In festo Pentecostes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11232 Infepe
3.1
SERMO III. De multiplici operatione Spiritus sancti in nobis.
3.1
Quam libenter vobis communicem, si quid mihi superna dignatione sensero inspiratum, novit Spiritus ipse, cujus hodie solemnitatem, et solemnitatem praecipuam celebramus, utinam devotione praecipua. Ipse est enim, dilectissimi, qui vos sedere facit non solum in civitate, sed et in domo una, ut sedeat super sedentes, et requiescat super humiles et trementes ad sermones suos. Ipse est qui Virgini obumbravit, apostolos roboravit, ut et virgineo corpori temperaret deitatis accessum, et apostolos indueret virtute ex alto, ferventissima scilicet charitate. Hanc nimirum apostolicus ille chorus loricam sese induit, sicut gigas ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Quia enim in domum fortis ligare eum et vasa ejus diripere mittebantur, opus erat fortitudine ampliori. Alioquin quam multum erat ad ipsos, ut de morte triumpharent, et ne ipsae quidem portae inferi praevalerent adversus eos, si non vigeret in eis, quae in eis vinceret, dilectio fortis ut mors, dura sicut infernus aemulatio? Hunc sibi zelum imbiberant, cum vino ebrii putarentur. Et vere ebrii vino, sed non eo, quo ab incredulis ebrii credebantur. Plane, inquam, ebrii, sed vino novo, quod veteres quidem utres nec mererentur accipere, nec continere valerent. Hoc enim vinum vera illa Vitis fuderat de excelso, vinum laetificans cor, non statum mentis evertens; vinum germinans virgines, non apostatare faciens etiam sapientes. Novum vinum, sed habitantibus super ferram. Nam in coelis quidem olim copiosissime redundabat, non in utribus, nec in testeis vasis, sed in cella vinaria, in spiritualibus apothecis. Fluebat per vicos et plateas omnes illius civitatis vinum, in quo laetitia cordis, non carnis luxuria est: nam terrigenae et filii hominum vinum ejusmodi non habebant.
3.2
Sic igitur coelum quidem vino proprio fruebatur, quod terra interim nesciebat; sed ne ipsa quidem terra penitus inops, carne Christi gloriabatur, cujus praesentiam nihilominus coelum sitiebat. Quidni fidelissimum fieret gratissimumque commercium inter coelum et terram, inter angelos et apostolos, ut exhiberetur illis caro Christi, istis vinum coeli; essetque in terra Spiritus, caro in coelis, ac deinceps omnia omnibus communia in aeternum? Nisi, inquit, ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Hoc est dicere: Si non dederitis quod amatis, non habebitis quod desideratis. Expedit ergo vobis ut ego vadam, vos quoque de terra ad coelum, de carne ad spiritum translaturus. Filius enim spiritus, Pater spiritus, Spiritus sanctus spiritus est. Denique spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Sed et Pater, quia spiritus est, tales quaerit adoratores qui adorent eum in spiritu et veritate. Spiritus tamen sanctus quasi specialiter spiritus dicitur, quod ab utroque procedat, firmissimum et indissolubile 934 vinculum Trinitatis: tanquam proprie sanctus, quod sit donum Patris et Filii, omnem sanctificans creaturam; quamvis Pater quoque et spiritus et sanctus; itemque et Filius et spiritus et sanctus sit: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ait Apostolus.
3.3
Tria in magno hujus mundi opere cogitare debemus; videlicet quid sit, quomodo sit, ad quid constitutus. Et inesse quidem rerum inaestimabilis potentia commendatur, quod tam multa, tam magna, tam multipliciter, tam magnifice sunt creata. Sane in modo ipso sapientia singularis elucet: quod haec quidem sursum, haec vero deorsum, haec in medio ordinatissime sint locata. Si vero ad quid factus sit mediteris, occurrit tam utilis benignitas, tam benigna utilitas, quae etiam ingratissimos quosque multitudine et magnitudine beneficiorum possit obruere. Potentissime siquidem ex nihilo omnia, sapientissime pulchra, benignissime utilia sunt creata. Verumtamen et fuisse novimus ab initio, et adhuc multos esse videmus in filiis hominum, qui in bonis inferioribus sensibilis mundi hujus tota sensualitate depressi, totos se dederunt his quae facta sunt, quonam modo, vel ad quid facta sint negligentes. Quid istos, nisi carnales dicamus? Paucissimos esse jam arbitror: legimus tamen nonnullos quandoque fuisse, quibus summum studium fuit atque unica sollicitudo, modum et ordinem investigare factorum, adeo ut plerique non modo utilitatem rerum perquirere dissimulaverint, sed et ipsas magnanimiter spreverint, cibo parvissimo vilissimoque contenti. Ipsi quidem sese philosophos vocant, sed a nobis curiosi et vani rectius appellantur.
3.4
Utriusque igitur successerunt viri prudentiores utrisque, qui nimirum et quae facta sunt, et quomodo facta sunt transilientes, intenderunt aciem mentis, ut ad quid facta sunt viderent. Nec latuit eos, quoniam omnia propter semetipsum fecit Deus, omnia propter suos. Aliter tamen propter se, aliter propter suos. In eo quippe quod dicitur:« Omnia propter se,» praeveniens commendatur origo: in eo autem quod dicitur:« Omnia propter suos,» magis exprimitur fructus sequens. Omnia fecit propter semetipsum, gratuita videlicet bonitate; omnia propter electos suos, pro eorum scilicet utilitate: ut illa quidem efficiens causa sit, haec finis Hi sunt spirituales viri, sic utentes hoc mundo, tanquam non utentes, sed in simplicitate cordis sui quaerentes Deum, ne illud quidem magnopere vestigantes, quonam modo mundialis haec machina volveretur: primi voluptate, secundi vanitate, tertii veritate impleti.
3.5
Gaudeo vos esse de hac schola, de schola videlicet Spiritus, ubi bonitatem, et disciplinam, et scientiam discatis, et dicatis cum sancto: Super omnes docentes me intellexi. Quare inquam? Nunquid quia purpura et bysso me indui, et quia lautioribus epulis abundavi? nunquid quia Platonis argutias, Aristotelis versutias intellexi, aut ut intelligerem laboravi? Absit, inquam: sed quia testimonia tua exquisivi. Felix, qui in hoc sancti Spiritus thalamo commoratur, ut possit intelligere triplicem illum spiritum: de quo idem ipse puer Domini super senes intelligens clamabat, et decantabat: Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Spiritum sanctum, ipsum intellige proprio nomine designatum. Rogat ergo ne projiciatur a facie ejus tanquam aliquid immundum; quia Spiritus iste odit sordes, nec habitare potest in corpore subdito peccatis. Cui enim proprium est peccata repellere, ipsi et proprium est peccata odisse: nec in uno domicilio pariter morabuntur tanta munditia, et immunditia tanta. Recepto ergo sancto Spiritu per sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, audet quis ante faciem ejus apparere tanquam lotus et mundus; utpote qui contineat se ab omni malo, et 935 qui actiones, etsi non cogitationes frenaverit?
3.6
Sed quia perversae et immundae cogitationes separant a Deo, orandum est ut cor mundum creetur in nobis: quod utique fiet, si spiritus rectus fuerit in nostris visceribus innovatus. Spiritum rectum quod ait, Filio potest non inconvenienter aptari; qui nos veterem hominem exuens, novum induit: qui nos renovavit in spiritu mentis nostrae, tanquam in visceribus nostris; ut cogitemus quae recta sunt, ut ambulemus in novitate spiritus, et non in litterae vetustate. Formam enim rectitudinis de coelis attulit, reliquit in terris: immiscens sane et immittens dulcedinem rectitudini in omnibus operibus suis, sicut de eo idem ipse praedixerat: Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Castigato ergo corpore per sanctitudinem operum, mundato corde, vel potius innovato per rectitudinem cogitationum, redditur laetitia salutaris, ut jam in lumine vultus Dei ambules, et in nomine ejus exsultes tota die.
3.7
Quid igitur restat, nisi ut spiritu principali confirmeris? Patrem intellige spiritum principalem: non quod major, sed quod solus a nullo, cum ab eo sit Filius, Spiritus sanctus ab utroque. In quo autem confirmatio haec, nisi in charitate? aut quod donum aliud tam dignum Patre? quod munus aliud tam paternum? Quis nos, ait Apostolus, separabit a charitate Christi? Tribulatio? an augustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Certi sitis quia neque mors, neque vita, neque caetera alia, quae Apostolus tam multipliciter, quam audacter enumerat, poterunt nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu. Nunquid non hoc confirmationem ab omni hujus sententiae parte demonstrat? Scis vas tuum possidere in sanctificatione et honore, et non in passione desiderii? Spiritum sanctum accepisti tibi. Vis ut quaecunque tibi vis ab hominibus fieri, tu quoque facias illis, et quod tibi fieri non vis, alii non feceris? Spiritum rectum ad opus proximi suscepisti. Haec est enim rectitudo, quam lex utraque commendat, et quae naturae indita est, et quae tradita per Scripturam. Jam si in utroque bono, et in his quae ad utrumque pertinent, firmiter perseveras; principalem spiritum, quem solum Deus approbat, recepisti: alioquin quae modo sunt, modo non sunt, is qui vere est, non acceptat, nec in caducis istis sibi potest aeternitas complacere. Itaque si desideras, ut in te Deus eligat partem sibi: esto sollicitus sicut tibi Spiritum sanctum, sicut proximo spiritum rectum, sic ei quoque, tanquam vero principi, et patri spirituum, spiritum principalem exhibere.
3.8
Vere multiplex Spiritus, qui tam multipliciter filiis hominum inspiratur, ut non sit qui se abscondat a calore ejus. Siquidem conceditur eis ad usum, ad miraculum, ad salutem, ad auxilium, ad solatium, ad fervorem. Ad usum quidem vitae, bonis et malis, dignis pariter et indignis communia bona abundantissime tribuens, ita ut videatur hic discretionis limitem non tenere. Ingratus est qui in his quoque beneficium Spiritus non agnoscit. Ad miraculum, in signis et prodigiis, in variis virtutibus, quas per quorumlibet manus operetur. Ipse est antiqua miracula suscitans, ut ex praesentibus fidem astruat praeteritorum. Sed quia nonnullis hanc quoque gratiam sine propria utilitate largitur, tertio infunditur ad salutem, cum in toto corde nostro revertimur ad Dominum Deum nostrum. Porro ad auxilium datur, cum in omni colluctatione adjuvat infirmitatem nostram. Nam cum testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus, ea inspiratio est ad consolationem. Datur etiam ad fervorem, cum in cordibus perfectorum vehementius spirans, validum ignem charitatis accendit: ut non solum in spe filiorum Dei, sed etiam in tribulationibus glorientur, contumeliam gloriam reputantes, opprobrium gaudium, despectionem exaltationem. Omnibus nobis, ni fallor, datus est Spiritus ad salutem; ad fervorem non ita. Pauci enim sunt qui hoc spiritu repleantur; 936 pauci qui studeant aemulari. Contenti sumus augustiis nostris, nec respirare in libertatem illam, non saltem ad eam spirare conamur. Oremus, fratres, ut compleantur in nobis dies Pentecostes, dies remissionis, dies exsultationis, dies verissimi jubilaei: et inveniat nos semper Spiritus sanctus omnes propter praesentiam corporalem, pariter propter cordium unitatem, in eodem loco per promissam stabilitatem; ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.