In dedicatione ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11229 Indeec
3.1
SERMO III. De triplici apparatu quem habemus ad custodiam Dei.
3.1
Domus haec, fratres, aeterni Regis est oppidum, sed obsessum ab inimicis. Quotquot igitur in ipsius arma jurati sumus, et ejus militiae dedimus nomina, triplici nobis opus esse noverimus apparatu ad custodiam castri hujus: munitione videlicet, et armis, et alimentis. Quae est ergo munitio? Urbs fortitudinis nostrae Sion, ait propheta, Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Murus continentia, antemurale patientia est. Bonus continentiae murus, qui sic undique circumdat et circumcingit, ut nec per oculorum fenestras, nec per caeteros sensus detur ingressus morti. Bonum antemurale patientiae, quod primos hostium sustinet impetus, ut inter plurima tentamenta stemus viriliter, et perseveremus jugiter inconcussi. Unicum quippe remedium est, dum continentia quatitur et quodam modo nutat, objicere patientiam, et, quantumcunque ferveat sensus peccati, negare omni modo consensum. In patientia vestra, inquit, possidebitis animas vestras. Ponitur ergo in civitate sua Salvator ipse murus et antemurale, factus nobis a Deo Patre justitia, et prophetae patientia, sicut idem ait: Quoniam tu es patientia mea, Domine. Murus, inquam, ponitur in conversatione, antemurale in passione, ab omnibus carnis et saeculi praesentis illecebris abstinens, et adversa sustinens fortiter universa.
3.2
Oportet autem et arma parare, sed arma spiritualia, potentia Deo, non modo ad resistendum, sed ad impugnandum quoque et expugnandum viriliter inimicum. Induite vos armaturam Dei, ait Apostolus, etc. Quid enim putamus, fratres? Gravis equidem nobis est inimici tentatio; sed longe gravior illi oratio nostra. Laedit nos iniquitas ejus atque versutia; sed multo amplius nostra eum simplicitas et misericordia torquet. Humilitatem nostram non sustinet; uritur charitate nostra, mansuetudine et obedientia cruciatur. Jam vero nec fame quidem urgeri possumus, ut hostibus castrum tradere compellamur; quoniam, gratias Deo, non venit super nos terribilis illa comminatio prophetae, imo Domini per prophetam, famis videlicet et sitis; non panis et aquae, sed verbi[ alias, audiendi verbi] Dei. Sic enim habemus: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Itaque non nobis alimenta desunt, qui et sermones frequenter, et frequentius sacras lectiones audimus, et interdum quoque spiritualis devotionis gustamus delicias, tanquam si catuli edant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum? coelestes illos convivas dico, qui replentur ab ubertate domus Dei. Habemus etiam panem lacrymarum, qui, licet minus, suavis, optime tamen confirmat cor hominis. Habemus et obedientiae panem, de quo loquitur ad discipulos Dominus: Meus, inquiens, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Habemus super omnia de coelo panem vivum, corpus Domini Salvatoris, in cujus utique fortitudine cibi omnis adversae partis dejicitur fortitudo.
3.3
Sic ergo munita est castri Dominici fortitudo, ut nihil jam timere oporteat, si tamen fideliter et viriliter agere voluerimus; ut videlicet nec proditores, nec pavidi, nec desides inveniamur. Nam proditores quidem fiunt, quicunque in hoc Domini castrum inimicos ejus 1075 introducere moliuntur, quales sunt utique detractores, Deo odibiles, qui discordias seminant, et nutriunt scandala inter fratres. Sicut enim in pace factus est locus Domini; sic in discordia locum diabolo fieri manifestum est. Non miremini, fratres, si durius loqui videor; quia veritas neminem palpat. Omnino proditorem sese noverit, si quis forte, quod absit! vitia quaelibet in hanc domum conatur inducere, et templum Dei speluncam facere daemoniorum. Gratias Deo, non multos hic invenimus hujusmodi. Sed tamen deprehendimus interdum forte nonnullos, qui colloquantur hostibus, et paciscantur foedus cum morte, hoc est, moliantur, quod in eis est, imminuere ordinis disciplinam, intepescere fervorem, turbare pacem, laedere charitatem. Verum nos quidem caveamus ab eis, quantum possumus; sicut scriptum est de quibusdam: Jesus autem non credebat se eis. Dico autem vobis quia, licet portentur modo, sed portabunt cito grave judicium, nisi se citius emendaverint, sicut grave damnum moliuntur inferre. Quid enim, frater? vanitati, aut tepiditati, seu cuilibet alteri vitio fidem servas operibus, et Deo per tonsuram mentiris? Optimum certe castrum tulisti Christo, si inimicis ejus tradideris Claram- Vallem. Optimos inde singulis annis, et pretiosos in oculis suis reditus accipit: et praedam multam, quam hostibus eripit, in hunc munitionis suae locum solet inducere, et habet fiduciam multam in fortitudine ejus. Ecce enim quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Quibus ergo proditorem castri hujus, postquam deprehensns et comprehensus fuerit( neque enim latere aut fugere potest), quibus, inquam, putas exponendum esse suppliciis? Non utique communi caeterorum morte damnabitur, sed exquisitis illum necesse est interire tormentis. Sed non modo plus immoror circa ista: credo melius deinceps ab hac tam exsecrabili proditione cavebimus, studentes de caetero majori sollicitudine non attrahere, sed repellere vitia, quaecunque illa sint, seu carnalia, seu etiam saecularia, ne proditorum notam vel poenam incurrere mereamur.
3.4
Secundo loco etiam illud cavendum, ne quis forte, pusillanimitate dejectus, fugiat a munitione, ibi trepidans timore ubi non est timor; ubi vero summum periculum est, insana temeritate securus. Hostilibus enim manibus, hostilibus gladiis se exponit quicunque est ille qui fugit, ac si ignoret quoniam hostes illi omnino carent misericordia, crudeles quidem in alienos, sed multo crudeliores in suos, quippe crudelissimi in se ipsos.
3.5
Jam vero tertium quoque periculum breviter dico, quia jam hora praeteriit, dum vestrae, ut dignum est, salutis plurimum cupidus, diversis morum infirmitatibus remedia diversa conquiro. Quid prodest, si nec prodere castrum, nec relinquere velis, sed segnis et desidiosus in eo permaneas? Toto proinde animo, tota virtute, dilectissimi, commissum nobis castrum Domini et Regis nostri manu tenere laboremus, solliciti contra omnes inimici versutias, et adversus omnia ejus machinamenta parati, sicut scriptum est: Resistite diabolo, et fugiet a vobis. At quoniam scimus a quo dictum sit: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam; humiliemur sub potenti manu Altissimi, et nos, et domum istam tota devotione ejus misericordiae committentes, ut ipse nos custodiat ab omnibus insidiis inimicorum omnium, ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in saecula. Amen.