In Epiphania Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11219 Inepdo
1.1
SERMO I. De verbis Apostoli, « Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, » (Tit. III, 4), et de tribus Christi apparitionibus.
1.1
Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Gratias Deo, per quem sic abundat consolatio nostra in hac peregrinatione, in hoc exsilio, 796 in hac miseria. Super his namque saepius vos admonere curamus, ut nunquam mente excidat, peregrinos nos esse, longe factos a patria, pulsos haereditate. Quisquis enim desolationem non novit, nec consolationem agnoscere potest. Quisquis consolationem ignorat esse necessariam, superest ut non habeat Dei gratiam. Inde est quod homines saeculi, negotiis et flagitiis implicati, dum miseriam non sentiunt, non attendunt misericordiam. Vos quibus non frustra dictum est, Vacate et videte quoniam suavis est Dominus; et de quibus idem propheta: Virtutem, inquit, operum suorum annuntiavit populo suo; vos, inquam, quos non detinet occupatio saecularis, attendite quaenam sit consolatio spiritualis. Vos qui non ignoratis exsilium, audite quia de coelo venit auxilium. Apparuit enim benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Priusquam appareret humanitas, latebat benignitas; siquidem et prius erat: nam et misericordia Domini ab aeterno est. Sed unde tanta agnosci poterat? Promittebatur, sed non sentiebatur; unde et a multis non credebatur. Multifarie quippe multisque modis loquebatur Dominus in prophetis, Ego, inquiens, cogito cogitationes pacis, et non afflictionis. Sed quid respondebat homo, afflictionem sentiens, pacem nesciens? Quousque dicitis, Pax, pax, et non est pax? Propter hoc angeli pacis amare flebant, dicentes: Domine, quis credidit auditui nostro? Sed nunc credant homines vel visui suo, quia testimonia Dei credibilia facta sunt nimis. Ut enim nec turbatum quidem oculum lateat, in sole posuit tabernaculum suum.
1.2
Ecce pax non promissa, sed missa; non dilata, sed data; non prophetata, sed praesentata. Ecce quasi saccum plenum misericordia sua Deus Pater misit in terram; saccum, inquam, in passione concidendum, ut effundatur quod in eo latet pretium nostrum; saccum utique, etsi parvum, sed plenum. Parvulus siquidem datus est nobis, sed in quo habitat omnis plenitudo divinitatis. Postquam enim venit plenitudo temporis, venit et plenitudo divinitatis. Venit in carne, ut vel sic carnalibus exhiberetur, et apparente humanitate benignitas agnosceretur. Ubi enim Dei innotescit humanitas, jam benignitas latere non potest. In quo enim magis commendare poterat benignitatem suam, quam suscipiendo carnem meam? Meam, inquam, non carnem Adam, id est non qualem ille habuit ante culpam. Quid tantopere declaret ejus misericordiam, quam quod ipsam suscepit miseriam? Quid ita pietate plenum, quam quod Dei Verbum propter nos factum est fenum? Domine, quid est homo quia reputas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Hinc attendat homo quanta sit cura ejus Deo; hinc sciat quid de eo cogitet aut quid sentiat. Non interroges, o homo, ea quae pateris, sed quae passus est ille. Quanti te fecit, ex his quae pro te factus est, agnosce, ut appareat tibi benignitas ejus ex humanitate. Quanto enim minorem se fecit in humanitate, tanto majorem exhibuit in bonitate; et quanto pro me vilior, tanto mihi charior est. Apparuit, inquit Apostolus, benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Magna plane et manifesta benignitas Dei et humanitas! et magnum benignitatis indicium declaravit, qui humanitati addere nomen Dei curavit.
1.3
Et quidem ad Mariam missus Gabriel angelus Filium Dei loquitur, sed non nominat Deum. Benedictus Deus, qui talem nobis de nobis ipsis Angelum dedit, ut noster ipse suppleret quod ille non dixit. Nam et ipse spiritum Dei habuit, et ejus spiritu locutus est, quod nobis valde necessarium fuit. Quid enim sic instruit fidem, spem roborat, charitatem accendit, quomodo humanitas Dei? Sed Angelo nostro id reservatum est quod alii tacuerunt. Neque enim omnes 797 omnia dicere congruum erat, ut a diversis diversa colligere gratulemur, et debitas singulis gratias referamus. Attamen unum est in quo conveniunt Apostolus et angeli qui de Christi nativitate loquuntur, id est in nomine Salvatoris. Ad Mariam quidem, tanquam plenius edoctam per Spiritum, Gabriel loquens indicat nomen solum: Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Ad Joseph veniens angelus non solum nomen protulit, sed et causam ejus interpretatus edocuit, dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Sed et pastoribus quoque annuntiatur gaudium magnum, natum illis Salvatorem Christum Dominum. Simile aliquid Paulus loquitur: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Bene dulce nomen nullus ex ipsis tacuit, qui hoc mihi maxime necessarium fuit. Alioquin quid agerem, audiens Dominum venientem? Nunquid non fugerem, sicut Adam qui a facie ejus fugit, sed non effugit? Nonne desperarem, audiens quia venit ille cujus legem sic praevaricatus sum, cujus patientia sic abusus sum, cujus beneficio tam ingratus inventus sum? Quae vero major consolatio poterat esse, quam in dulci vocabulo, in nomine consolatorio? Propterea et ipse dicit quia non venit Filius ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Jam confidenter accedo, jam supplico fiducialiter. Quid enim timeam, quando Salvator venit in domum meam? Ei soli peccavi; donatum erit quidquid indulserit ille; utique enim licet ei quod vult facere. Deus est qui justificat, quis est qui condemnet? aut quis accusabit adversus electos Dei? Propterea gaudere nos oportet, quod in nostra venerit; nunc enim facilis ad indulgentiam erit.
1.4
Denique parvulus est: leviter placari potest. Quis enim nesciat quia puer facile donat? Ecce si non fuerit nobis pro minimo, possumus reconciliari pro minimo. Pro minimo, inquam, non tamen sine poenitentia; sed quia minimum quiddam sit nostra ipsa poenitentia. Pauperes sumus, parum dare possumus; attamen reconciliari possumus pro parvo illo, si volumus. Totum quod dare possum, miserum corpus istud est; illud si dedero, satis est. Si quominus, addo et corpus ipsius: nam illud de meo est, et meum est. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. De te, Domine, suppleo, quod minus habeo in me. O dulcissima reconciliatio! o satisfactio suavissima! o vere reconciliatio facilis, sed perutilis! satisfactio parva, sed non parvipendenda! Etenim quam facilis modo, tam difficilis erit postea; et sicut modo nemo est qui reconciliari non possit, ita post paululum nemo qui possit: quoniam sicut benignitas apparuit ultra omnem spem, ultra omnem humanam aestimationem, similem exspectare possumus judicii districtionem. Noli ergo contemnere Dei misericordiam, si non sentire vis justitiam, sed iram, sed indignationem, sed aemulationem, sed furorem. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Ut enim scires quanta districtio succedit, tanta illam mansuetudo praevenit. Ex magnitudine indulgentiae, magnitudinem ultionis attende. Immensus est enim Deus et infinitus in justitia, sicut et in misericordia; multus ad ignoscendum, multus ad ulciscendum. Sed misericordia quidem priora sibi vindicat; ut, si voluerimus, districtio invenire non possit in quem saeviat. Propter hoc enim benignitatem praerogavit, ut per eam reconciliati severitatem videamus securi. Propterea voluit non solum ad terras descendere, sed etiam innotescere; non solum nasci, sed et agnosci.
1.5
Denique propter hanc agnitionem dies ista celebris habetur, et insignis dies apparitionis. Hodie enim magi ab Oriente venerunt, ortum Solem justitiae requirentes, eum de quo legitur: Ecce vir, Oriens nomen illi. Hodie adoraverunt novum Virginis partum, sequentes novi sideris ductum. Nonne et hic nobis est magna consolatio, sicut in illo, de quo locuti sumus, Apostoli verbo? Ille dixit Deum; isti non voce, 798 sed opere dicunt. Quid facitis, o Magi? Quid facitis? Lactentem puerum adoratis, in turgurio vili, in vilibus pannis! Ergone Deus est iste? Deus certe in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus; et vos eum quaeritis in vili stabulo, in matris gremio. Quid facitis, quod et aurum offertis? Ergo rex est ipse? Et ubi aula regia, ubi thronus, ubi curiae regalis frequentia? Nunquid aula est stabulum, thronus praesepium, curiae frequentia Joseph et Maria? Quomodo ita insipientes facti sunt viri sapientes, ut adorent parvulum despicabilem tam sua aetate quam paupertate suorum? Insipientes facti sunt, ut fierent sapientes, et praedocuit eos Spiritus quod postea praedicavit Apostolus: Qui vult sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens. Quia enim per sapientiam mundus in sapientia sua Deum cognoscere non poterat, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos fieri credentes. Nonne timendum erat, fratres, ne scandalizarentur viri isti, et illusos se crederent, cum tanta indigna viderent? A regia civitate, ubi regem quaerendum conjectabant, ad Bethlehem villam parvulam diriguntur; ingrediuntur stabulum, inveniunt involutum pannis infantulum. Non illis sordet stabulum, non pannis offenduntur, non scandalizantur lactentis infantia; procidunt, venerantur ut regem, adorant ut Deum. Sed profecto qui illos adduxit, ipse et instruxit; et qui per stellam foris admonuit, ipse in occulto cordis edocuit. Haec igitur Domini declaratio clarificavit hanc diem, et Magorum devota veneratio devotam fecit et venerabilem.
1.6
Nec sola haec apparitio, sed altera quaedam, sicut a patribus nostris accepimus, hodie celebratur; quae, etsi longo post tempore, facta creditur hoc ipso die. Cum enim jam Christus triginta annorum tempus exegisset in carne, qui secundum divinitatem idem ipse est, et anni ejus non deficiunt, inter populares turbas ad baptismum Joannis advenit; venit tanquam unus e populo, qui solus erat sine peccato. Quis eum tunc crederet Filium Dei? quis putaret Dominum majestatis? Valde quidem humiliaris, Domine; in imis absconderis, sed Joannem latere non poteris. Nonne ipse est, qui per maternum uterum, te nondum natum nondum natus agnovit? Nonne ipse est qui per utriusque materni uteri parietes te agnovit; et, quia turbis clamare non potuit, saltem matrem suam motu exsultationis edocuit? Nunc autem quid? Vidit eum Joannes, ait evangelista, venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Vere agnus, vere humilis, vere mansuetus. Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. En ipse qui purgationem faciat delictorum, ecce sentinam nostram purgaturus advenit: et tamen post hoc testimonium baptizari vult a Joanne. Tremit ille. Quid mirum? quid, inquam, mirum, si tremit homo, nec audet attingere sanctum Dei verticem, caput adorandum angelis, reverendum Potestatibus, tremendum Principatibus? Baptizari vis, Domine Jesu? Utquid enim, aut quid tibi opus fuit baptismate? Nunquid sano opus est medicina, aut mundatione mundo? Unde tibi peccatum, ut baptisma sit necessarium? Nunquid a patre? At patrem quidem habes, sed Deum; et aequalis es illi, Deus de Deo, lumen de lumine. Nam in Deum peccatum cadere non posse quis nesciat? An vero de Matre? Nam et Matrem habes, sed virgo est. Quod ergo peccatum ex ea trahere potuisti, quae te sine iniquitate concepit, et salva integritate peperit? Quam maculam habere potest Agnus sine macula? Ego, inquit Joannes, a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Magna utrimque humilitas, sed nulla comparatio. Quomodo enim non humiliaretur homo coram humili Deo? Sine modo, inquit Dominus: decet enim sic nos implere omnem justitiam. Acquievit Joannes, et obedivit: baptizavit Agnum Dei, et aquas lavit. Nos abluti sumus, non ille: quia nobis lavandis aquae cognoscuntur ablutae.
1.7
Sed fortassis minus credis Joannis testimonio, 799 quia et ipse homo est, et potes habere suspectum; cognatus ejus est cui testimonium perhibet. Ecce testimonium majus Joanne, testimonium advenientis columbae. Nec incongrue ad indicandum Agnum Dei venit columba; quia nihil melius agno convenit quam columba. Quod agnus in animalibus, hoc columba in avibus est. Summa utriusque innocentia, summa mansuetudo, summa simplicitas. Quid enim sic alienum ab omni malitia, sicut agnus et columba? Nocere cuiquam nesciunt, laedere non noverunt. Sed ne fortuito casu id evenisse causeris, ecce testimonium Dei Patris. Ecce Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas, et Vox Patris andita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Vere enim hic est, in quo non est quod Patri displiceat, quod oculos majestatis offendat. Unde et ipse ait: Quia quae placita sunt ei, facio semper. Ipsum, inquit, audite. Ecce, Domine Jesu, vel jam nunc loquere. Quousque siles? quousque dissimulas? Diu tacuisti, et valde diu; sed jam nunc loquendi licentiam habes a Patre. Quandiu, Dei virtus et Dei sapientia, quasi infirmus aliquis et insipiens, lates in populo? Quandiu, nobilis Rex, et Rex coeli, fabri filium te pateris appellari pariter et putari? Etenim Lucas evangelista testatur quoniam adhuc filius Joseph putabatur O humilitas, virtus Christi! o humilitatis sublimitas! quantum confundis superbiam nostrae vanitatis? Parum aliquid scio, vel magis scire mihi videor, et jam silere non possum, impudenter me et imprudenter ingerens et ostentans, promptus ad loquendum, velox ad docendum, tardus ad audiendum. Et Christus cum tanto tempore silebat cum se ipsum. abscondebat, nunquid inanem gloriam metuebat? Quid timeret ab inani gloria, qui est vera gloria Patris? Utique timebat; sed non sibi. Nobis timebat ab illa, quibus noverat esse timendum; nobis cavebat, nos instruebat. Tacebat ore, sed instruebat opere; et quod postea docuit verbo, jam clamabat exemplo: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Nam de infantia Domini parum aliquid audio; extunc jam usque ad hunc tricesimum annum nihil invenio. Nunc vero jam latere non potest, qui tam manifeste demonstratur a Patre. Nam in prima quoque apparitione cum matre virgine voluit apparere, quod verecundia quaedam in virginitate signaretur.
1.8
Tertia quoque apparitio ejus in Evangelio invenitur: et haec nihilominus hodie celebratur. Invitatus enim ad nuptias Dominus, vino deficiente, compassus eorum verecundiae, aquam mutavit in vinum. Hoc etiam, sicut ait evangelista, signorum ejus fuit initium. Itaque in prima apparitione homo verus innotuit, ubi inter ubera matris infans apparuit; in secunda vero, verum esse Dei Filium Patris indicat testimonium; in tertia vero, verus esse Deus demonstratur, ad cujus imperium natura mutatur. Tot testimoniis hodie confirmatur fides nostra, tot indiciis roboratur spes nostra, tot incentivis inflammatur charitas nostra.