Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In nativitate Domini.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11239 Innado
3.1
SERMO III. De loco, tempore et aliis circumstantiis Nativitatis.
3.1
Duo quaedam rerum genera, fratres, in hac Nativitate Domini considero, non solum diversa, sed et dissimilia valde. Siquidem et puer qui nascitur, Deus est; et mater de qua nascitur, virgo est; et partus ipse sine dolore est. Fulget in tenebris lux nova de coelo; gaudium magnum angelus evangelizat; laudat multitudo coelestis militiae; datur gloria Deo, pax hominibus bonae voluntatis; currunt pastores, inveniunt quod ad eos dictum est verbum, nuntiant aliis: quicunque audiunt, admirantur. Haec et his similia, dilectissimi, divinae virtutis sunt, non fragilitatis humanae. Vasa sunt aurea et argentea, quibus pro tanta solemnitate in mensa Domini etiam egenis quibusque hodie ministratur. Non est nobis tollere ista, non nobis datur aureus discus aut scyphus, sed qui in eis est cibus et potus. Diligenter considera, ait Sapiens, quae tibi apponuntur. Et ego certe agnosco mea esse Nativitatis hujus tempus et locum, infantilis corporis teneritudinem, parvuli vagitus et lacrymas; sed et ipsorum quibus primo annuntiatur nativitas Salvatoris, paupertatem pastorum atque vigilias. Mea sunt haec, pro me faciunt, mihi apponuntur, mihi proponuntur imitanda. Hieme natus est, nocte natus est Christus. Nunquid credimus casu factum ut in tanta aeris inclementia et in tenebris nasceretur, cujus est hiems et aestas, dies et 782 nox? Non eligunt parvuli caeteri quando nascantur: quippe quibus adhuc vix incipientibus vivere, nullus subest rationis usus, nulla eligendi libertas, facultas nulla deliberandi. Christus, fratres, etsi homo non erat, erat tamen in principio apud Deum, et Deus erat, ejusdem, cujus nunc est, sapientiae et potestatis, utpote Dei virtus, et Dei sapientia. Nasciturus itaque Dei Filius, cujus in arbitrio erat quodcunque vellet eligere tempus, elegit quod molestius est, praesertim parvulo, et pauperis matris filio, quae vix pannos haberet ad involvendum, praesepe ad reclinandum. Et certe cum esset tanta necessitas, nullam audio pellium fieri mentionem. Primus Adam pelliceis vestitur tunicis, pannis secundus obvolvitur. Non est tale judicium mundi: aut iste fallitur, aut mundus errat. Sed divinam falli impossibile est sapientiam. Merito proinde et carnis prudentia( mors siquidem et ipsa) inimica est Deo; et saeculi quoque prudentia stultitia nominatur. Quid enim? Christus utique, qui non fallitur, elegit quod carni molestius est. Id ergo melius, id utilius, id potius eligendum: et quisquis aliud doceat vel suadeat, ab eo tanquam a seductore cavendum.
3.2
Jam vero etiam nocte voluit nasci. Ubi sunt qui tam impudenter ostentare gestiunt semetipsos? Christus eligit quod salubrius judicat: vos eligitis quod reprobat ille. Quis prudentior e duobus? cujus judicium justius? cujus sententia sanior? Denique tacet Christus, non se extollit, non magnificat, non praedicat: et ecce annuntiat eum angelus, laudat multitudo coelestis exercitus. Et tu ergo qui Christum sequeris, inventum absconde thesaurum. Ama nesciri, laudet te os alienum, sileat tuum. Adhuc autem in stabulo nascitur Christus, et in praesepio reclinatur. Et nonne ipse est qui dicit: Meus est orbis terrae, et plenitudo ejus? Quid ergo stabulum elegit? Plane ut reprobet gloriam mundi, damnet saeculi vanitatem. Necdum loquitur lingua, et quaecunque de eo sunt, clamant, praedicant, evangelizant: ipsa quoque infantilia membra non silent. In omnibus mundi judicium arguitur, subvertitur, confutatur. Quis enim hominum, si daretur optio, non magis eligeret robustum corpus et aetatem intelligibilem, quam infantilem? O Sapientia, quae de occultis traheris? o vere incarnata et velata Sapientia! Et tamen, fratres, ipse est promissus olim per Isaiam parvulus, sciens reprobare malum, et eligere bonum. Malum ergo voluptas corporis, bonum vero afflictio est: siquidem et hanc eligit, et illam reprobat puer sapiens, Verbum infans. Verbum enim caro factum est, et caro infirma, caro infantilis, caro tenera, caro impotens, omnis operis, omnis laboris impatiens.
3.3
Et vere, fratres, Verbum factum est caro, et sic habitavit in nobis. Dum esset in principio apud Deum, lucem habitabat inaccessibilem, et non erat qui caperet illud. Quis enim investigavit sensum Domini? aut quis consilia rius ejus fuit? Carnalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: sed jam capiat et carnalis, quia Verbum factum est caro. Si nihil praeter carnem novit audire, ecce Verbum caro factum est: audiat illud vel in carne. O homo, in carne tibi exhibetur Sapientia: illa quondam occulta, ecce jam trahitur de occultis, et ipsis sese ingerit sensibus carnis tuae. Carnaliter, ut ita dixerim, praedicatur tibi: Fuge voluptatem, quia posita est mors secus introitum delectationis; age poenitentiam, quia per hanc appropinquat regnum Dei. Hoc tibi praedicat stabulum istud hoc praesepe clamat, hoc membra illa infantilia manifeste loquuntur, hoc lacrymae et vagitus evangelizant. Plorat quippe Christus, sed non sicut caeteri, aut certe non quare caeteri solent. In aliis sensus, in Christo praevalebat affectus. Patiuntur illi, non agunt, utpote nec ipsius adhuc usum voluntatis habentes. 783 Illi ex passione lugent, Christus ex compassione. Illi jugum grave, quod est super omnes filios Adae: Christus filiorum Adae peccata deplorat. Et certe pro quibus nunc lacrymas fundit, postea fundet et sanguinem. O duritia cordis mei! Utinam, Domine, sicut Verbum caro factum est, ita et cor meum carneum fiat! siquidem et hoc pollicitus es per prophetam: Auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum.
3.4
Fratres, lacrymae Christi mihi et pudorem pariunt, et dolorem. Ludebam ego foris in platea, et in secreto regalis cubiculi super me ferebatur judicium mortis. Audivit hoc Unigenitus ejus: exiit posito diademate, sacco vestitus, aspersus cinere caput, nudus pedes, flens et ejulans, quod morte damnatus esset servulus ejus. Intueor illum subito procedentem, stupeo novitatem, causam percontor et audio. Quid facturus sum? adhucne ludam, et deludam lacrymas ejus? Plane si insanus sum et mentis inops, non sequar eum, nec simul cum lugente lugebo. Ecce unde pudor? Dolor et timor unde? Utique quia ex consideratione remedii, periculi mei aestimo quantitatem. Nesciebam, sanus mihi videbar: et ecce mittitur Virginis Filius, Filius Dei altissimi, et jubetur occidi; ut vulneribus meis pretioso sanguinis illius balsamo medeatur. Agnosce, o homo, quam gravia sunt vulnera pro quibus necesse est Dominum Christum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Pudet itaque, dilectissimi, propriam negligenter dissimulare passionem; cui tantam a majestate tanta exhiberi video compassionem. Compatitur Filius Dei, et plorat: homo patitur, et ridebit? Sic et medicinae aestimatio, et doloris mihi et timoris exaggeratio est.
3.5
Verum si diligenter observem praecepta medici, erit etiam consolationis occasio. Sicut enim gravem agnosco morbum, cui tanta apponitur medicina; sic et ex hoc ipso non incurabilem esse conjector. Neque enim pretiosissimas species frustra insumeret medicus sapiens, imo sapientia ipsa. Porro frustra insumi constat, non solum si absque eis facilis esset curatio, sed multo magis et si cum eis sit impossibilis. Animat itaque ad poenitentiam, et accendit vehementius desiderium spes concepta. Sane accedit ad consolationem ipsa quoque, quae pastoribus vigilantibus exhibita est, visitatio et allocutio angelorum. Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram, ut jam non mereamini habere coelestem! Quam multi enim nobiles secundum carnem, quam multi potentes, quam multi sapientes hujus saeculi, hora illa in stratis mollibus quiescebant; et nemo eorum dignus habitus est novam videre lucem, scire magnum illud gaudium, angelos audire cantantes: Gloria in excelsis Deo! Agnoscant igitur homines, quia qui in labore hominum non sunt, visitari ab angelis non merentur. Agnoscant quam placeat supernis civibus labor cujus spiritualis intentio est, quandoquidem et eos qui pro victu corporis, corporali urgente necessitate, laborant, suo dignantur alloquio, et alloquio tam felici. Nimirum humanum in eis agnoscunt ordinem[ alias ordinationem], quo constituit Deus ut in sudore vultus sui vescatur Adam pane suo.
3.6
Obsecro vos, dilectissimi, considerate diligentius, quantum fecerit Deus pro vestra exhortatione et salute: ne infructuosus inveniatur in vobis sermo tam vivus et efficax, sermo fidelis et omni acceptione dignus; sermo non tam oris quam operis. Putatis, fratres, parum mihi molestum esse, si hoc ipsum verbum, quod nunc loquor ad vos, vacuum et sine aliqua utilitate deperire in cordibus vestris nossem? Et quis sum ego, aut quis est hic sermo meus? Si hunc tantillum vocis laborem inutilem esse doleret homo pusillus, imo et nihili, quam justius indignabitur Dominus majestatis, si tantam ejus operam nostra aut duritia aut negligentia contingat evacuari? Avertat hoc a servulis suis, qui pro eorum salute induere dignatus 784 est formam servi, Unigenitus Dei Patris, qui est super omnia Deus benedictus in saecula! Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note