In festo S. Andreae apostoli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11233 Infesan
1.1
1060 SERMO I. De tribus generibus piscium, qui sunt in mari, in flumine, et stagno [alias, de Mundis piscibus ].
1.1
Celebrantes hodie gloriosum beati. Andreae triumphum, in verbis gratiae, quae procedebant de ore ejus exsultavimus et delectati sumus. Neque enim locus poterat esse tristitiae, ubi tam vehementer laetabatur et ipse. Nemo ex nobis compassus est sic patienti; nemo ausus est plangere exsultantem. Alioquin et nobis ipse non incongrue dicere poterat, quod Salvator crucem bajulans sequentibus se et lugentibus ait: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete. Denique cum duceretur ipse beatus Andreas ad crucem, populus qui sanctum et justum dolebat injuste damnari, prohibere voluit ne puniretur: sed magis ipse instantissima prece prohibuit eos, ne non coronaretur, imo ne non pateretur. Desiderabat siquidem dissolvi, et cum Christo esse, sed in cruce, quam semper amaverat; desiderabat regnum intrare, sed per patibulum. Quid enim dicit illi amatae suae?« Per te,» inquit,« me recipiat, qui per te me redemit.» Ergo si diligimus eum, congaudemus ei, non solum quia coronatus, sed et quia crucifixus: quia desiderium animae ejus tribuit ei Dominus, et posuit in capite ejus coronam de lapide pretioso. Verumtamen dum congratulamur ei, quod diu desideratae crucis frui mereatur amplexu, mirum valde est, si non ipsum ejus miramur gaudium, cui congratulamur.
1.2
Dum enim noctis hujus vigilias celebrantes, in verbis tantae exsultationis cantando delectaremur, putas, non fuit in nobis, qui secum cogitaret et diceret: Quid sibi vult hoc? aut unde tam nova laetitia? Certe et crux pretiosa est, et crux amari potest, et crux habet exsultationem? Ita est, fratres mei. Si fuerit qui colligat, semper lignum crucis vitam germinat, fructificat jucunditatem, oleum laetitiae stillat, balsamum sudat spiritualium charismatum. Non est silvestris arbor; lignum vitae est apprehendentibus eam. Arbor fructifera, arbor salutifera est: alioquin quomodo Dominicam occuparet terram? Illam dico pretiosissimam glebam, cui clavorum est infixa radicibus. Si non esset haec pretiosior cunctis, fructuosior universis; nunquam illo plantaretur in horto, nec illam permitteretur vineam occupare. Denique quid mirum si cruci suavitatem dedit, qui dedit et igni? aut quomodo crux judicatur insipida, ubi dulce sapit et flamma? Quid enim sapiebat Laurentio ignis ille, cum rideret carnifices, judicem subsanneret? Quid nos ad ista dicemus, fratres? Cur non sapit etiam nobis, quae pro Christo est tribulatio, nec gustamus et nos manna istud absconditum? Sic enim victus esset omnino diabolus, nec haberet penitus quod afferret[ alias, auferret]. Sufficeret nobis hoc unum adversus duplicem malitiam inimici.
1.3
Habet quippe nequissimus ille laqueos, habet et jacula, utpote callidissimus venator hominum, solum sitiens sanguinem animarum. Alios telis appetit malitiosae cujuslibet suggestionis; et in eis vulnerat multos, quorum tenuis est patientia. Alios voluptatibus irretire laborat; et in his certe includit multitudinem copiosam eorum qui in terra repunt, aut volitant juxta eam. Sit ergo gaudium in tribulatione; et jam non habet malignus unde illiciat, non habet unde dejiciat: liberati sumus a laqueo venantium, pariter et a verbo aspero. Nihil enim proficiet inimicus in eo, quem crux Christi delectat, si carnalem suggesserit delectationem: et filius iniquitatis non apponet nocere ei, si ad exasperandum animum ejus quamlibet immittere tentaverit 1061 amaritudinem. Non curat delicias, qui jejunio pascitur: multo minus murmurare pro ea potest, in quo etiam delectatur. Plane altissimum posuit refugium suum, ubi nec muscipula inimici timenda sit, nec sagitta; imo vero mundus piscis est, squamas pariter et pinnulas habens. Porro sicut frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, sic frustra jacitur telum in squamas loricatorum. Hujusmodi siquidem pisces mundos esse legalis sanctio judicabat, qui et pinnis levantur, et proteguntur squamis: sive illi in mari sint, sive in flumine, sive in stagno. Habet enim etiam mare hoc magnum et spatiosum pisces mundos, et Dominica dignos mensa; quia ex his qui in saeculi latitudine, habitu, actuque versantur, reliquit sibi multa millia, quos apostolica sagena trahit, ut cum educta fuerit, segregentur a malis. Ubi sane sedebit et hic noster piscator hominum, qui totam nunc post se Achaiam trahit. Habet et flumen pisces mundos, quicunque inter dispensatores fideles inveniuntur. Fluvius quippe est praedicatorum ordo, non in eodem permanens loco, sed extendens se et currens, ut diversas irriget terras. Sunt et in stagnis mundi pisces, qui in claustris Deo serviunt in spiritu et veritate. Merito siquidem stagnis monasteria comparantur, ubi quodam modo incarcerati pisces evagandi non habeant libertatem, quo videlicet parati sint semper ad epulas spirituales, dicentes singuli intra se: Quando veniet qui me deferat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea.
1.4
Porro, ut de lege supra meminimus, sive in mari, sive in flumine, sive in stagno, illi mundi sunt pisces, qui squamas et pinnulas habent. Sunt autem squamae multae, sed una ex eis quodam modo lorica contexitur; quia una est patientiae virtus, licet singulis tribulationibus exhibere singulas videamur. Jam vero sicut squamas ad patientiam, sic pinnulas quoque ad hilaritatem arbitror non incongrue posse referri. Hilaritas quippe levat et sublevat, ut saltus quosdam in altum dare videatur, quisquis exhilaratur. Sane ut duas habeamus pinnulas, duplex nobis hilaritas quaerenda est. Et forte propterea docet Apostolus( ille enim vere pennas habebat, quibus et in tertium usque coelum raptus est, et volavit etiam in paradisum) non solum gloriari in spe, sed etiam gloriari in tribulationibus. Prorsus sublime volat quisquis ille est, quem non modo futurorum exspectatio bonorum, sed praesentium quoque malorum exhibitio ipsa delectat, ita ut in ea etiam glorietur. Talem invenimus hunc beatum Apostolum, talem miramur, talem merito praedicamus.
1.5
Unde et triplicem hic licet considerare gradum; incipientium, proficientium, perfectorum. Initium enim sapientiae, timor Domini; medium, spes; charitas, plenitudo. Denique Apostolum audi, quia plenitudo legis est charitas. Qui initiatur a timore, crucem Christi sustinet patienter; qui proficit in spe, portat libenter; qui vero consummatur in charitate, amplectitur jam ardenter. Solus etenim iste est qui dicere possit, quia« amator tuus semper fui, et desideravi amplecti te.» Longe est vox ista ab eo qui sustinet quidem, sed optaret omnino, si posset, non venisse in hanc horam. Denique, si non videor temerarius longe est ab ea voce: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Quid enim? Certe super asellum ascenderat, ut ne hic quidem hostibus relinqueretur. Agnosco plane in duce belli pusillanimorum trepidationem, agnosco aegroti vocem in medico, agnosco infirmantem gallinam cum pullis; considero charitatem, stupeo miserationem, expavesco dignationem. Misericors Dominus non beati Andreae robustum sibi suscepit affectum; quia non est sanis opus medicus, sed male habentibus. Si quem forte dignatio scandalizat, plane meretur audire: Nonne oculus tuus nequam est, quia ego bonus? Huic enim odor vitae in mortem est.
1.6
Quid magnum fuerat, Domine Jesu, si accedente hora propter quam veneras, intrepidus stares, tanquam 1062 qui potestatem habebas ponendi animam tuam, et nemo eam tollebat a te? Aut non longe gloriosius fuit, quandoquidem totum propter nos agebatur, ut non modo passio corporis, sed etiam cordis affectio pro nobis faceret: et quos vivificabat mors tua, tua nihilominus et trepidatio robustos, et moestitia laetos, et taedium alacres, et turbatio quietos faceret, desolatio consolatos? Lego quidem in Lazari resurrectione, quia infremuit spiritu, et turbavit se ipsum. Sed esto interim, quia se ipse turbavit; non conditionis necessitate, sed suae beneplacito voluntatis. Nunc autem aliquid jam amplius audio. Usque adeo siquidem praevaluit ea quae fortis est ut mors dilectio, ut Christum angelus Dei confortaverit. Quis, quem? Evangelistam audi: Apparuit, inquit, angelus confortans eum. Quem eum? Plane eum, cui nascituro clausus patuit Virginis uterus; cujus nutu in vinum aqua mutata est; cujus tactu lepra fugata; sub cujus plantis solidum mare stetit; ad cujus vocem mortui surrexerunt: denique eum, qui portat omnia verbo virtutis suae; per quem facta sunt omnia; per quem universa subsistunt, etiam et angelus ipse. Et quid dicam? Quem eum? Minus enim morarer, si non penitus esset indicibilis. Confortans ergo eum, cujus ne ipse quidem confortator suus capere poterat majestatem.
1.7
Rogo te, angele, quem consolaris? An ignorabas quis esset, ad quem consolandum veniebas? Certe consolator est, certe Paracletus est: alioquin non diceret, alium Paracletum a Patre mittendum apostolis, si non esset et ipse Paracletus. Denique agnosco et in hoc ipso Paracletum maximum, agnosco Paracletum benignissimum, qui prope sit his qui tribulato sunt corde. Non despero jam, Domine, etiamsi molesta mihi videatur tribulatio quam patior, etiamsi pusillanimis sum, etiamsi desidero ut transferatur calix a me. Non despero, inquam, dummodo addam et ipse: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Didici etiam ex hoc ipso, non ad carnalem sive caducam recurrere consolationem, sed ad angelicam, sed ad coelestem. Ita plane, dummodo non murmurem( id enim penitus separaret a te, si non citius resipiscerem); non renuo, etiamsi opus habeo consolari. Quid enim? agnosco vocem meam in Salvatore, et de salute desperem? Plane in patientia mea possidebo animam meam.
1.8
Verumtamen proficere volo, si possum, nec statim adepta salute esse contentus. Qui timet Deum, ait Sapiens, faciet bona. Sed parum est; scriptum est enim: Declina a malo, et fac bonum; inquire pacem et persequere eam. Noli esse salute contentus: quaere pacem, ne tibi sit in periculo etiam salus ipsa. Audi ergo angelum nato eo, qui factus est pax nostra, exsultantem atque canentem: Pax in terra hominibus bonae voluntatis. Quae autem bona, nisi ordinata voluntas? Quaenam est illa, inquis? Profecto quae rationi consentanea est, dicenti: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Hoc si jam sentire coepisti, haud dubium quin libenter feras crucem Domini, et dicas: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
1.9
Attamen si vis perfectus esse, unum adhuc tibi est necessarium. Quid illud, inquis? Profecto gaudium in Spiritu sancto. Siquidem et is qui timore coercetur, et patiens est; et qui ratione spei ducitur, et benevolus est; nisi etiam fuerit fervens spiritu, facile labi potest. Porro quae per Spiritum diffunditur charitas, et patiens, et benigna est; et, quod est amplius, nunquam excidit. In primo denique mandato quod parentibus nostris datum est, si diligenter consideres, et Eva patiens, et Adam benevolus fuisse videntur. Quia tamen uterque cecidit, liquet quod stabili non erat ille vel illa gradu. Vidit mulier lignum, ait Scriptura, quod esset pulchrum visu, et ad vescendum suave. Non tibi videtur vix continere manum? Sic et ubi a serpente interrogata est, vide si non manifeste sonant verba ejus molestum ei fuisse mandatum. Ex omni, inquit, ligno 1063 paradisi comedimus, de ligno autem scientiae boni et mali dixit nobis: Ne comedamus. Non dicit: Sic est voluntas Creatoris: quare sic, ipse novit; nobis sufficit obedire, quia vita nostra in voluntate ejus. Itaque facile seducta est mulier et promissioni credere, et acquiescere persuasioni. Vir autem non seductus est, sed subversus mulieris amore. Optaret enim semper servare mandatum, quod sibi utile noverat, si non mulier ei aliud suaderet. Nec aliquam in servando mandato visus est pati difficultatem; sed quae bona voluntas erat, non habuit fortitudinem, quia non habuit fervorem.
1.10
Fortis quippe est ut mors, non patientia aut spes, sed dilectio; non timor aut ratio, sed spiritus fortitudinis est. Dicit patientia: Sic oportet fieri, quia timore urgetur. Dicit voluntas bona: Sic expedit, et sic agendum est; quia spei attrahitur ratione. Charitas vero quae inflammatur a spiritu, neque: Sic oportet, dicit, neque: Sic expedit; sed: Sic volo, inquit, sic cupio, sic desidero vehementer. Videtis quanta sublimitas, videtis quanta securitas, quantaque suavitas charitatis. Felix anima, quae ad hunc charitatis pervenerit statum! Nec sane desperandum nobis, quandoquidem ejus, qui ad hunc pervenit gradum, ob hoc maxime memoria celebratur, ut ipsius et invocemus auxilium, et provocemur exemplo. Plus dico, et ex nobis nonnullos videre mihi videor in hoc gradu. Si dicis beatum Andream apostolum esse, nec posse te, qui pusillus es, ejus sequi vestigia; pudeat certe vel eos qui tecum sunt, non imitari. Nemo repente fit summus; ascendendo, non volando apprehenditur summitas scalae. Ascendamus igitur, velut duobus quibusdam pedibus, meditatione et oratione. Meditatio siquidem docet quid desit; oratio ne desit obtinet. Illa viam ostendit, ista deducit. Meditatione denique agnoscimus imminentia nobis pericula; oratione evadimus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.