In Epiphania Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11219 Inepdo
3.1
SERMO III. De lectione evangelica, « Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? » (Matth. II, 1-11).
3.1
Necessarium nobis videtur, fratres, juxta caeterarum solemnitatum consuetudinem, etiam solemnitatis hodiernae vobis exponere rationem. Interdum enim contra vitia loquimur, et genus illud sermonis perutile; sed diebus caeteris videtur opportunius convenire. Festivis autem, et maxime in praecipuis solemnitatibus, magis circa ea quae solemnitatis sunt, immorandum videtur, ut pariter et erudiatur animus, et excitetur affectus. Quomodo enim celebrabitis quod nescitis? aut quomodo scietis, nisi annuntietur vobis? Propterea non sit molestum his qui sunt in lege periti, si parum doctis morem gerimus, ut exigit ratio charitatis. Credo enim ne ipsos quidem suis epulis esse fraudandos, si minus eruditis, tanquam popularibus turbis, grossiores prius apposuerint cibos. Ita vero apponent, si fraternae charitatis intuitu placuerint eis quae necessaria sunt non satis intelligentibus, etsi fortasse minus necessaria videantur. Sic autem fragmenta postmodum recolligent sibi ipsis, si diligentius recogitantes subtiliora quaeque, tanquam munda animalia ruminaverint quae parum intelligibiles animos prae subtilitate effugerint.
3.2
Solemnitas igitur hodiernae diei ab apparitione nomen accepit. Epiphania quippe apparitio est. Hodie ergo apparitio Domini celebratur, non tantum una, sed trina, sicut a patribus nostris accepimus. Hodie enim parvulus rex noster, paucis a Nativitate diebus transactis, stella declarante primitiis gentium apparuit. Hodie quoque, cum jam triginta ferme in dispensatione carnis egisset annos( qui secundum divinitatem idem ipse est, et anni ejus non deficiunt), inter populares turbas absconditus, ad Jordanem baptizandus advenit; sed testimonio Dei Patris innotuit. Hodie nihilominus cum discipulis suis vocatus ad nuptias, deficiente vino, signo admirabili suae potentiae aquas in vinum mutavit. Sed delectat eam, quae in infantia Salvatoris facta est, apparitionem diligentius intueri, quoniam et dulcissima est, et specialius hodie noscitur celebrari.
3.3
Hodie ergo, sicut audivimus in evangelica lectione, Magi Jerosolymam venerunt ab Oriente. Merito sane ab Oriente veniunt, qui Solis justitiae novum nobis ortum annuntiant, qui laetis rumoribus totum mundum illuminant; nisi quod infelix Judaea, 802 quia lucem oderat, ad fulgorem novae claritatis obtenebratur, et caligantes oculi ejus coruscante radio Solis aeterni multo magis excaecantur. Venientes ergo ab Oriente Magi, quid dixerint audiamus: Ubi est, qui natus est Rex Judaeorum? Quam certa fides, et nihil penitus haesitans! Non quaerunt utrum natus sit; sed fiducialiter loquuntur, et interrogant sine dubitatione, ubi sit qui natus est Rex Judaeorum. Porro, audito nomine regis, rex Herodes successorem suspicatus expavit. Nec mirum si turbatur Herodes; sed quod Jerusalem civitas Dei, quae visio pacis est, cum Herode turbatur, quis non miretur? Videte, fratres, quantum noceat iniqua potestas; quomodo caput impium subjectos quoque suae conformat impietati. Misera plane civitas, in qua regnat Herodes; quoniam Herodianae sine dubio particeps erit malitiae, et ad novae salutis ortum Herodiana movebitur turbatione. Confido ego in Domino, quoniam inter nos minime regnabit, etiamsi adesse contingat; quod et ipsum Deus avertat! Nam Herodiana malitia et Babylonica crudelitas est, nascentem velle exstinguere religionem, et allidere parvulos Israelis. Si quid enim ad salutem pertinens, si quid religionis oritur, quicunque resistit, quicunque repugnat, plane cum Aegyptiis parvulos Israeitici germinis necare conatur; imo cum Herode nascentem persequitur Salvatorem. Sed jam inchoatam prosequamur historiam. Credo, si quis conscius est hujus rei, studiosius sibi cavebit de caetero; et Herodianum exsecrabitur animum, ne similem exitum sortiatur.
3.4
Ergo quaerentibus Magis Regem Judaeorum, et sciscitante a Scribis Herode Dominicae Nativitatis locum, illi juxta prophetam nomen civitatis edicunt. Cumque recessissent Magi, et reliquissent Judaeos, ecce stella quam viderant in Oriente, antecebat eos. Hinc manifeste datur intelligi quoniam, humanum flagitantes consilium, divinum amisere ducatum; et conversos ad terrenum documentum, signum coeleste deseruit. Unde et relicto Herode, continuo gavisi sunt gaudio magno valde. Stella enim antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi puer erat. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Unde vobis hoc, o alienigenae? Neque enim tantam invenimus fidem in Israel. Sic vos non offendit vilis habitatio stabuli, non pauperes cunae praesepii? non vos pauperis matris praesentia, non lactentis infantia scandalizat?
3.5
Denique apertis thesauris suis, ait evangelista, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Si solum obtulissent aurum, videri fortasse poterant paupertati matris voluisse consulere, ut haberet nimirum unde parvulum posset filium educare. Nunc autem offerentes pariter aurum, thus et myrrham; sine dubio spiritualis oblationis genus insinuant. Aurum enim inter divitias saeculi videtur excellere; quod per ejus gratiam omnes nos devote obtulimus Salvatori, cum pro ejus nomine ex integro dereliquimus substantiam hujus muudi. Jam vero necesse est ut, qui perfecte terrena contempsimus, flagranti desiderio coelestia requiramus. Sic enim offerimus et thuris odoramentum; quo nimirum, ut in Apocalypsi beati Joannis legis, significantur orationes sanctorum. Unde et Propheta in psalmo: Dirigatur, inquit, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Sic et in alio loco legis, quia oratio justi coelos penetrat. Oratio, inquam, non cujuslibet, sed justi. Nam qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.
3.6
Porro si justus esse volueris, et non avertere aurem tuam a mandatis Domini, ne avertat et ipse suam a precibus tuis, necesse est ut non solum praesens saeculum contemnas, sed et ipsam carnem castiges, et subjicias servituti. Nam qui dixit: Nisi quis abrenuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus, et alibi: Si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, idem ipse in alio loco ait: Qui vult venire post me, 803 abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Quod exponens Apostolus: Quicunque, inquit, sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Duas igitur alas habeat oratio nostra, contemptum mundi, et afflictionem carnis; nec dubium quin coelos penetret, et dirigatur sicut incensum in conspectu Dei. Erit enim gratum sacrificium, et acceptabilis oblatio nostra, in qua cum auro et thure fuerit etiam et myrrha; quae, licet amara sit, tamen perutilis est, et conservat corpus quod mortuum est propter peccatum, ne defluens in vitium putrefiat. Haec breviter pro imitanda Magorum oblatione sint dicta.
3.7
Caeterum quoniam apparitionem hanc esse diximus, quid in ea appareat, dignum est ut quaeramus. Utique secundum verba Apostoli: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei( Tit. III, 4). Ecce enim in evangelica lectione audivimus quoniam intrantes domum Magi invenerunt puerum cum Maria matre ejus. In infantili corpore, quod virgineo mater fovebat in gremio, quid nisi veritas susceptae carnis apparuit? Quid in eo quod cum matre parvulus invenitur, nisi verus homo et verus hominis filius declaratur? Jam vero et in secunda apparitione vide si non manifeste vocis paternae testimonio Dei Filius approbatur. Coeli namque aperti sunt super eum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in illum, et vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Satis equidem manifestum est ex hoc ipso, satis evidens et indubitabile, quoniam Dei Filium necesse est Deum esse. Nam et filios hominum homines, et ipsorum quoque animalium fetus ex eodem cum eis genere esse nemo est qui dubitet. Verumtamen, ut nullus sacrilego errori remaneat locus, qui in prima apparitione verus homo et filius hominis est declaratus, et in secunda verus nihilominus Dei Filius, in tertia jam verus Deus et auctor naturae probatur, ad cujus nutum natura mutatur. Nos ergo, dilectissimi, Christum Jesum diligamus ut verum hominem et fratrem nostrum, honoremus ut Dei Filium, adoremus ut Deum. Secure credamus in eum, secure credamus ei nos ipsos, fratres mei, cui nec potestas deest salvandi nos, cum sit verus Deus, et Dei Filius, nec bona voluntas, cum sit tanquam unus ex nobis verus homo, et hominis filius. Quomodo namque nobis erit inexorabilis, propter quos factus est similis nobis passibilis?
3.8
Jam si desideratis super his apparitionibus aliquid ad aedificationem morum audire, illud attendite, quod primo omnium Christus appareat puer cum Virgine matre, ut simplicitatem et verecundiam ante omnia quaerendam nobis doceat esse. Nam et pueris simplicitas naturalis, et cognata virginibus verecundia est. Omnibus ergo nobis in conversionis nostrae initio nulla magis virtus necessaria est, quam simplicitas humilis, et gravitas verecunda. In secunda vero apparitione venit Salvator ad aquas baptismi, non quidem lavandus, sed magis a Patre testimonium accepturus. Hae sunt lacrymae devotionis, in quibus non indulgentia peccatorum, sed beneplacitum quaeritur Dei Patris, cum descendit in nos spiritus adoptionis filiorum, testimonium perhibens spiritui nostro quod sumus filii Dei, ut mellifluam nobis vocem de coelo videamur audire, quia vere Deus Pater in nobis complaceat sibi. Nec parum distat inter has lacrymas devotionis, et aetatis utique jam virilis, atque eas quas primaeva aetas inter infantiae vagitus emisit, lacrymas utique poenitentiae et confessionis. Verumtamen longe amplius utrisque praecellunt aliae quaedam lacrymae, quibus et infunditur sapor vini. Illas enim lacrymas vere in vinum mutari dixerim, quae fraternae compassionis affectu in fervore prodeunt charitatis; pro qua etiam ad horam tui ipsius immemor esse sobria quadam ebrietate videris.