissimules? Adhuc domum quidem habes, sed certa esto quoniam in brevi casura est domus tua: et tu nisi prius provideris aliam, eris pluviae, vento 1073 et frigori exponenda. Heu! a facie frigoris ejus quis sustinebit? Felix proinde, et multum felix anima quae dicere potest: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. Propterea jam ne dederis, o anima, somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem, donec invenias locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
2.2.1
Sed quid putamus, fratres? Ubi invenitur hujus aedificii locus, aut quis poterit esse architectus? Nam visibile istud templum utique propter nos factum est ad nostram habitationem: neque enim Altissimus in manufactis habitat. Quod ergo aedificabimus templum ei qui dicit, et vere dicit: Coelum et terram ego impleo? Tribularer valde, et anxiaretur super me spiritus meus, nisi quod audio eum de quodam dicentem: Quia ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Itaque jam scio, ubi praeparanda sit domus ei, quoniam non capit eum nisi imago sua. Anima capax illius est, quae nimirum ad ejus imaginem est creata. Propter quod jam festina, adorna thalamum tuum, Sion; quoniam complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. Exsulta satis, filia Sion; habitabit in te Deus tuus. Dic cum Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Dic juxta beatae Elisabeth verba: Et unde hoc mihi, ut veniat majestas Domini ad me? Quanta enim Dei benignitas, quanta dignatio, quanta dignitas, quanta gloria animarum, quod Dominus universorum, et qui nullam habet indigentiam, templum sibi fieri jubet in illis?
2.2.2
Itaque, fratres, toto cum desiderio et digna gratiarum actione studeamus ei templum aedificare in nobis: primo quidem solliciti ut in singulis, deinde ut in omnibus simul inhabitet; quia nec singulos dedignatur, nec universos. Primo igitur loco studeat unusquisque ne dissideat ipse a semetipso; quoniam omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet; nec intrabit Christus, ubi fuerint parietes declinati, et maceriae depulsae. Nonne enim corporis sui domum integram anima vult habere, et exire illam necesse est, si fuerint a se invicem membra dispersa? Videat ergo et ipsa, si desiderat habitare Christum per fidem in corde suo, id est in se ipsa: sollicite caveat ne a se invicem membra ejus dissideant, id est ratio, voluntas atque memoria. Sit ergo sine errore ratio, ut bene congrat voluntati: talem enim voluntas amat. Sit et voluntas sine iniquitate, quoniam ratio talem approbat. Alioqui si sese judicat anima propter voluntatis pravitatem in eo quod per rationem probat, bellum intestinum est, et discordia periculosa; quoniam voluntatem hujusmodi ratio semper suggillat, sed accusat, sed dijudicat, sed condemnat. Propter quod ait Dominus in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo, dum es in via cum illo, ne forte adversarius tradat te judici, et judex tradat te tortoribus, et in carcerem mittaris. Sit etiam memoria sine sorde, ut nullum in ea peccatum maneat, quod non pura confessione et dignis fructibus poenitentiae deleatur. Alioquin conscientiam, in qua peccatum latet, et voluntas odit, et ratio exsecratur. Bonum proinde parat habitaculum Deo, cujus nec ratio decepta, nec voluntas perversa, nec memoria fuerit inquinata.
2.3
Jam vero sic se habentibus singulis, etiam omnes nos connecti et conglutinari necesse est, mutua utique charitate, quae est vinculum perfectionis. Nam cognitio quidem perfecta in hac vita haberi non potest, forsitan nec oportet. In coelesti siquidem domo cognitio dilectionis est nutrimentum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? Propterea facile erat et confundi cognitum, et cognoscentem offendi. Ibi jucunda erit cognitio, ubi macula jam non erit. Illa ergo domus connexa firmius est, tanquam in aeternum mansura: haec, tanquam tabernaculum bellatorum, minus sibi perfecte cohaeret. Illa nimirum domus laetitiae, ista militiae est; illa domus 1074 laudis, ista orationis. Haec, inquam, est urbs fortitudinis nostrae, illa est civitas requiei nostrae. Proinde si victoriosi fuerimus hic, illic erimus gloriosi, habentes loco galeae diadema, sceptrum et palmam pro gladio, pro scuto chlamydem deauratam, pro thorace stolam jucunditatis. Interim sane premi magis quam perimi videtur utilius; et sustinere pondus clypei et loricae quam maligni jaculis igneis vulnerari: a quibus nos superna sua protectione custodiat, qui est benedictus in saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note