Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Purificatione B. Mariae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11220 Inpubma
1.1
SERMO I. De triplici misericordia.
1.1
Hodie templi Dominum in templum Domini Virgo mater inducit; Joseph quoque sistit Domino, non suum, sed ejus filium dilectum, in quo ei bene complacuit. Agnoscit Simeon justus quem exspectabat; Anna quoque vidua confitetur. Ab his quatuor primo hodierna processio celebrata est, quae postmodum exsultatione universae terrae in omni loco et ab omni gente celebraretur. Nec sane mirum, si tunc parva fuit, quandoquidem parvus erat qui suscipiebatur. Nullum ibi locum peccator habuit: omnes justi, omnes sancti, omnes fuere perfecti. Sed nunquid hos tantum salvabis, Domine? Crescat corpus, crescat et miseratio. Homines et jumenta salvabis, Domine, cum multiplicaveris misericordiam tuam, Deus. In secunda jam processione praeeunt turbae, turbae sequuntur; nec virgo portat, sed asellus. Neminem itaque dedignatur, nec ipsos qui computruerunt tanquam jumenta in stercore suo: non dedignatur, inquam, sed si apostolica vestimenta non desint, si doctrina eorum, si morum justitia, si obedientia, si charitas cooperiat multitudinem peccatorum, ex hoc jam processionis suae gloria non censebit indignos. Magis vero et ipsam, quae tam paucis collata videtur, nobis quoque ab ipso invenire est reservatam. Quidni reservaret posteris, quam et praerogavit antiquis?
1.2
David, rex et propheta, exsultavit ut videret diem istum: vidit, et gavisus est. Alioquin si non viderat, unde psallebat: Suscepimus, inquit, Deus misericordiam tuam in medio templi tui? Suscepit hanc misericordiam Domini David, suscepit Simeon, suscepimus et nos, et quicunque sunt praeordinati ad vitam: siquidem Christus heri, et hodie, et in aeternum. In medio enim templi misericordia est, non in angulo aut diversorio, quia non est acceptio personarum apud Deum. In communi posita est, offertur omnibus, et nemo illius expers, nisi qui renuit. Derivantur aquae tuae foras, Domine Deus: nihilominus tamen fons tuus tibi proprius est, et non bibit alienus ex eo. Qui tuus est, non videbit mortem, donec viderit Christum Domini, ut securus dimittatur in pace. Quidni dimittatur in pace, qui Christum Domini habet in pectore? Ipse enim est pax nostra, qui per fidem habitat in cordibus 960 nostris. Tu quomodo hinc exibis, anima misera, quae ducem itineris Jesum ignoras? Ignorantiam enim Dei quidam habent. Unde hoc? Nempe quia Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Et Lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ac si dicat: Et in plateis derivantur aquae, et alienus non bibit ex eis; et misericordia in medio templi est: nemo tamen accedit[ alias, nec tamen accedunt] ex his quos manet aeterna damnatio. Medius vestrum stat, o miseri, quem vos nescitis: ut morientes, antequam videritis Christum Domini, non in pace dimittamini; sed potius rapiamini a rugientibus praeparatis ad escam.
1.3
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Longe est haec gratiarum actio a voce illa gementis: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Quid enim? videturne tibi in medio fuisse misericordia, cum apud solos coeligenas spiritus haberetur? At ubi sane minoratus est Christus paulo minus ab angelis, factusque est Dei et hominum mediator, ac velut lapis angularis pacificavit per sanguinem suum quae in coelis sunt, et quae super terram; ex hoc plane jam suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Eramus enim et nos natura filii irae, sed consecuti sumus misericordiam. Cujus irae filii, et quam misericordiam consecuti? Nempe filii ignorantiae, ignaviae, captivitatis: et consecuti sumus sapientiam, virtutem, redemptionem. Ignorantia mulieris seductae excaecaverat nos; mollities viri abstracti et illecti a propria concupiscentia enervaverat nos; malitia diaboli expositos juste a Deo captivaverat nos. Sic ergo nascimur universi, primum quidem viae civitatis habitaculi prorsus ignari; deinde imbecilles et ignavi, ut, etsi nota nobis esset via vitae, propria tamen praepediremur et detineremur inertia; postremo captivi sub pessimo crudelissimoque tyranno, ut licet prudentes essemus atque robusti, ipsa tamen miserae servitutis opprimeremur conditione. Nunquid non misericordia et miseratione multa opus habet tanta miseria? Aut certe si jam salvi facti sumus ab hac triplici ira per Christum, qui factus est nobis sapientia a Deo Patre, et justitia et sanctificatio, et redemptio: quanta nobis vigilantia opus est, dilectissimi, ne forte, quod absit! inveniantur nostra novissima pejora prioribus, si denuo contingat iram incendere, utpote qui non natura jam, sed propria voluntate filii irae sumus?
1.4
Amplectamur itaque misericordiam, quam in medio templi suscepimus, et cum beata Anna non dimoveamur a templo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, ait Apostolus. Prope est haec misericordia, prope est verbum in ore vestro et in corde vestro. Denique in cordibus vestris per fidem habitat Christus. Hoc templum ejus, et haec sedes ejus: nisi forte excidit vobis quoniam anima justi sedes sapientiae est. Quod ergo frequenter, imo et semper admonere cupio fratres meos, obsecro et nunc, ambulemus non secundum carnem in carne, ne displiceamus Deo. Non simus amici hujus saeculi, ne Dei constituamur inimici. Resistamus quoque[ alias, ergo] diabolo, et fugiet a nobis, ut libere jam ambulemus in spiritu, et in corde sit conversatio nostra. Siquidem corpus quod corrumpitur, aggravat, et enervat, et effeminat animam; et terrena inhabitatio sensum multa cogitantem deprimit, ut ad coelestia non assurgat. Unde et sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum; et a maligno qui superatur, ei et servus addicitur. Porro in corde suscipitur misericordia, in corde habitat Christus, in corde loquitur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

Intertext edge

Open linked passage

Note