Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In dedicatione ecclesiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11229 Indeec
4.1
SERMO IV De triplici mansione.
4.1
Votivis laudibus celebramus hanc diem, et festivis eam gaudiis honoramus. Quod si nec religiosis competit, nec sapientes decet ignorare quid venerentur, aut celebrare quod nesciant; quaerendum 1076 nobis est, in cujus id agitur vel in quorum commemoratione sanctorum. Nec vero id mihi ex me arbitror praesumendum: prior loquatur alter, cujus testimonium majus sit, et credibilius videatur. Miramini forte cur ista praeloquimur, cum vestris sese obtutibus ecclesia praesens manifestius ingerat, cujus anniversaria dedicatio celebratur. Quid enim parietes ejus sanctos dicere vereamur, quos manus sacratae pontificum tantis sanctificavere mysteriis? Extunc quoque et deinceps sanctarum inibi lectionum resultare frequentia, sanctarum orationum devota murmurare susurria, sanctarum reliquiarum honorari beata praesentia, sanctorum spirituum indefessa noscitur custodia vigilare. Dicas forsitan: Caetera quidem evidentia sunt; sed quis angelicas sese vidisse excubias gloriatur? Etsi tu forte non vides, est tamen qui videt, ipse qui mittit. Quis ille? Nimirum qui loquitur per prophetam: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes. Est quidem sursum Jerusalem, quae est libera, mater nostra: sed minime crediderim super muros ejus constitutos esse custodes, in cujus laudibus Propheta docantat: Qui posuit fines tuos pacem. Tu vero si id parum judicas, perge audire quod sequitur in testimonio praecedenti: Tota die, inquit, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Siquidem advertere est vel hoc, non hanc esse Jerusalem de qua legisti: Portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit in ea. Illa ergo Jerusalem nec vicissitudines patitur, nec custodibus eget: nostris potius custodes necesse est et diebus et noctibus deputari. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes.
4.2
Benignus es, Domine, nec nostrorum hac fragili protectione murorum potes esse contentus, sed ipsis hominum praelatis hominibus angelicam quoque custodiam superponis, ut et muros defensent, et eos qui murorum ambitu continentur. Ita, Pater, quoniam sic est placitum ante te, sic necessarium nobis. Insufficiens enim est administratio nostra, nisi et nobiscum et pro nobis administratorios illos spiritus in ministerium mittas, ut haereditatem capiamus salutis. Quid enim si non videmus obsequium, cum experiamur auxilium? quid si non meremur aspectum, cum sentiamus effectum? Discimus certe vel ex hoc ipso invisibilia visibilibus praeferenda. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Denique in invisibilibus visibilium causa consistit, ut, secundum Apostolum, Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura visibili intellecta conspiciantur. Sic nimirum Judaeos olim, de invisibili peccatorum indulgentia sanctum Dei blasphemantes, sanitatis corporeae signo visibili confutavit: Ut sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata,( tunc ait paralytico): Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
4.3
Sic et Pharisaeum illum murmurantem adversus medicum qui salutem operabatur, et succensentem languidae quae salvabatur, manifestis revicit indiciis, obsequia mulieris enumerans. Errabat siquidem qui tanquam adhuc peccatricem horrebat, quae divinis inhaerens vestigiis, rigabat fletibus, tergebat crinibus, osculo premebat, ungebat unguento. Quis enim crimina jam deleta recenseat, quis tangenti succenseat, quis eam peccatricem censeat, quae, dum commissa deplorat, odit iniquitatem; dum osculatur pedes Domini, diligit justitiam; et rursum dum tergit crinibus, exhibet humilitatem; dum ungit unguento, mansuetudinem praefert? Nunquid possibile est regnare peccatum in animo contrito et spiritu ingemiscenti, aut non multa charitas operit multitudinem peccatorum? Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Merito proinde jam non peccatrix juxta tuam, Pharisaee, sententiam, sed sancta discipula Christi vocabitur, a quo etiam didicit in tam brevi esse mitis et humilis corde. Nimirum hoc est quod in propheta legisti, sed forsitan neglexisti: Verte impios, et non erunt. Sic, charissimi, sic et antiquus ille accusator fratrum, si, in quibus et vos erubescitis, praeterita peccata vestra 1077 vobis improperet, Apostolum audite magnifice consolantem vos, et dicentem: Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis; et illud: Habetis nunc quidem fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam; et manifestius exprimens: Templum Dei, ait, sanctum est, quod estis vos.
4.4
Nimirum ipse est, cujus reverentiae primam in hujus sermonis principio reservavimus vocem, dum quaereremus sanctos, quorum sanctimonia congratulamur devotione solemni. Licet enim parietes hos et dici sanctos et esse faciat consecratio episcoporum, frequentatio Scripturarum, instantia orationum, reliquiae sanctorum, visitatio angelorum, minime tamen eorum sanctitas propter se credenda est honorari, quos nec propter se certum est sanctificari. Quinimo sancta sunt propter corpora domus, corpora propter animas, animae propter Spiritum inhabitantem. Neque hinc dubitet quis, cum invisibilis ejus gratiae visibile nobis signum fiat in bonum. Dico autem in eo quod et ipsi instar illius evangelici paralytici surgitis; quod corporeum hoc grabatum, in quo jacebatis languidi, tam facile tollitis; quod denique ambulatis in domum vestram, illam sane domum de qua laetamini, dicentes cum Propheta: In domum Domini ibimus. O admirabilis domus, et dilectis tabernaculis, et atriis concupiscibilibus praeferenda! Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Verum multo magis: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Siquidem gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. In tabernaculis enim gemitus est poenitentiae, in atriis gustus laetitiae, in te satietas gloriae. Haec quidem est infima domus orationis, media exspectationis, tu gratiarum actionis et laudis. Felix proinde qui hic declinaverit a malo, quod est culpa, et fecerit bonum: ut illic a malo, quod est poena, liberetur, et in te recipiat bonum. Hic nimirum primitiae spiritus, illic divitiae, in te plenitudo: ubi bona illa mensura, conferta, et coagitata, et supereffluens detur in sinus nostros. Hic denique fiunt sancti, illic securi, in te beati. Hae siquidem primitiae spiritus, quae militantibus interim praerogantur: sanctitas in conversatione, pietas in intentione, virtus in colluctatione. In sanctitate conversationis, poenitentiae fructus intellige, et corporalia quaeque divinorum exercitia mandatorum. Et quoniam haec, nisi simplex fuerit oculus, simplicia esse non possunt, necessario pietas intentionis et puritas cordis exigitur, ne vel honoris ambitus, vel laudis subrepat appetitus: sed solus ille desideretur qui solus desiderium replet, et ad proprii fontis originem omnis quam accepimus gratia revertatur. Memento tamen solam ex omnibus perseverantiam coronari, nec eam facile posse inter tot discrimina vindicari, nisi multiplicem obtineas in tam multiplici colluctatione virtutem. Haec in tabernaculis.
4.5
Porro in atriis, quae post molestos conflictus amoena jucunditate fovendos excipiunt exeuntes, jam divitiae spiritus erogantur, requies a laboribus, securitas a sollicitudinibus, pax ab hostibus. Ipse enim amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis, qui tanto fervore otium hactenus interdicere, labores indicere consuevit. Ipse seorsum a curis faciet, et ab omni sollicitudine sequestrabit, qui modo consilia ponit in anima sua, et sollicitam facit erga multa turbari. Ipse jam parta victoria in pace in idipsum suaviter dormire praestabit, qui, dum adhuc leo rugiens fremit, et ad vigilias excitat, et accingit ad pugnam. Verum in his, ut supra tetigimus, liberatio magis a malo, quam boni muneratio est: nisi quod dura nos nostrae necessitatis experientia cogit, absentiam mali, boni cumulos aestimare; quemadmodum conscientia graviorum immunitatem criminum, plenitudinem reputat sanctitatis. Hinc advertere est quam longe agimus a summo bono, qui carere culpa, justitiam, carere miseria, beatitudinem judicamus.
4.6
Absit autem ut talem quis putet ubertatem domus 1078 illius, et torrentem voluptatis, et si qua sunt alia quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se! Ne ergo audire velis, o homo, quod auris hominis non audivit; nec ab homine quaeras quod humanus nec oculus videt, nec animus capit. Ne tamen hinc penitus taceamus, nostram hanc patriam a longe salutantes, triplicem quamdam odorari videmur, potentiae scilicet, et magnificentiae, et gloriae repromissionem. Siquidem homo erat, et filius captivitatis hujus, qui dicebat: Introibo in potentias Domini. Caeterum nos scire possumus quid sit infirmitate carere, tanquam infirmitate circumdati: quid vero sit virtute indui, et potentiam introire, nec modo potentiam, sed et multam potentiam, forte et omnipotentiam, interim scire non possumus. Clamat etiam testis fidelis, quia quos justificavit, illos et magnificavit. At magnificentiam, eam praesertim quam procedere deceat a magnitudine, cujus nec finis, nec numerus est, utinam nostrae interim exiguitati liceat exspectare; nam aestimare non licet. Jam vero ne ipsius quidem vereri necesse est, aut habere suspectam gloriae promissionem: feliciter tunc et fiducialiter hauries gloriam, a cujus interim appetitu tantis comminationibus deterreris. Erit enim tunc unicuique laus a Deo, secura certe et sempiterna, finis pariter et discriminis expers; et, ut scriptum est: Jucunda, decoraque laudatio. Eia ergo, fratres, viriliter interim in tabernaculis militemus, ut suaviter deinde in atriis requiescamus, ut novissime in domo sublimiter gloriemur, cum momentaneum hoc et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublime, aeternum pondus gloriae operabitur in nobis, cum in Domino laudabimur tota die, in veritate utique, non in vanitate.

Intertext edge

Open linked passage

Note