Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Quadragesima
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11221 Inqua
5.1
826 SERMO VII. De peregrino, mortuo et crucifixo.
5.1
Felices, qui se praesenti saeculo nequam advenas et peregrinos exhibent, immaculatos se custodientes ab eo! Neque enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Abstineamus ergo a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, tanquam advenae et peregrini. Peregrinus siquidem via regia incedit; non declinat ad dexteram, neque ad sinistram. Si forte jurgantes viderit, non attendit; si nubentes, aut choros ducentes, aut aliud quodlibet facientes, nihilominus transit, quia peregrinus est, et non pertinet ad eum de talibus. Ad patriam suspirat, ad patriam tendit: vestitum et victum habens non vult aliis onerari. Beatus plane, qui suum sic agnoscit, sic deplorat incolatum, dicens Domino: Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Magnum hoc quidem, sed forte gradus aliquis altior est. Nam peregrinus, etsi non admiscetur civibus, aliquando tamen delectatur videre quae fiunt, aut audire ab aliis, aut ipse narrare quae viderit: et his et hujusmodi, etsi penitus non retinetur, detinetur tamen et retardatur, dum minus memor patriae, minori accelerat desiderio. Nam et tantopere[ Alias, tanto tempore] potest in his delectari, ut jam non solum remoretur, et minus cito veniat; sed et remanens ex toto, ne tarde quidem perveniat.
5.2
Quis igitur est magis alienus ab actibus saeculi, quam peregrinus? Profecto quibus dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Peregrinus nimirum potest facile occasione viatici plus quam oporteat, et detineri quaerendo, et praegravari portando: mortuus, si desit etiam ipsa sepultura, non sentit. Sic vituperantes ut laudantes, sic adulantes audit ut detrahentes, imo vero nec audit, quia mortuus est. Omnino felix mors, quae sic immaculatum servat; imo penitus alienum facit ab hoc saeculo. Sed necesse est ut qui non vivit in se, vivat Christus in illo. Hoc est enim quod ait Apostolus: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Ac si diceret: Ad alia quidem omnia mortuus sum, non sentio, non attendo, non curo: si qua vero sunt Christi, haec me vivum inveniunt et paratum. Nam si non aliud possum, saltem sentio: placet quod ad ejus honorem fieri video, displicent quae aliter fiunt. Magnus omnino gradus est iste.
5.3
At fortasse poterit aliquid adhuc superius inveniri. In quo ergo quaeremus? In quo putas, nisi in eo de quo nunc loquebamur, qui raptus est usque ad tertium coelum? Quis enim prohibet tertium coelum dicere, si quem gradum supra istos poteris invenire? Audi igitur ipsum de hac tanta altitudine non in se gloriantem, sed dicentem: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Non solum inquit, mortuus mundo, sed et crucifixus: quod est ignominiosum genus mortis. Ego illi, pariter et ipse mihi. Omnia quae mundus amat, crux mihi sunt: delectatio carnis, honores, divitiae, vanae hominum laudes. Quae vero mundus reputat crucem, illis affixus sum, illis adhaereo, illa toto amplector affectu. An non major iste est secundo et primo gradu? Peregrinus, si prudens est, et non obliviscitur suae peregrinationis, licet cum labore, transit, et non magnopere saecularibus implicatur. Mortuus aeque blanda hujus saeculi, sicut aspera spernit. Qui vero raptus est usque ad tertium coelum, crux illi est omne cui mundus inhaeret; et his adhaeret quae mundo crux esse videntur. Quamvis in his verbis Apostoli illud quoque non incongrue possit intelligi, crucifixum ei mundum reputatione, ipsum vero mundum crucifixum compassione. Crucifixum enim mundum videbat obligationibus vitiorum, et 827 ipse crucifigebatur ei per compassionis affectum.
5.4
Pensemus nunc singuli in quo gradu quisque sit positus, et studeamus proficere de die in diem, quoniam de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion. Maxime vero hoc sancto tempore in omni, obsecro, puritate conversari studeamus, ubi et certus, et brevis dierum numerus positus est, ne desperet humana fragilitas. Nam si dicitur nobis: Omni tempore solliciti estote omnino ad custodiendam puritatem vestrae conversationis; quis non desperet? Nunc autem monemur, brevi dierum numero omnes aliorum temporum negligentias emendare: ut vel sic gustemus dulcedinem perfectae puritatis, et omni deinceps tempore in conversatione nostra sanctae hujus Quadragesimae vestigia clara resplendeant. Conemur ergo, fratres, sanctum hoc tempus tota devotione suscipere, et nunc magis arma spiritualia reparare. Nunc enim generali quodam totius orbis exercitu contra diabolum Salvator congreditur: beati qui sub tali duce strenue militaverint. Toto siquidem anno domestica regis familia militat, et assidua est in bellorum procinctu[ alias additur lucta]; semel autem et certo tempore universum imperium generali congregatur exercitu. Felices vos, qui domestici meruistis esse, quibus dicit Apostolus; Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Quid igitur facturi sunt qui toto anno pugnare susceperunt, quando et ipsi rudes, et vacantes prius spiritualia arma arripiunt? Utique solito amplius solitae opus est insistere pugnae, ut magna quaedam victoria regi nostro ad gloriam, nobis proveniat ad salutem.

Intertext edge

Open linked passage

Note