Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Quadragesima
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11221 Inqua
3.1
SERMO V. De triplici modo orationis.
3.1
Charitas, qua pro vobis sollicitus sum, fratres mei, cogit ut loquar vobis: et urgente ea multo saepius loquerer, nisi tam multis occupationibus impedirer. Nec mirum si sollicitus sum pro vobis, cum inveniam in me ipso materiam multam et occasionem sollicitudinis. Quoties enim propriam miseriam et multimoda pericula cogito, haud dubium quin ad me ipsum conturbetur anima mea. Nec minor mihi sollicitudo est pro singulis quibusque vestrum, si tamen diligo vos tanquam me ipsum. Novit ipse qui scrutatur corda, quoties in corde meo propriae sollicitudini praeponderat sollicitudo vestra. Nec mirum si multa mihi sollicitudo est, et timor magnus conturbat me super omnibus vobis, quos video in tanta miseria et in tantis constitutos esse periculis. Ipsi enim, ut manifestum est, gestamus laqueum nostrum, ubique proprium circumferimus inimicum: carnem hanc loquor de peccato natam, in peccato nutritam; corruptam nimis ipsa origine, sed multo amplius prava consuetudine vitiatam. Hinc est quod tam acriter caro adversus spiritum concupiscit, quod assidue murmurat, et impatiens est disciplinae, quod illicita suggerit, quod nec rationi obtemperat, nec inhibetur ullo timore.
3.2
Huic accedit, hanc adjuvat, hac utitur ad impugnandos nos callidissimus serpens, cui nullum aliud desiderium est, nullum studium, nullum negotium, nisi effundere sanguinem animarum. Hic est qui jugiter machinatur malum, qui desideria carnis instigat, qui concupiscentiae ignem naturalem quodammodo venenatis suggestionibus sufflat, illicitos motus inflammat; peccati occasiones parat, et mille nocendi artibus corda hominum tentare non cessat. Hic est qui manus nostras proprio cingulo alligat, et, ut dicitur, baculo nostro nos caedit, ut caro quae data est in adjutorium, in ruinam nobis et in laqueum fiat.
3.3
Sed quid prodest indicasse pericula, si nulla consolatio, nulla adhibeantur remedia? Grande quidem periculum est, et gravis lucta adversus domesticum hostem: maxime cum nos advenae simus, et ille civis; ille suam inhabitet regionem, nos exsules simus, et peregrini. Magnum quoque discrimen, adversus diabolicae fraudis astutias tam crebros, imo continuos habere conflictus; quem nec videre quidem possumus, et quem nimis astutum fecerit tam natura subtilis, quam longa exercitatio malitiae ejus. Verumtamen in nobis est, si vinci nolumus: et nemo nostrum in hoc certamine dijicitur invitus. Sub te est, o homo, appetitus tuus, et tu dominaberis illi. Potest inimicus excitare tentationis motum: sed in te est, si volueris, dare seu negare consensum. In tua facultate est, si volueris, inimicum tuum facere servum tuum, ut omnia tibi cooperentur in bonum. Ecce enim inflammat inimicus desiderium cibi, vanitatis aut impatientiae cogitationes ingerit, aut excitat libidinis motum: tu solummodo ne consenseris; et quoties restiteris, toties coronaberis.
3.4
Verumtamen negare non possumus, fratres, molesta sunt haec, et periculosa: sed, et in ipso certamine, si viriliter resistimus, quaedam pia tranquillitas de conscientia bona nascitur. Credo etiam, si cogitationes istas quam cito in nobis advertimus, non patimur remorari, sed in spiritu vehementi animus adversus illas excitatur, quoniam inimicus confusus abscedet a nobis, nec tam libenter illico revertetur. Sed qui sumus nos, aut quae fortitudo nostra, ut tam multis 823 tentationibus resistere valeamus? Hoc erat certe quod quaerebat Deus, hoc erat ad quod nos perducere satagebat: ut videntes defectum nostrum, et quod non est nobis auxilium aliud, ad ejus misericordiam tota humilitate curramus. Propterea rogo vos, fratres, ut semper ad manum habeatis tutissimum orationis refugium, de qua etiam memini me paulo ante in fine sermonis esse locutum.
3.5
Verumtamen quoties de oratione loquor, verba quaedam humanae cogitationis audire mihi videor in corde vestro, quae et ab aliis frequenter audivi, et nonnunquam expertus sum in corde meo. Quid enim est, quod licet nunquam ab oratione cessemus, vix unquam experiri videatur aliquis nostrum quis sit orationis suae fructus? Sicut ad orationem accedimus, sic et redire videmur: nemo nobis respondet verbum, nemo quidquam donat, sed laborasse videmur incassum. Sed quid in Evangelio dicit Dominus? Nolite, ait, judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate! Quod est autem justum judicium, nisi judicium fidei? Quoniam justus ex fide vivit. Ergo judicium fidei sequere, et non experimentum tuum: quoniam fides quidem verax, sed experimentum fallax. Quae est ergo veritas fidei, nisi quod promittit ipse Filius Dei: Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis? Nemo vestrum, fratres, parvipendat orationem suam. Dico enim vobis quia ipse ad quem oramus, non parvipendit eam. Priusquam egressa sit ab ore nostro, ipse scribi jubet eam in libro suo. Et unum indubitanter e duobus sperare possumus, quoniam aut dabit quod petimus, aut quod nobis noverit esse utilius. Nos enim quid oremus sicut oportet nescimus: sed miseretur ille super ignorantia nostra; et orationem benigne suscipiens, quod nobis aut omnino non est utile, aut non tam cito dari necesse est, minime tribuit: oratio tamen infructuosa non erit.
3.6
Ita sane, si fecerimus quod monemur in psalmo, id est si delectemur in Domino. Ait enim sanctus David: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Sed quid est, o Propheta, quod tam absolute mones delectari in Domino, ac si ad manum nobis sit hujusmodi delectatio? Delectationem cibi, somni, quietis et caeterorum, quae in terra sunt, novimus: Deus autem quam delectationem habet, ut in eo delectemur? Fratres mei, saeculares hoc dicere possunt, vos non potestis. Quis enim vestrum est qui non saepe expertus sit conscientiae bonae delectationem? qui non gustaverit saporem castitatis, humilitatis, charitatis? Non est haec delectatio potus, neque cibi, aut similis cujuslibet rei: delectatio tamen est, et major omnibus illis. Divina enim est, et non carnalis delectatio: et cum in his delectamur, plane delectamur in Domino.
3.7
Sed causantur multi fortasse quod affectum hunc delectabilem et dulciorem super mel et favum rarius experiantur, nimirum quia tentationibus interim exercentur: multoque virilius agunt, si virtutes ipsas non pro delectatione, quam experiantur, sed pro virtutibus ipsis et pro solo beneplacito Dei tota intentione, etsi non tota affectione sectantur. Nec dubium quin optime compleat qui hujusmodi est, Prophetae admonitionem, qua dicit: Delectare in Domino; quoniam non de affectu loquitur, sed de exercitio. Affectus enim ille beatitudinis est, exercitium vero virtutis. Delectare, inquit, in Domino: ad hoc tende, ad hoc conare, ut in Domino delecteris, et dabit tibi petitiones cordis tui. Sed considera quod petitiones cordis dixerit, quas approbat judicium rationis. Nec habes unde causeris, sed unde magis toto affectu in gratiarum actione verseris: quandoquidem tanta super te cura est Deo tuo, ut quoties ignorans quaeris quod tibi inutile est, non te audiat super hoc, sed mutet illud utiliori dono. Sic et pater carnalis parvulo quaerenti panem libenter porrigit: quaerenti cultellum, quem non necessarium putat, non consentit, sed magis panem ei quem dederat frangit, vel per aliquem 824 ministrorum frangi praecipit, ut nihil ille habeat periculi, nihil laboris.
3.8
Porro petitiones cordis in tribus credo constare, nec video quid praeter illa electus quisque sibi debeat postulare. Duo quidem hujus temporis sunt, id est bona corporis et animae, tertium vero beatitudo aeternae vitae. Nec mireris quod bona corporis a Deo dixerim esse quaerenda; quoniam ejus sunt corporalia omnia, sicut et spiritualia omnia bona. Ab eo ergo petendum et sperandum nobis est, unde possimus in ejus servitio sustentari. Verumtamen pro necessitatibus animae orandum nobis est et frequentius, et ferventius, id est pro obtinenda gratia Dei, animaeque virtutibus. Sic et pro vita aeterna tota pietate et toto nobis orandum est desiderio, ubi nimirum corporis et animae plena et perfecta sit beatitudo.
3.9
In his ergo tribus, ut cordis petitiones sint, tria nobis sunt observanda. Nam et in prima quidem superfluitas, et in secunda impuritas, et elatio interdum subrepere solet in tertia. Nonnunquam enim temporalia quaeri solent ad voluptatem, virtutes ad ostentationem; sed et vitam aeternam fortassis aliqui non in humilitate quaerunt, sed tanquam in fiducia suorum meritorum. Nec hoc dico, quin accepta gratia fiduciam donet orandi; sed non oportet ut in ea constituat quisquam fiduciam impetrandi. Hoc solum conferunt haec prima[ alias, praemissa] dona, ut ab ea misericordiae quae tribuit haec, sperentur etiam ampliora. Sit ergo oratio quae pro temporalibus est, circa solas necessitates restricta; sit oratio quae pro virtutibus est animae, etiam ab omni impuritate libera, et circa solum beneplacitum Dei intenta; sit ea quae fit pro aeterna vita, in omni humilitate, praesumens de sola( ut dignum est) miseratione divina.

Intertext edge

Open linked passage

Note