Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In festo Pentecostes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11232 Infepe
2.1
SERMO II. De operibus Trinitatis super nos, et de triplici gratia Spiritus sancti.
2.1
Hodie, dilectissimi, coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel, et pluvia voluntaria segregata est haereditati Christi. Spiritus enim sanctus procedens a Patre, largiori munere suae majestatis in apostolos supervenit, et tribuit eis charismatum dona. Post magnificentiam enim resurgentis, post gloriam ascendentis, post residentis sublimitatem, non restabat nisi ut exspectata[ alias, exspectationi] justorum laetitia adveniret, et coeli muneribus coelestes homines implerentur. Vide autem si non et sententiarum pondere, et verborum ordine haec omnia Isaias longe ante praedixit. Erit, inquit, in die illa germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Germen Domini Jesus Christus[ alias, non germen Adae], solus de mundissimo conceptus semine; quia, etsi in similitudine carnis peccati, non tamen in carne pecati. Etsi filius carnis Adae, non tamen filius praevaricationis Adae; quia non fuit natura filius irae, sicut reliqui omnes, qui in iniquitatibus sunt concepti. Istud ergo germen, quod de virga Jesse virore virgineo pullulavit, in magnificentia fuit, cum resurrexisset a mortuis; quia tunc, Domine Deus meus, magnificatus es vehementer, confessionem et decorem induens, amictus lumine sicut vestimento. Quanta autem ascendentis gloria, cum medius angelorum et animarum sanctarum ad Patrem deduceris, et triumphatrice palma coelis invectus, susceptum hominem in ipsa divinitatis claudis identitate? Quis cogitet, nedum loquatur, quam sit fructus terrae sublimis in consessu ad dexteram Patris, quod utique coelestium oculos reverberat naturarum, quod angelicus intuitus contremit, non attingit? Veniat ergo exsultatio, Domine Jesu, his qui salvati sunt de Israel, apostolis tuis, quos elegisti ante mundi constitutionem. Veniat Spiritus tuus bonus qui sordes abluat, et infundat virtutes, in spiritus judicii, et spiritu ardoris[ alias additur Dei].
2.2
Eia igitur, fratres, cogitemus super nos et in nos opera Trinitatis ab initio mundi usque ad finem, et videamus quam sollicita fuerit illa majestas, cui administratio pariter et gubernatio saeculorum incumbit, ne nos perderet in aeternum. Et potenter quidem omnia fecerat, et sapienter omnia gubernabat, et utrarumque rerum, tam potentiae quam sapientiae, signa manifestissima tenebantur in creatione et conservatione machinae mundialis. Et bonitas quidem in Deo erat, et bonitas multa nimis; sed latebat in corde Patris, cumulanda quandoque super genus filiorum Adam in tempore opportuno. Dicebat tamen Dominus: Ego cogito cogitationes pacis, ut mitteret nobis illum, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum- ut jam daret pacem super pacem his qui longe, et pacem his qui prope. Verbum igitur Dei in sublimi constitutum, ut ad nos descenderet propria benignitas 931 invitavit, misericordia traxit, veritas qua se promiserat venturum compulit, puritas uteri virginalis salva Virginis suscepit integritate, potentia eduxit, obedientia in omnibus deduxit, patientia armavit, charitas verbis et miraculis manifestavit.
2.3
Prorsus amplissima mihi nunc materia et malorum meorum suppetit, et bonorum Domini mei, ut cum cogitaverim vias meas, convertam pedes meos in testimonia sua. Illa enim bona ineffabilia sunt, quia, ut brevi verbo cuncta concludam, nihil melius invenire potuit, unde nos redimeret Sapientia Dei in omni sapientia sua. Sed et mala circumdederant nos, quorum non erat numerus; quia peccavi( justus loquitur) super numerum arenae maris; et: Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. Missus est coluber tortuosus a diabolo, ut venenum per aures mulieris in ipsius mentem transfunderet, et sic refunderet in totius posteritatis originem: missus est interim Gabriel angelus a Deo, ut Verbum Patris per aurem Virginis in ventrem et mentem ipsius eructaret, ut eadem via intraret antidotum, qua venenum intraverat. Vere vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre; quia totum paternum est, quod de corde Patris Christus attulit nobis, ut nihil in Filio Dei nisi dulce, nisi paternum, humani generis trepidatio suspicetur. A planta pedis usque ad verticem non erat in nobis sanitas. Erraveramus ab utero, in utero damnati antequam nati, quia de peccato et in peccato concepti.
2.4
Christus ergo ibi primum medicinam apposuit, ubi primus vulneri patebat locus: et substantialiter utero Virginis illapsus, de Spiritu sancto conceptus est; ut conceptionem nostram mundaret, quam spiritus malus, si non fecerat, tamen infecerat: ut non esset etiam in utero vita ipsius otiosa, dum novem mensibus purgat vulnus antiquum, scrutans, ut dicitur, usque ad imum putredinem virulentam, ut sanitas sempiterna succederet. Et tunc jam operabatur salutem nostram in medio terrae, in utero videlicet Virginis Mariae, quae, mirabili proprietate, terrae medium appellatur. Ad illam enim, sicut ad medium, sicut ad arcam Dei, sicut ad rerum causam, sicut ad negotium saeculorum, respiciunt et qui in coelo habitant, et qui in inferno, et qui nos praecesserunt, et nos qui sumus, et qui sequentur, et nati natorum, et qui nascentur ab illis. Illi qui sunt in coelo, ut resarciantur; et qui in inferno, ut eripiantur; qui praecesserunt, ut prophetae fideles inveniantur; qui sequuntur, ut glorificentur. Eo beatam te dicent omnes generationes, Genitrix Dei, domina mundi, regina coeli. Omnes, inquam, generationes. Sunt enim generationes coeli et terrae. Pater spirituum, ait Apostolus, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Ex hoc ergo beatam te dicent omnes generationes, quae omnibus generationibus vitam et gloriam genuisti. In te enim angeli laetitiam, justi gratiam, peccatores veniam inveniunt[ alias, invenerunt] in aeternum. Merito in te respiciunt oculi totius creaturae, quia in te, et per te, et de te benigna manus Omnipotentis quidquid creaverat recreavit.
2.5
Placebitne tibi, Domine Jesu, ut dones mihi vitam tuam, sicut dedisti conceptionem? quia non solum conceptio mea immunda, sed mors perversa, vita periculosa, et post mortem restat mors gravior, mors secunda. Non solum, ait, conceptionem meam, sed et vitam meam; et hoc per singulos aetatum gradus, infantiae, pueritiae, adolescentiae, juventutis, tibi donabo, adjiciens mortem, resurrectionem, ascensionem, et missionem Spiritus sancti. Hoc autem ideo, ut conceptio mea emundet tuam, vita mea instruat tuam, mors mea destruat tuam, resurrectio mea praecedat tuam, ascensio mea praeparet tuam, porro Spiritus 932 adjuvet infirmitatem tuam. Sic enim plane videbis et viam per quam ambules; et cautelam qua ambules, et ad quam ambules mansionem. In vita mea cognosces viam tuam, ut sicut ego paupertatis et obedientiae, humilitatis et patientiae, charitatis et misericordiae indeclinabiles semitas tenui; sic et tu eisdem vestigiis incedas, non declinans ad dexteram, neque ad sinistram. In morte autem mea dabo tibi justitiam meam, dirumpens jugum captivitatis tuae, et expugnans hostes qui sunt in via, vel juxta viam, ut non apponant amplius nocere tibi. His autem completis, revertar in domum meam unde exivi; et ovibus illis, quae in montibus remanserant, et quas propter te reliqueram, ut te non reducerem, sed reportarem, reddam faciem meam.
2.6
Et ne de absentia mea vel murmures, vel contristeris, mittam tibi Spiritum Paracletum, qui tibi donet pignus salutis, robur vitae, scientiae lumen. Pignus salutis, ut ipse Spiritus reddat testimonium spiritui tuo, quod filius Dei sis: qui certissima signa praedestinationis tuae cordi tuo imprimat et ostendat: qui donet laetitiam in corde tuo, et de rore coeli, si non continue, tamen saepissime mentem tuam impinguet. Robur vitae, ut quod per naturam tibi est impossibile, per gratiam ejus non solum possibile, sed et facile fiat; ita ut in laboribus, in vigiliis, in fame et siti, et in omnibus observantiis istis delectabiliter incedas, sicut in omnibus divitiis. Scientiae lumen, ut cum omnia bene feceris, te servum inutilem reputes; et quidquid boni in te inveneris, illi tribuas, a quo omne bonum, et sine quo non parum aliquid, sed nihil omnino potes incipere, ne perficere dicam. Sic ergo Spiritus iste in tribus istis te docebit omnia, sed omnia quae ad tuam pertineant salutem, quia in ipsis est plena et absoluta perfectio.
2.7
Hoc est quod per prophetam idem Spiritus dicit: Seminate vobis ad justitiam, ubi pignus salutis ostenditur; metite spem vitae, ubi vitale robur accipitur; illuminate vobis lumen scientiae( Osee, X, 12), quod verbis propriis subinfertur. Unde et Spiritus iste super apostolos in igne apparuit, propter lucem pariter et ardorem. Quos enim repleverit, et spiritu fervere, et in veritate agnoscere facit, quia sola misericordia est quae eos et praevenit, et perducit. Multum sibi de hac misericordia undique contraxerat[ alias, condixerat] puer Domini, cum diceret: Misericordia ejus praeveniet me; et: Misericordia tua ante oculos meos est; et: Misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae; et: Qui me coronat in misericordia et miserationibus; et: Deus meus, misericordia mea. Quam dulciter, Domine Jesu, cum hominibus conversatus es! quam abundanter multa, et magna bona hominibus largitus es! quam fortiter tam indigna quam aspera pro hominibus passus es! ita ut liceat sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo: duro ad verba, duriore ad verbera, durissimo ad crucis horrenda; quia in omnibus his sicut agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum. Vides igitur quam verum dixerit ille qui dixit: Dominus sollicitus est mei. Pater ut servum redimat, Filio non parcit; Filius seipsum libentissime tradit, Spiritum sanctum uterque mittit, et ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
2.8
O duri, et indurati, et obdurati filii Adam, quos non emollit tanta benignitas, tanta flamma, tam ingens ardor amoris, tam vehemens amator, qui pro vilibus sarcinulis tam pretiosas merces expendit! Non enim corruptibilibus auro vel argento redemit nos, sed pretioso sanguine suo, quem effudit abunde; quia largiter undae sanguinis de corpore Jesu per quinque partes emanaverunt. Quid ultra debuit facere, et non fecit? Illuminavit caecos, reduxit erroneos, reconciliavit reos, justificavit impios, triginta et tribus 933 annis super terram visus, cum hominibus conversatus, pro hominibus mortuus, qui de cherubim et seraphim, et omnibus angelicis virtutibus dixit, et facta sunt; cui subest, cum voluerit, omnia posse. Quid ergo a te quaerit qui tanta sollicitudine te quaesivit, nisi te sollicitum ambulare cum Deo tuo? Hanc sollicitudinem non facit nisi Spiritus sanctus, qui scrutatur profunda pectorum nostrorum, discretor cogitationum et intentionum cordis, qui nec minimam paleam intra cordis, quod possidet, habitaculum patitur residere, sed statim igne subtilissimae circumspectionis exurit; Spiritus dulcis et suavis, qui nostram voluntatem flectat, imo erigat, et dirigat magis ad suam; ut eam et veraciter intelligere, et ferventer diligere, et efficaciter implere possimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note