In nativitate Domini.
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11239 Innado
2.1
SERMO II. De tribus praecipuis Dei operibus, et triplici commistione.
2.1
Magna opera Domini, ait propheta David. Magna quidem omnia opera ejus, fratres, siquidem magnus et ipse: sed ad nos maxime spectant, quae in eis maxima esse videntur. Hinc est quod psallit idem propheta, dicens: Magnificavit Dominus facere nobiscum. Denique quam magnifice nobiscum agat, specialiter tria quaedam ejus opera clamant; primae nostrae creationis, praesentis redemptionis, futurae glorificationis. Quam magnificata sunt in singulis opera tua, Domine! Tuum est virtutem operum tuorum annuntiare populo tuo, nos ipsa saltem opera non silemus. Triplicem, fratres, commistionem in his tribus considerare est coelestis plane operis, et divinae virtutis. Nam in primo opere conditionis nostrae de limo terrae plasmavit hominem Deus, et inspiravit in faciem ejus spiritum vitae. Qualis artifex, qualis unitor rerum, ad cujus nutum sic conglutinantur sibi limus terrae et spiritus vitae! Limus quidem jam ante creatus erat, quando in principio creavit Deus coelum et terram: at spiritus sane non communen, sed propriam habet conditionem; nec in massa creatur, sed singulari quadam excellentia inspiratur. Agnosce, o homo, dignitatem tuam, agnosce gloriam conditionis humanae. Est enim tibi cum mundo corpus: sic enim decet eum qui constitutus est super universam hujus creaturae corporeae molem, aliqua ei similari ex parte. Sed est tibi etiam sublimius aliquid, nec omnino comparandus es caeteris creaturis. Compacta et confederata sunt in te caro et anima; illa plasmata, haec inspirata.
2.2
Sed cujus interest haec commistio? cui hac unione praestatur? Etenim juxta sapientiam filiorum hujus saeculi, ubi sociantur summis inferiora, praevalent qui potestatem habent, et humilioribus utuntur pro libito suo. Conculcat fortior minus fortem, ridet sapiens indoctum, simplicem fallit astutus, potens despicit imbecillem. Non sic in opere tuo, Deus, non sic in tua commistione; non ad hoc sociasti spiritum limo, sublimem humili, dignam et excellentem creaturam abjectae et inutili massae. Quis non videat, fratres, quantum corpori praestet anima? Nunquid non truncus esset insensibilis caro inanimata? Ab anima enim pulchritudo, ab anima incrementum, ab anima claritas visus et sonus vocis: denique sensus omnis ab anima est. Charitatem mihi conjunctio ista commendat, charitatem in hac ipsa conditionis propriae pagina lego: charitatem in ipso statim principio non solum praedicat, sed ingerit mihi manus benignissima Creatoris.
2.3
Et quidem magna haec conjunctio, dilectissimi, sed si stabilis permansisset. Nunc autem licet divino 780 fuerit munita sigillo( ad imaginem quippe et similitudinem suam creavit Deus hominem), heu! diruptum est sigillum, et unitas dissipata. Accedens pessimus ille latro recens adhuc sigillum fregit: et sic mutata similitudine divina, comparatus est miser homo jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Rectum quippe fecit Deus hominem: atque haec similitudo ejus, de quo scriptum est: Quia rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. Veracem quoque et justum fecit eum, sicut et ipse veritas et justitia est: nec unitas ipsa posset disjungi, dum sigilli hujus integritas permaneret. Verum supervenit falsarius, qui indoctis sigillum promittens melius, vae, vae! fregit quod erat manu divinitatis impressum. Eritis, inquit, sicut dii, scientes bonum et malum. O malevole! o maligne! ad quid eis hujus similitudo scientiae? Sint certe sicut dii, recti, justi; veraces sint, sicut Deus, in quem peccatum non cadit. Hoc quippe sigillo stante, stabit unitas illa. Jam experimur miseri, quid nobis persuaserit versutia diobolicae fraudis. Fracto namque sigillo, sequitur amarum discidium, triste divortium. Ubi est quod dixisti, nequam, Nequaquam moriemini? Ecce enim morimur omnes, et non est homo qui vivat, et non videat mortem.
2.4
Sed quid erit, Domine Deus? nunquamne reparabitur opus tuum, et qui ceciderit non adjiciet ut resurgat? Non est qui reficiat, nisi qui fecit. Itaque propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salutari, fiducialiter agam in eo. Nihil siquidem proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Novam, inquit, ego facio commisturam, ubi et expressius, et robustius pono sigillum, eum qui non ad imaginem meam factus est, sed est ipsa imago, splendor gloriae, et figura substantiae, non factus, sed genitus ante saecula. Et ne forte timeas esse frangendum, audi Prophetam: Aruit, inquit, tanquam testa virtus mea; sed talis testa, cui nec ipse malleus universae terrae nocere ullo modo possit. Sane cum prima ex duobus facta sit, secunda jam cunjunctio fit ex tribus, ut discas ex hoc ipso ad sacramentum accedere Trinitatis. Verbum, quod erat in principio apud Deum, et Deus erat; anima, quae de nihilo creata est, et ante non erat, caro de massa corruptionis sine corruptione aliqua divino segregata artificio; qualis nulla jam caro erat; vinculo indissolubili in personae coeunt unitatem. Habes in his triplex genus potentiae: quod non erat, creatum; quod perierat, reparatum; quod super omnia erat, paulo minus ab angelis minoratum. Haec sunt evangelica illa sata farinae, quae pariter fermentantur, ut sit panis angelorum quem manducet homo, panis cor hominis confirmans. Felix mulier, benedicta in mulieribus, in cujus castis visceribus, superveniente igne sancti Spiritus, coctus est panis iste. Felix, inquam, mulier quae in haec tria sata immisit fidei suae fermentum. Siquidem fide concepit, fide peperit. et, ut ait Elisabeth, beata quae credidit, quoniam perfecta sunt in ea quae dicta sunt ei a Domino. Nec mireris quod fide ejus mediante unitum dixerim Verbum carni, quandoquidem et carnem ipsam de ejus carne suscepit. Sane ne hoc quidem praesenti expositioni obviare potest, quod de coelestis regni dicitur similitudine. Neque enim indignum videtur, si coelorum regnum fidei Mariae comparatur, qua et reparatur.
2.5
Hujus itaque vinculum unionis nulla omnino solvere poterit creatura: siquidem nec princeps hujus mundi habet in eo quidquam, nec ipse Joannes solvere dignus est corrigiam calceamenti. Quid tamen? Solvatur certe aliquatenus necesse est: alioquin quod dissolutum est, non resolidatur. Panis integer, thesaurus absconditus, sapientia occulta, quae utilitas in his omnibus? Merito flebat Joannes non inveniri qui aperiret librum, et solveret signacula ejus: dum enim clausus staret, nemo ex nobis divinam illam attingere sapientiam praevaleret. Aperi tu librum, Agne Dei, vera mansuetudo. Fodiendas expone Judaeo 781 manus tuas et pedes, ut qui in eis latet procedat thesaurus salutis, et copiosa redemptio. Frange denique esurientibus panem tuum. Solus enim frangere potes, qui solus, ut confracta solides, stare potes: et in ipsa confractione solus potestatem habes ponendi animam, cum volueris, resumendam. Tua igitur miseratione solvatur aliquatenus hoc templum, sed non penitus dissolvatur. Separetur ab anima caro, sed Verbum sane et carnis servet incorruptionem, et animae plenam conferat libertatem: ut sola inter mortuos libere agat, educens vinctos de domo carceris, sedentes in tenebris et umbra mortis. Ponat anima sancta carnem immaculatam, sed resumendam tertia die: ut moriens mortem perimat, et vita hominum cum resurgente resurgat. Ita factum est, dilectissimi, et ita factum esse gaudemus. Morte illa mors mortua est, et regenerati sumus in spem vitae per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis.
2.6
Jam quid futurum sit in unione tertia, quis loquetur? Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Consummatio erit illa, cum tradiderit Christus regnum Deo et Patri: et erunt duo non jam in carne una, sed in spiritu uno. Etenim si adhaerens carni Verbum, factum est caro; multo magis qui adhaeserit Deo, unus spiritus erit cum eo. Et in hac quidem unione, media humilitas exhibetur, et humilitas magna nimis: in ea vero quam exspectamus, ad quam suspiramus, perfecta nobis( si tamen nobis) reposita glorificatio est. Quod si meminimus in prima conjunctione, qua ex anima et carne compactus est homo, charitatem commendari; merito humilitas eminet in secunda, quia sola virtus humilitatis est laesae reparatio charitatis. Porro quod unitur rationalis animae creatura terreno corpori, omnino non est humilitati adscribere: siquidem non ex deliberatione propria carni miscetur, sed creando immittitur, immittendo creatur. Nou sic sane summus ille Spiritus, qui cum esset magis bonus, ipso beneplaciti sui arbitrio accessit ad corpus incoinquinatum. Merito denique charitatem et humilitatem sequitur glorificatio, quia sine charitate nihil prodesse potest; et nemo, nisi qui se humiliat, exaltabitur.