In nativitate Domini.
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11239 Innado
1.1
SERMO I. De fontibus Salvatoris.
1.1
Grandis quidem est, dilectissimi, hodierna Dominicae Nativitatis solemnitas; sed dies brevis cogit breviare sermonem. Nec mirum, si facimus nos breve verbum, quando et Deus Pater Verbum fecit abbreviatum. Vultis nosse quam longum, quam breve fecit? Coelum, inquit hoc Verbum, et terram ego impleo. Nunc caro factum, in angusto locatum praesepio est. A saeculo, ait Propheta, et in saeculum tu es Deus: et ecce factus est infans diei unius. Ad quid hoc, fratres, aut quae necessitas fuit ut sic exinaniret, sic humiliaret, sic abbreviaret se Dominus majestatis, nisi ut vos similiter faciatis? Jam clamat exemplo, quod postmodum praedicaturus est verbo. Discite a me quia mitis sum et humilis corde: ut verax inveniatur qui dicit: Coepit Jesus facere, et docere. Obsecro proinde et plurimum rogo, fratres, non patiamini sine causa tam pretiosum exemplar vobis exhibitum esse, sed conformamini illi, et renovamini spiritu mentis vestrae. Studete humilitati, quae fundamentum est custosque virtutum: sectamini illam, quae sola potest salvare animas vestras. Quid enim magis indignum, quid detestandum amplius, quid gravius puniendum, quam ut, videns Deum coeli parvulum factum, ultra apponat homo magnificare se super terram? Intolerabilis impudentiae est ut, ubi sese exinanivit maiestas, vermiculus infletur et intumescat.
1.2
Hoc igitur est propter quod exinanivit se formam servi accipiens, qui in forma Dei Patri aequalis erat; sed exinanivit majestate et potentia, non bonitate et misericordia. Quid enim ait Apostolus? Apparuit, inquit, benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei Apparuerat ante potentia in rerum creatione, apparebat sapientia in earum gubernatione; sed benignitas misericordiae nunc maxime apparuit in humanitate. Innotuerat Judaeis potestas in signis atque portentis, unde et in ea lege saepius invenies: Ego Dominus, Ego Dominus. Philosophis quoque abundantibus in sensu suo majestas innotuit, quoniam juxta Apostoli verba, quod notum est Dei, manifestum est in illis. Verumtamen et Judaei potestate ipsa premebantur, et philosophi scrutatores majestatis opprimebantur a gloria. Potestas subjectionem, majestas exigit admirationem, neutra imitationem. Appareat, Domine, bonitas, cui possit homo, qui ad imaginem tuam creatus est, conformari: nam majestatem potestatem, sapientiam nec imitari possumus, nec expedit aemulari. Quousque angusta est misericordia tua in sola angelorum parte, reliquam occupat judicium cum toto pariter humano genere? Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes, 777 terram universam condemnans, et aereas potestates. Dilatet misericordia terminos suos, extendat funes, expandat sinus, attingat a fine usque ad finem fortiter, disponens omnia suaviter. Restrictus est, Domine, judicio sinus tuus; solve cingulum tuum, et veni miserationibus affluens, et supereffluens charitate.
1.3
Quid tu times, o homo? quid trepidas a facie Domini, quia venit? Venit non judicare, sel salvare terram. Olim tibi persuasum est ab infideli quodam servo, ut furtim tolleres et imponeres regium diadema capiti tuo. Deprehensus in furto, quidni timeres? quidni fugeres a facie ejus? Forte enim jam gladium vibrabat ignitum. Nunc in exsilio positus, in sudore vultus tui vesceris pane tuo: et ecce vox audita est in terra, quia Dominator advenit. Quo ibis a spiritu ejus? et quo a facie ejus fugies? Noli fugere, noli timere. Non venit cum armis; non puniendum, sed salvandum requirit. Et ne forte dicas etiam nunc: Vocem tuam audivi, et abscondi me; ecce infans est, et sine voce. Nam vagientis vox magis miseranda est, quam tremenda: aut si cui forte terribilis, sed non tibi. Parvulus factus est, tenera membra Virgo mater pannis alligat; et adhuc timore trepidas? Vel in hoc scies quia non venit perdere te, sed salvare; eripere, et non ligare. Jam adversus hostes tuos dimicat, jam superborum et sublimium colla tanquam Dei virtus et sapientia calcat.
1.4
Duo sint tibi hostes, peccatum et mors, id est mors corporis et animae. Utrumque debellaturus advenit, et ab utroque salvabit te: noli timere. Et jam quidem peccatum in propria persona vicit, quando humanam naturam sine ulla contagione suscepit. Grandis enim peccato facta est violentia, et revera expugnatum esse cognoscitur, quando natura, quam se totam infecisse et occupasse gloriabatur, ab eo penitus aliena in Christo inventa est. Dehinc persequitur inimicos tuos, et comprehendit eos; nec convertitur donec deficiant. Contra peccatum dimicans in conversatione sua, verbis pariter et exemplis oppugnat; sed in passione sua alligat illud, alligat plane fortem, et diripit vasa ejus. Jam vero eodem ordine mortem quoque superat prius in se ipso, cum resurgit primitiae dormientium, et primogenitus mortuorum: postmodum debellaturus cam pariter in omnibus nobis, quando videlicet suscitabit mortalia corpora nostra, et destructur novissima inimica mors. Propterea enim resurgens decorem indutus est, non( sicut antea nascens) pannis involutus est. Propterea qui prius sinu misericordiae affluebat non judicans quemquam, resurgens praecinxit se, et justitiae cingulo videtur quodammodo effluentem sinum misericordiae collegisse: quoniam extunc preparatur ad judicium, quod in nostra resurrectione futurum est. Nam et propterea parvulus antea venit, ut misericordiam praerogaret; et futurum in fine judicium praecurrens, misericordia temperaret.
1.5
Licet enim parvulus ad nos venerit, non parum tamen attulit, non parum contulit nobis. Si quaeris quid attulit: primo omnium attulit misericordiam, secundum quam, teste Apostolo, salvos nos fecit. Neque enim his tantum profuit, quos tunc praesens invenit; sed fons est qui nunquam poterit exhauriri. Fons nobis est Christus Dominus unde lavemur, sicut scriptum est: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris. Verumtamen non iste solus aquarum est usus; nec tantum sordes abluunt, sed et sitim exstinguunt. Beatus vero, ait Sapiens, qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur; et post pauca: Aqua, inquit, sapientiae salutaris potabit illum. Bene sapientiae salutaris, quoniam sapientia carnis mors est, et sapientia mundi etiam ipsa inimica est Deo. Sola quae ex Deo est sapientia salutaris est, quae secundum beati Jacobi definitionem primum pudica, deinde pacifica est. Nam sapientia carnis voluptuosa est, non pudica: sapientia mundi 778 tumultuosa est, non pacifica. Sapientia vero quae ex Deo est, primum pudica est, non quaerens quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ut non suam quisque faciat voluntatem, sed consideret quae sit voluntas Dei; deinde pacifica, non abundans in suo sensu, sed alieno magis acquiescens consilio vel judicio.
1.6
Tertius aquarum usus est irrigatio, quam profecto maxime necessariam habent novellae plantationes: alioquin aut minus proficient, aut ex toto peribunt prae siccitate. Quaerat ergo devotionis aquas, quisquis seminaverit bonorum operum semina: ut irrigatus fonte gratiae, bonae conversationis hortus non arescat, sed in perpetua viriditate proficiat. Orat enim pro hujusmodi Propheta: Et holocaustum tuum, inquiens, pingue fiat. Sic et in laudibus Aaron legis, quoniam sacrificium ejus quotidianus ignis assumpsit. In quibus omnibus nihil aliud intelligendum videtur, nisi ut bona opera fervore devotionis et dulcedine spiritualis gratiae condiantur. Putas inveniri poterit quartus fons, ut paradisum recuperemus quatuor fontium irrigatione amoenissimum? Nam si terrenum paradisum denus nobis reddendum non speramus, quomodo regnum coelorum sperabimus? Si terrena, inquit, dixi vobis et non creditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis. Nunc autem, ut de exhibitione praesentium firma sit exspectatio futurorum; paradisum habemus multo meliorem et longe delectabiliorem, quam primi parentes habuerunt, et paradisus noster Christus Dominus est. In quo tres quidem fontes jam invenimus: quartum quaeramus. Habemus de fonte misericordiae ad diluendas culpas, aquas remissionis; habemus de fonte sapientiae ad potandam sitim nostram, aquas discretionis; habemus de fonte gratiae ad irrigandas plantas bonorum operum, aquas devotionis: quaeramus ad decoquendos cibos aquas ferventes, aquas aemulationis. Hae nimirum condiunt et decoquunt affectiones nostras, et ebulliunt de fonte charitatis. Unde ait Propheta: Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis; alibi quoque: Zelus, inquit, domus tuae comedit me. Siquidem ex dulcedine devotionis diligens justitiam, ex fervore aemulationis odio habet iniquitatem. Et vide ne forte de fontibus istis praedixerit Isaias: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Nam ut promissionem hanc vitae praesentis esse noveris, non futurae, illud attende quod sequitur: Dicetis in illa die: Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. Invocatio quippe praesentis temporis est, sicut scriptum est: Invoca me in die tribulationis.
1.7
Porro ex his quatuor fontibus, tres quidem proprie convenire videntur tribus Ecclesiae ordinibus, singuli singulis. Nam primus quidem communis est omnibus. In multis enim offendimus omnes: et necessarium habemus misericordiae fontem ad diluendas offensionum sordes. Omnes, inquam, peccavimus, et egemus gloria Dei: et praelati, et continentes, et conjugati, si dixerimus quia peccatum non hebemus, nos ipsos seducimus. Quia ergo nemo mundus a sorde, necessarius est omnibus fons misericordiae, et pari voto debent ad hunc fontem Noe, Daniel et Job properare. De caetero quidem Job maxime sapientiae fontem quaerat: quoniam ipse magis inter medios laqueos ambulat, ita ut magnum videatur, si a malo declinat. Danieli vero currendum est ad fontem gratiae, cui nimirum poenitentiae opera et labores abstinentiae devotionis gratia necesse est impinguare. Oportet enim ut nos maxime in hilaritate omnia faciamus; quoniam hilarem datorem diligit Deus. Nam et terra nostra nequaquam fertilis est hujusmodi seminis, bonae scilicet conversationis: ideoque facile exarescet, nisi crebris irrigationibus adjuvetur. Unde et in oratione Dominica hujusmodi gratiam sub quotidiani panis nomine postulamus. Merito sane, ne forte cadat super nos terribilis illa maledictio propheticae imprecationis: Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit. Fons vero aemulationis Noe convenit 779 specialiter, quia maxime praelatos decet hic zelus.
1.8
Quatuor itaque fontes istos adhuc in carne viventibus nobis in semetipso Christus exhibet: quintum, qui est fons vitae, post hoc saeculum repromittens, ad quem sitiebat Propheta cum diceret: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Et fortassis etiam propter hos quatuor fontes, quatuor in locis vulneratus est Christus adhuc vivens in cruce: propter quintum, cum jam tradidisset spiritum, transforatus est in latere. Vivebat adhuc, quando foderunt ei manus et pedes, ut nobis adhuc viventibus quatuor fontes ex se ipso proferret: quintum pertulit vulnus cum jam exspirasset, ut in se nihilominus quintum nobis fontem post obitum aperiret. Sed ecce dum loquimur de mysteriis Nativitatis, ad scrutanda repente venimus sacramenta Dominicae Passionis. Nec mirum tamen si quaerimus in Passione, quid in Nativitate sua Christus attulerit. Tunc enim conscisso sacco pecuniam quae latebat, in pretium nostrae redemptionis effudit.