In Quadragesima
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11221 Inqua
4.1
SERMO VI. De oratione Dominica. (Matth. VI, 9-13.)
4.1
Voluntas Domini, fratres, quae prius angelos creavit faciens eosdem, postmodum in eis facta beavit. Sicut enim Verbum quod erat in principio, carnem suspiciens dicitur, et vere dicitur, factum caro: sic voluntas illa aeterna in angelo facta est, cum angelicam omnino in se absorbuit voluntatem. Quidni dicatur facta in angelo, cum angelica facta est? Haec enim summa illius felicitatis est, hic voluptatis coelestis torrens, quod divina voluntas ipsa facta est etiam angelorum: ut quemadmodum placet Deo universitas administrationis hujus, sic et ipsi in cunctis gaudeant, in omnibus delectentur. Hoc igitur oramus, ut haec voluntas, sicut in coelestibus facta est creaturis, fiat etiam in terrenis; ut sicut angelus, sic et homo adhaerens Deo, unus cum eo spiritus sit. Sed heu me! quot obstacula separant, quot prohibent impedimenta! Objicit sese malitia mediam, objicit infirmitas, objicit concupiscentia et ignorantia nostra. Inest enim nobis quasi a natura, magis autem ab exterminio naturae, affectio quaedam pessima et libido nocendi, ut inexstinguibilis inveniatur in miseris animabus nostris malitiae delectatio. Quid vero longuis a voluntate divina? Plane chaos magnum inter nos et illam firmatum est in hac parte: cum semper eum delectet praestare beneficia, et ingratis nobis e contra suggerat affectio crudelissima et innoxiis velle nocere. Hinc omnis radix amaritudinis germinat, hinc invidiae, hinc detractiones, hinc dissentiones pullulant, hinc silvescunt inimicitiae. At haec quidem germina virulenta praecidi semper necesse est falce justitiae, qua videlicet extorquemus a nobis, ne cui faciamus quod nolumus nobis fieri; sed quae volumus ut faciant nobis homines, et nos eis eadem faciamus. Eradicari tamen aut exstirpari a cordibus nostris omnino non poterit malitia, donec in mundo fuerimus, qui totus positus est in maligno. Conteritur quidem 825 serpentis caput, sed frequenter experiri est calcaneo insidiantem.
4.2
Secundo loco ipsa quoque corruptibilis hujus infirmitate corporis praepedimur, ne voluntas nostra divinae valeat cohaerere. Nobis siquidem quod molestum sentimus, non potest non displicere; et frequenter in his voluntas nostra a divina dissidet voluntate: cui ne penitus adversetur, fortitudo est nobis necessaria, quae secunda species est virtutis.
4.3
Nec sola impedit afflictio corporis: impedit et concupiscentia, qua multiplicibus et inexplebilibus distrahimur desideriis. Quando autem poterit anfractuosa et angulis plena voluntas ei uniri, quae rectissima est, et omnimodis indistorta? Heu me! Domine Deus, quia undique mihi bella, undique tela volant, undique pericula, undique impedimenta! Quocunque me vertam, nulla usquam securitas est. Et quae mulcent, et quae molestant, timeo: et esuries et refectio, et somnus et vigiliae, et labor et requies militant contra me. Divitias et paupertatem ne dederis mihi, orat sapiens: nimirum quia utrobique laqueus, utrobique periculum. Quod si reprimit temperantia concupiscentiam( hoc quippe unicum in hujusmodi remedium est), erit quidem unio jam nonnulla, sed plena non erit. Hinc et Apostolus de se fatetur: Ego ipse, ait, mente consentio legi Dei, carne autem legi peccati, quae est in membris meis. Ex parte ergo cohaeret, et ex parte dissidet, donec veniat quod perfectum est, et quod ex parte est evacuetur.
4.4
Quarta est ignorantia, quam et ipsam nobis plurimum obesse non ignoratis. Quo enim pacto voluntatem Dei praeviam sequar, ubi ignoro eam? Cognosco autem tantum ex parte, et necdum sicut cognitus sum. Propterea inquirenda sunt nobis cum omni desiderio incrementa prudentiae, ut magis ac magis notam faciat nobis Deus voluntatem suam, ut sciamus quid acceptum sit ei omni tempore. Sic virtutum consummatio, justitiae, fortitudinis, temperantiae et prudentiae, unionem illam tam felicem quam desiderabilem consummabit, ut sit nobis cum Deo una voluntas, et quaecunque ei placent, placeant simul et nobis: atque haec nobis erit( ut de angelis supra dictum est) omnino perfecta jucunditas.
4.5
Oramus autem ut adveniat regnum Domini, quo videlicet nobis plena sit de regni potestate securitas. Quod autem petimus ut sanctificetur nomen ejus, omnino jam supra nos in ejus notitiam pergere concupiscimus. Ubi nimirum nobis in nobis et felix securitas, et secura felicitas fuerit, in eum qui supra nos est, tota jam spiritus vehementia rapiemur. Sanctificetur nomen tuum. Nomen ejus, gloria ejus. Et illa quando non sancta? Fieri tamen dicitur sancta gloria ejus, cum in sanctitate glorificatur a nobis: sicut et voluntatem ejus, quae aeterna est, in nobis, ut nostra fiat, fieri postulamus. Hoc ergo primum fieri petimus quod maximum est, ut nobis gloriae illius innotescat sanctitas illibata. Exinde quod ad nos spectat optamus, et regni potestatem propter securitatem, et voluntatis ejus in nobis perfectionem propter jucunditatem. Sed quia necdum illa perfectione gaudentes, non sine magno labore divinae possumus obtemperare voluntati; opus est cibo ne deficiamus, opus est, inquam, pane quotidiano. Saepius quoque aberrantes ab ea, et deliquentes, hoc est derelinquentes eam, necessario pro indulgentia supplicamus, dicentes: Dimitte nobis debita nostra, etc. At ne forte in eadem recidamus post acceptam veniam peccatorum, orandus a nobis idem ipse est, ne nos inducat in tentationem; sed magis educat nos, et liberet a malo. Amen.