In festo SS. Petri et Pauli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11235 Infessp
3.1
SERMO III. De lectione libri Sapientiae: « Hi sunt viri misericordiae. » (Eccl. XLIV, 10, 11.)
3.1
Merito, fratres, apostolis sanctis attribuit mater Ecclesia, quod in Sapientiae libris legitur: Hi sunt viri misericordiae, quorum justitiae oblivionem non acceperunt: cum semine eorum permanent bona. Sunt enim hi plane viri misericordiae, sive quia misericordiam consecuti, sive quia misericordia pleni, seu quia misericorditer a Deo nobis donati sunt. Et vide quam misericordiam consecuti sunt. Paulum interroga de se ipso, vel magis sponte confitentem ausculta. Qui fui blasphemus, et persecutor, et iniquus; sed misericordiam consecutus sum. Quis enim non audivit quanta mala fecerit sanctis in Jerusalem? nec solum in Jerusalem, sed et per totam Judaeam insaniae ferebatur habenis, ut Christi membra laniaret in terris. Denique hac furia vectus ibat, sed praeventus a gratia est. Ibat spirans minarum et caedis in discipulos Domini, et discipulus Domini factus est, cui ostenderetur quanta eum oporteret pro nomine ipsius pati. Ibat dirum toto corpore virus exhalans, et subito in electionis vas mutatus est, ut jam cor illius eructaret verbum bonum, verbum pium, et diceret: Domine, quid me vis facere? Haec utique, haec mutatio dexterae Excelsi. Merito proinde loquebatur: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quoniam Dominus Jesus venit peccatores salvos facere quorum primus ego sum. Hoc ergo apud beatum Paulum fiduciae et consolationis accipite, fratres, ut ad Dominum jam conversos non nimis cruciet praeteritorum, conscientia delictorum; sed tantum humiliet vos, sicut et ipsum. Ego sum, inquit, minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Ita et nos humiliemur sub potenti manu Dei, et fiduciam habeamus, 994 quia et nos misericordiam consecuti sumus, abluti sumus, sanctificati sumus. Et hoc quidem omnibus nobis quoniam omnes peccavimus, et egemus hac gloria Dei.
3.2
Verum apud beatum Petrum aliud habeo quod apponam, eo carius, quo rarius; et quo singularius, eo sublimius. Nam peccavit Paulus, sed ignorans fecit in incredulitate sua: Petrus cum cecidit, apertos habebat oculos. Porro ubi abundavit delictum, ibi superabundavit et gratia. Eorum siquidem qui peccant antequam Deum noverint, antequam miserationes ejus experti sint, antequam portaverint jugum suave et onus leve, priusquam devotionis gratiam, et consolationes acceperint Spiritus sancti; eorum, inquam, copiosa redemptio est. Et tales omnes nos fuimus. At eorum qui post conversionem suam peccatis et vitiis implicantur, ingrati acceptae gratiae, et post missam manum ad aratrum retro respiciunt, tepidi et carnales facti, aut post agnitam viam veritatis retro eunt apostatae manifesti: eorum utique perpaucos invenias, qui post haec redeant in gradum pristinum, sed magis in sordibus positi sordescant adhuc. Super quos propheta deplorat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? et: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
3.3
Nec tamen si quis hujusmodi est, desperamus de eo, tantum ut resurgere velit cito. Quanto enim diutius permanebit, tanto evadet difficilius. Beatus vero qui tenebit, et allidet parvulos Babylonis ad petram: etenim si creverint, vix poterunt superari. Filioli, haec dico ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, Advocatum habemus apud Patrem, qui potest quod nos minime possumus: tantum qui cecidit, non adjiciat in malum ut profundius cadat, sed magis ut resurgat, confidens quod nec ei negabitur venia, si tamen ex corde confiteatur peccata sua. Si enim is, de quo loquimur, Petrus post tam gravem lapsum ad tantam rediit eminentiam sanctitatis; quis de caetero desperet, si tantum egredi voluerit a peccatis? Attende quod scriptum est: Egressus foras, flevit amare. In egressu confessionem oris, in amaro fletu compunctionem cordis intellige. Et attende, quod tunc primum recordatus est verbi quod dixerat Jesus: tunc primum cordi fuit verbum, quo praedicta fuerat ejus infirmitas, cum evanuit praesumpta temeritas. Vae tibi, qui post lapsum fortiorem te nobis exhibes. Utquid tam rigidus es in tuam ipsius perniciem? Inclinare potius, ut melius erigaris, et ne prohibeas frangi quod distortum est, ut possit melius solidari. Quid indignaris increpanti gallo? tibi potius indignare. Pluviam voluntariam, ait Psalmista, segregabis, Deus, haereditati tuae, et infirmata est. Bona infirmitas, quae segregatur haereditati, quae medicum non repellit. Induratos enim, tanquam vas figuli in virga ferrea conteret: et haereditas infirmata est, ait, tu vero perfecisti eam.
3.4
Audistis certe quam misericordiam consecuti sint apostoli nostri, ut jam nemo ex vobis super peccatis praeteritis ultra quam necesse sit confundatur, in cubili conscientiae suae compunctus. Quid enim? forte peccasti in saeculo; nunquid amplius Paulo? Quod si et ipsa in religione; nunquid plus Petro? Attamen illi in toto corde poenitentiam agentes, non modo salutem, sed et sanctitatem consecuti sunt; etiam et salutis ministerium, et magisterium adepti sunt sanctitatis. Et tu ergo fac similiter, quoniam propter te Scriptura loquitur, viros illos esse misericordiae: utique propter multam misericordiam, quam consequi meruerunt.
3.5
Potes tamen in hoc verbo etiam illud non inconvenienter accipere, viros misericordiae fuisse apostolos, id est plenos misericordia, seu viros misericordiae, id est misericorditer datos Ecclesiae universae. Scimus enim quod viri isti nec sibi vixere, nec sibi mortui sunt, sed ei qui pro ipsis mortuus est; magis autem nobis omnibus propter illum. Quantum enim proderit nobis eorum justitia, quando ipsa quoque, sicut 995 ostensum est, tantum profuere peccata? Pro nobis facit eorum vita, eorum doctrina, etiam et mors ipsa. Etenim in conversione continentiam, in praedicatione sapientiam, in passione sua patientiam nobis beati apostoli contulerunt. Quartum usque hodie conferre non cessant misericordia pleni, quod est sanctarum fructus orationum. Quamvis et in ipsa eorum vita adhuc invenias quod annumeres, fiduciam scilicet, quam nobis miraculorum exhibitione praebuerunt. Et quis enumeret quam multa nobis per eos beneficia provenerunt? Bene ergo de eis Scriptura loquitur: Quoniam hi sunt viri misericordiae; et addidit: Quorum justitiae oblivionem non acceperunt.
3.6
Vis ut nec tua accipiat oblivionem? A triplici cave periculo: et florebit in aeternum ante Dominum. Legis enim: Quia tepidus es, incipiam te emovere ex ore meo; legis: Si averterit se justus a justitia sua, etc., omnium justitiarum ejus non recordaber; legis quibusdam dicendum in judicio: Non novi vos; illis sine dubio, qui receperunt mercedem suam. Ergo omnis justitia tepida, omnis transitoria, omnis vendita, erit in oblivione coram Deo. Sed non ita apostolorum justitiae. Quod ex eo satis apparet, quod sequitur: Cum semine eorum permanent bona. Manent enim usque hodie in nobis apostolorum vestigia; et eorum religio, quia ex Deo est, non potest dissolvi. Vestes Israelitici populi quadraginta annis in deserto perseveraverunt integrae; multo magis apostolorum vestes super jumentum Salvatoris impositae. Cum semine, inquit, eorum. Quod est semen, quia secutus adjungit: Haereditas sancta nepotes eorum? Idem profecto et semen sunt, et nepotes. Meministis credo: scientibus enim legem loquor: meministis, inquam, legalis mandati, ut suscitet frater superstes semen fratri defuncto sine semine. Quis sine semine? Singulariter, ait, sum ego donec transeam. Ideoque resurgens: Vade, inquit, dic fratribus meis. Ac si dicat: Fratres sunt, faciant quod fratres. Ergo per Evangelium ipsi nos genuerunt; non tamen sibi, sed Christo, quia per Evangelium Christi. Hinc est quod moleste tulit Paulus quosdam eorum dici, a quibus geniti fuerant per Evangelium, indignans adversus eos qui dicebant: Ego sum Pauli, ego sum Cephae, ego Apollo; Christi magis omnes et fieri volens, et dici. Itaque semen apostolorum sumus per praedicationem; sed per adoptionem et haereditatem semen Christi, et apostolorum nepotes.