In nativitate Domini.
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11239 Innado
5.1
SERMO V. De verbis Apostoli, « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. » (II Cor. I, 3, 4) .
5.1
Benedictus, qui propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, misit nobis Filium suum dilectum, in quo ei bene complacuit, per quem reconciliati pacem habeamus ad eum, et idem sit in nobis reconciliationis hujus et mediator, et obses. Non est quod vereamur, fratres mei, sub tam pio mediatore; non est quod de tam fido obside dubitemus. Sed qualis mediator est, inquies, qui in stabulo nascitur, in praesepio ponitur, pannis involvitur sicut caeteri, plorat ut caeteri, denique infans jacet, ut caeteri consueverunt? Magnus plane mediator est, etiam in his omnibus, quae ad pacem sunt, non perfunctorie, sed efficaciter quaerens. Infans quidem est, sed Verbum infans, cujus ne ipsa quidem infantia tacet. Consolamini, consolamini, dicit Dominus Deus vester. Dicit hoc Emmanuel, nobiscum Deus. Clamat hoc stabulum, clamat praesepe, clamant lacrymae, clamant panni. Clamat stabulum, curando sese homini, qui in latrones inciderat, praeparari; clamat praesepe, eidem homini, qui jumentis comparatus fuerat, pabulum ministrari; clamant lacrymae, clamant panni ejusdem ipsius cruenta jam vulnera abluiet detergi: siquidem nullo horum Christus eguit; nihil horum illi propter se, magis autem omnia propter electos. Verebuntur Filium meum, ait Pater misericordiarum. Verum id quidem, Domine, reverentur eum: Sed qui? Non plane Judaei, ad quos missus, sed electi, propter quos missus.
5.2
Reveremur enim eum nos in praesepio, reveremur in patibulo, reveremur in sepulcro. Devote suscipimus tenerum propter nos, cruentum propter nos, pallidum propter nos, sepultum propter nos reveremur. Devote adoramus cum Magis, devote amplectimur cum Simeone sancto infantiam Salvatoris, suscipientes misericordiam tuam in medio templi tui: siquidem ipse est de quo legimus: Misericordia Domini ab aeterno. Alioquin quid coaeternum Patri, nisi Filius et Spiritus sanctus? Et uterque quidem non tam misericors, quam ipsa vere misericordia. Nihilominus etiam Pater misericordia est: atqui hi tres nonnisi una misericordia, sicut una essentia, una sapientia, una divinitas, una majestas. In eo tamen quod Pater misericordiarum 786 dicitur Deus, quis non videat velut proprio nomine Filium designari? Et bene dicitur Pater misericordiarum, cui proprium est miserere semper et parcere.
5.3
Sed forte quis dicat: Quomodo illi proprium est misereri, cujus judicia abyssus multa? neque enim dicitur: Omnes viae ejus sola misericordia; sed, misericordia et veritas. Non minus justus quam misericors est, cui misericordia et judicium decantatur. Verum id quidem: Cui vult miseretur, et quem vult indurat; sed quod miseretur, proprium illi est. Ex se enim sumit materiam, et velut quoddam seminarium miserendi. Nam quod judicat et condemnat, nos eum quodammodo cogimus, ut longe aliter de corde ipsius miseratio quam animadversio procedere videatur. Ipsum audi dicentem: Nunquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus, et non magis ut convertatur et vivat? Recte igitur non Pater judiciorum vel ultionum dicitur, sed Pater misericordiarum, non modo quod pater videatur misereri potius quam indignari, et quemadmodum pater filiorum misereatur timentium se; sed eo magis quod miserendi causam et originem sumat ex proprio, judicandi vel ulciscendi magis ex nostro.
5.4
Sed si propter hoc Pater misericordiae, quare Pater misericordiarum? Semel locutus est Deus, ait Propheta, duo haec audivi: quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Caeterum Apostolus nobis in uno Verbo, in Filio uno ipsam quoque misericordiam duplicem commendat, Patrem dicens non unius tantum misericordiae, sed misericordiarum; et Deum non unius, sed totius consolationis, qui consolatur nos non modo in hac vel illa, sed in omni tribulatione nostra. Misericordiae Domini multae, ait quidam, videlicet quia multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Unus est Dei Filius, unum Verbum; sed miseria nostra multiplex, non modo magnam misericordiam, sed et multitudinem quaerit miserationum. Forte tamen propter substantiam duplicem, qua subsistit humana conditio, cum sit utraque tam misera, non incongrue duplex hominum dicatur esse miseria, licet sit multiplex in utraque. Siquidem et corporis et cordis nostri tribulationes multiplicatae; sunt sed ab utrisque necessitatibus eruit, qui totum hominem salvum fecit. Cum ergo unus ille et unicus Dei Filius et jam nunc venerit propter animas, tollere scilicet peccata mundi, et secundo propter corpora sit venturus, ut ea resuscitet, et configuret corpori claritatis suae; non incongruum fortasse videbitur ut, in eo quod Patrem misericordiarum bene dicimus, duplicem hanc misericordiam confiteamur. Suscipiens enim humanae naturae corpus simul et animam, non modo semel consolamini, sed( ut supra quoque meminimus) consolamini, consolamini, dicit Dominus Deus vester; ut videlicet certi simus quod utrumque sit salvaturus, qui neutrum suscipere est dedignatus.
5.5
Sed in quibus putas? Plane in populo suo. Ipse enim et nunc salvum faciet, non quoscunque, sed populum suum a peccatis eorum: et postmodum non omne corpus, sed corpus humilitatis configurabit corpori claritatis suae. Denique populum suum consolatur, utique populum humilem, quem salvum faciet: nam oculos superborum humiliabit. Vis nosse populum ejus? Tibi derelictus est pauper, ait homo secundum cor Dei. Sed et ipse in Evangelio: Vae vobis, inquit, divites, qui habetis consolationem vestram! Utinam nos, dilectissimi, in eo populo inveniri semper optemus, non cui dicit: Vae! sed quem consolatur Dominus Deus suus. Quid enim consoletur eos qui suam habent consolationem? Non consolatur Christi infantia garrulos, non consolantur Christi lacrymae cachinnantes, non consolantur panni ejus ambulantes in stolis, non consolantur praesepe et stabulum amantes primas cathedras in synagogis; sed aequanimiter forte universam hanc consolationem exspectantibus in silentio Dominum, 787 lugentibus, pannosis pauperibus cedere videbuntur. Caeterum audiant quod et ipsi quoque angeli non alios consolantur. Vigilantibus enim pastoribus et custodientibus vigilias noctis evangelizatur gaudium novae lucis, et eis natus dicitur esse Salvator. Pauperibus atque laborantibus, non vobis divitibus, qui vestram habetis consolationem, et vae divinum, inter ipsas vigilias noctis dies sanctificatus illuxit; et nox sicut dies illuminata, imo in diem mutata est, dicente angelo: Quia natus est vobis Salvator, hodie utique, non hac nocte. Siquidem nox praecessit, dies autem appropinquavit, verus utique dies ex die, salutare Dei, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.