In Purificatione B. Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11220 Inpubma
2.1
961 SERMO II. De oridine et modo processionis Christi in templum.
2.1
Gratias Redemptori nostro, qui tam copiose praevenit nos in benedictionibus dulcedinis, sacramentis infantiae suae gaudia nostra multiplicans. Celebratis siquidem paulo ante Nativitate, Circumcisione et Apparitione ejus, festus hodie nobis oblationis ipsius dies illuxit. Hodie namque sistitur Creatori terrae fructus sublimis; hodie placabilis et Deo placens hostia virgineis manibus offertur in templo, portatur a parentibus, a senibus exspectatur. Offerunt Joseph et Maria sacrificium laudis, sacrificium matutinum; Simeon et Anna suscipiunt. Ab his quatuor celebrata processio est, quae per quatuor orbis climata solemnibus hodie gaudiis ad memoriam revocatur. Quia ergo festivam hodie et nosipsi, praeter caeterarum consuetudinem solemnitatum, acturi sumus processionem, non inutile arbitror modum ipsius et ordinem diligentius intueri. Processuri sumus bini et bini, candelas habentes in manibus, ipsas quoque succensas, nec quolibet igne, sed qui prius in ecclesia sacerdotali benedictione fuerit consecratus. Ad haec futuri sunt in processione nostra novissimi primi, et primi novissimi: et cantabimus in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.
2.2
Merito sane bini et bini procedimus: sic enim ob commendationem fraternae charitatis et socialis vitae missos a Salvatore discipulos Evangelia sacra testantur. Turbat processionem, si quis solitarius incedere curat: nec sibi soli nocet, sed etiam caeteris est molestus. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes, nec solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Jam vero sicut non est bonum esse hominem solum, sic in conspectu Domini vacuum apparere est prohibitum. Cum enim arguantur otiositatis ipsi quoque quos nemo conduxit: qui jam conducti sunt, si otiosi inventi fuerint, quid merentur? Fides quippe sine operibus mortua est. Ipsa denique opera nostra in fervore agenda sunt, et in desiderio cordis, ut sint lucernae ardentes in manibus nostris. Alioquin timendum est, ne forte tepidos nos evomere incipiat, qui in Evangelio loquitur, dicens: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hic plane sacer et benedictus est ignis, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, et cui benedicitur in ecclesiis, sicut scriptum est: In ecclesiis benedicite Deo Domino. Habet enim etiam adversarius noster, utpote perversus divinorum operum aemulator; habet, inquam, ignem suum et ipse, ignem concupiscentiae carnalis; ignem invidiae et ambitionis, quem Salvator in nobis non accendere, sed exstinguere venit. Denique si quis alienum hunc ignem in divino offerre praesumpserit sacrificio, etiamsi patrem habeat Aaron, morietur in iniquitate sua
2.3
Porro super haec quae de sociali vita et fraterna dilectione, de bonis operibus, et fervore sancto dicta sunt; humilitatis virtus maxima, maximeque necessaria est, ut honore praeveniamus invicem: nec modo priores, sed et ipsos juniores sibi quisque praeponat: quae nimirum humilitatis perfectio est, et justitiae plenitudo. Et quoniam hilarem datorem diligit Deus, et fructus charitatis est gaudium in Spiritu sancto; cantemus, ut dictum est, in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini: cantemus Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. In quibus omnibus si quis forsitan proficere dissimulat, et proficisci de virtute in virtutem; noverit quisquis hujusmodi est, in statione, non in processione se esse, imo vero et in regressione; quoniam in via vitae non progredi, regredi est, cum nihil adhuc in eodem statu 962 permaneat. Porro profectus noster in eo consistit, ut saepius me dixisse memini, ut nunquam arbitremur nos apprehendisse, sed semper extendamur ad anteriora, incessanter conemur in melius; et imperfectum nostrum divinae misericordiae obtutibus jugiter exponamus.