In festo SS. Petri et Pauli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11235 Infessp
2.1
SERMO II.
2.1
Sancti isti, quorum solemnis hodie passio celebratur, multam nobis de se loquendi causam, multam quoque materiam praebuere. Verum ego unum timeo, ne toties audita verba salutis vilescere nobis incipiant tanquam verba. Vilis siquidem et volatilis res verbum hominis, nullius molis[ alias, morae], nullius ponderis, nullius pretii, nullius soliditatis. Aerem verberat, unde et verbum dicitur: et sicut folium quod vento rapitur, effluit, et non est qui consideret. Nemo vestrum, fratres, sic accipiat, imo nemo sic despiciat verbum Dei. Dico enim vobis: Bonum illi fuisset, si non audisset homo ille. Fructus vitae sunt verba Dei, non folia; et si folia, sed aurea sunt. Proinde non parvipendantur, non pertranseant, non praetervolent. Ipsa quoque colligite fragmenta ne pereant. Terra enim, quae saepius supervenientem susceperit imbrem, et non fecerit fructum, terra reproba est, proxima maledicto. Sic et ea quae in Evangelio sterilis ficulnea legitur, si posteaquam foderit circa eam vineae cultor, atque miserit stercora, nihilominus sterilis inventa fuerit, nonne jam securis ad radicem illius arboris est ponenda?
2.2
Et ego dico vobis, si minus boni in saecularibus invenerit, majorem in eis Dominus habiturus est patientiam quam in nobis, quibus coelestium consolationum pluviam voluntariam segregavit: quibus non sarculus disciplinae, non paupertatis et vilitatis 991 stercora defuerunt. An non stercora sunt abominationes Aegyptiorum, quas immolamus Deo nostro? Stercora plane vilia ad aspectum, sed ad fructum utilia. Non refugiat hanc foeditatem, qui fecunditatem desiderat: siquidem ex deformi stercorum acervo, qui portatur in agrum, formosus surget acervus manipulorum, qui reportabitur ex agro. Propterea non vilescat vobis vilitas pretiosa; sed pretiosius cunctis thesauris Aegypti, Christi improperium aestimate. Verumtamen terrenum habentibus sterquilinium, ipsa quoque coelestis non deest pluvia: quae est orationum devotio, jucunda ruminatio psalmodiae, dulcis meditatio, consolatio Scripturarum. Denique et haec ipsa pluvia est, quam accipitis per os meum, si quando de flumine, cujus impetus laetificat Dei civitatem, et torrente voluptatis illius aliqua super vos, dum de eis loquimur, stillicidia stillare contigerit.
2.3
Sed necesse habeo interdum circumfodere, quandoquidem posuerunt me custodem et cultorem in vineis. Heu! qui meam non colui, nec custodivi, necesse habeo tamen, dum hunc occupo locum, et circumfodere nonnunquam, et apponere stercora. Molestum id quidem, sed dissimulare non audeo: sciens multo amplius securim nocituram, quam sarculum; ignem, quam fimum. Itaque et arguere, et increpare interdum necesse est: nec ignoro fimum esse verbum increpatorium, verbum improperii, et quod si non excuset necessitas, ipsum quoque minus deceat proferentem. Sed quid agimus, quod hoc fimo etsi aliquos impinguari, sed alios plane et lapidari, et indurari videmus? Hinc namque scriptum est: De stercore boum lapidabitur piger. An non impinguatur, qui increpatus benigne accipit, mansuete respondet, libenter emendare conatur? Haec plane salubris et fecunda impinguatio est, ut corripiat me justus in misericordia, et increpet; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ex ea siquidem pinguedine, quam generat oleum peccatoris, abundantius pullulant spinae et tribuli, et omnis radix amaritudinis germinat copiosius. Itaque qui justorum increpationem misericordiam nominat, satis indicat quemadmodum suscipienda sit, quam benigno animo, quam devota mente; quantaque ei gratia sit habenda. Sic enim accipientibus nobis erit impinguatio salubris, non fertilis vitiorum, quemadmodum oleum peccatoris, sed fructus illius, quem secundum Apostolum habemus in sanctificatione. Quid autem facimus tibi, o piger, quid ad hanc misericordiam irritaris magis, et exasperaris? Nonne bonum fimum sparsi in agro tuo? Unde ergo lapides habet? Sed tu, inimice homo; quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam: tu, inquam, inimice homo, hoc fecisti; qui desidiam tuam non excutere, sed excusare pergens, fimum tibi pervertis in lapides, et unde impinguari debueras, lapidaris. Haec idcirco dicta sunt, fratres, ut noveritis quam benigne audiendum sit, quam devote suscipiendum, quam sollicite conservandum quidquid ad animarum salutem pertinet, et non sicut verbum hominum, sed sicut( quod vere est) verbum Dei, sive illud consolatorium, sive commonitorium, sive etiam increpatorium audiatur( alias, videatur). Excessi, fateor, ipsius propemodum festivitatis oblitus, sed, ut arbitror, non ad insipientiam vobis, si firmiter inhaeserint animo quae audistis.
2.4
Et nunc jam de solemnitate ipsa vel breviter aliquid loqui tentemus. Apostolorum Christi festus agitur dies, quibus sane plurimum a nobis honorem deberi scio; sed utrum possit aliquis exhiberi, haesito satis. Nimis enim honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. Quid enim? si in terra adhuc positi omnia poterant, non quidem in se, sed in Christo; quid non poterunt hodie viventes in 992 aeterna felicitate cum ipso? Mortales adhuc et morituri imperium vitae et mortis videbantur habere, solo nimirum verbo mortificantes vivos, et mortuos suscitantes: quanto magis nunc, cum honorati sunt nimis, nimis confortatus est principatus eorum? Sed quid est, fratres? cum apostolorum beata hodie memoria celebretur, nunquid nativitatis seu conversionis eorum, aut certe vitae vel miraculorum solemnis agitur commemoratio? Non est, fratres, nativitatis humanae solemnitas ista, sicut paulo ante beati Joannis diem natalitium celebrastis. Ille enim nascens honoratur, quia nascitur sanctificatus. Denique in Joanne solo celebrior est passione nativitas; quia etsi passus pro Christo est, cum pro justitia et veritate occubuit, evidentius tamen natus pro eo est, nimirum homo missus a Deo, qui in hoc natus est, et ad hoc venit in mundum, ut perhiberet testimonium veritati. Sed neque conversionem apostolorum, aut eorum miracula hodie recensemus, sicut certis diebus aliis, alterius quidem conversio, alterius de carcere liberatio facta per angelum festivis Ecclesiae gaudiis ad memoriam revocatur. Mortem specialius veneramur, qua nihil inter homines humano judicio plus horretur.
2.5
Considerate, fratres, Ecclesiae sanctae judicium, secundum fidem, non secundum faciem judicantis. Mortem siquidem apostolorum in eorum recolit solemnitate praecipua. Hodie nimirum Petrus crucifixus est, hodie decollatus est Paulus. Haec hodiernae causa festivitatis, haec praesentium materia gaudiorum. In his igitur festum agens diem et laetum, sine dubio spiritum sponsi habet Ecclesia, spiritum Domini: in cujus conspectu, sicut habes in psalmo: Pretiosa est mors sanctorum. Quantos enim, dum paterentur apostoli, credimus adfuisse, qui nequaquam pretiosis mortibus illorum inviderent? Visi sunt enim oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus eorum, et sic quidem visi sunt oculis insipientium mori: Mihi autem, ait Propheta, nimis honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. Fratres, amici Dei mori videntur oculis insipientium; sed in oculis sapientium judicantur potius obdormire. Denique et Lazarus dormiebat, quia amicus erat: et cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini.
2.6
Studeamus, fratres, vivere vita justorum, sed morte eorum mori multo magis desideremus. Sapientia enim justorum novissima praefert, ibi nos judicans, ubi nos invenerit. Omnino necesse est vitae praesentis finem futurae cohaerere principio, nec ibi tolerabilis dissimilitudo est. Sicut enim si quis duo sibi, ut ita dixerim, cinctoria consuere aut colligare voluerit, minus de reliquis partibus curans, ipsa quae sibi copulanda sunt capita, uniformiter parat, ne dissideant a se ipsis; ita dico vobis, quantumlibet exstiterit conversatio spiritualis, si carnalis fuerit consummatio nostra, vitae illi spirituali penitus non cohaeret, nec caro et sanguis regnum Dei poterunt possidere. Fili, ait Sapiens, memorare novissima tua, et non peccabis. Nimirum quod haec maxime recordatio faciat timoratum; timor expellat peccatum, negligentiam non admittat.
2.7
Hinc et Moyses de quibusdam: Utinam, ait, saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! In quibus utique verbis tria quaedam nobis video commendari; sapientiam, intelligentiam, providentiam. Arbitror sane tribus eas assignari posse temporibus, ut aeternitatis quaedam imago reformari videatur in nobis, praesentia moderantibus per sapientiam, praeterita per intelligentiam dijudicantibus, novissima providentibus ad cautelam. Haec nempe spiritualis est exercitii summa, haec studii spiritualis; ut sapienter disponamus praesentia nostra, recogitemus in amaritudine animae nostrae praeterita, futura quoque 993 sollicite provideamus. Sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, ait Apostolus: ut videlicet in praesenti sobrietas observetur: ut justa satisfactione praeterita, quae nobis sine fructu salutis praeteriere, tempora redimantur; ut pietatis clypeum imminentibus de futuro periculis opponamus. Sola est enim quae ad omnia valet pietas, cultus scilicet Dei humilis et devotus: nec aliter nobis est providere novissima, nisi ut universa, quae nobis imminere videntur pericula, sedula nobiscum cogitatione versantes, discamus de nostra omnino industria, magis autem de nostris diffidere meritis, et soli divinae nos protectioni committere pio quodam mentis affectu, et affectu[ alias deest et effectu.] piae intentionis in ipsum, cujus datum optimum, et donum perfectum est consummatio felix, et mors pretiosa.
2.8
Habes in Evangelio tria haec ipsa, tibi sermone Domini commendata: Beati, inquit, pauperes, beati mites, beati qui lugent. Beati qui futura sapiunt, prae desiderio coelestium interno quodam sapore mentis praesentia respuentes. Beati qui novissima provident, in mansuetudine suscipientes insitum verbum, quod eorum salvare animas potest, et pietate cordis ad futuram tendunt haereditatem. Beati qui pristinum intelligentes errorem, crebris lavant lacrymis lectum suum. Vides quid optat vir sanctus, quid obtinere cupit eis, pro quibus orat? Utinam, inquit, saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! Ac si manifestius dicat: Utinam esset in eis spiritus sapientiae, et intelligentiae, atque consilii! Utinam haec in nobis inveniantur, fratres, ut suaviter omnia nostra per sapientiam disponamus, ut intellectu praeterita peccata damnemus, ut provideamus futura consilio! Utinam sapiamus ad praesentis vitae moderationem! utinam intelligamus ad praeteritae correctionem! utinam devota in Deum fide provideamus, ut felicem habeamus, ipso miserante, consummationem! Hic enim est funiculus triplex, quo trahimur ad salutem; ordinata conversatio, rectum judicium, fides devota.