Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Septuagesima
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11222 Insep
1.1
SERMO I.
1.1
Magna mihi consolatio est, fratres mei, in verbo ilio Domini, Qui ex Deo est, verba Dei audit( Joan. VIII, 47) 811. Propterea enim vos libenter auditis, quia ex Deo estis. Nec ignoro quod alio in loco dicit Scriptura: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Sed multo aliter sunt ex eo, qui, secundum beati Joannis Evangelium, non ex voluntate carnis nati sunt, sed ex Deo. Unde et invenies ab eodem Joanne in Epistola sua scriptum: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio caelestis conservat illum. Non peccat, inquit, id est non permanet in peccato; quia conservat illum, utique ut perire non possit, ea quae falli non potest generatio coelestis. Sive non peccat, id est, tantumdem est ac si non peccet, pro eo scilicet quod non imputatur ei peccatum: generatio enim caelestis etiam in hac parte conservat illum. Sed generationem istam quis enarrabit? Quis potest dicere: Ego de electis sum, ego de praedestinatis ad vitam, ego de numero filiorum? Quis haec, inquam, dicere potest? reclamante nimirum Scriptura, Nescit homo si sit dignus amore an odio. Certitudinem utique non habemus; sed spei fiducia consolatur nos, ne dubitationis hujus anxietate penitus cruciemur. Propter hoc data sunt signa quaedam et indicia manifesta salutis, ut indubitabile sit eum esse de numero electorum, in quo ea signa permanserint. Propter hoc, inquam, quos praescivit Deus, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut quibus certitudinem negat causa sollicitudinis, vel fiduciam praestet gratia consolationis. Hoc enim est unde semper solliciti, et in timore et tremore humiliemur necesse est sub potenti manu Dei, quoniam quales sumus, nosse possumus vel ex parte; quales autem futuri simus, id nosse penitus nobis impossible est. Itaque qui stat, videat ne cadat; et in ea forma quae salutis indicium est, et argumentum praedestinationis, perseveret atque proficiat.
1.2
Porro inter ea quae fiduciam praestant et materiam spei, unum illud maximum est, de quo nunc coepimus loqui: Qui ex Deo est, verba Dei audit. Nonnullos enim sic interdum audientes invenies, ac si nihil omnino ad eos pertineant quae dicuntur: non intrare cor suum, non discutere mores suos, non cogitare, ne forte quod audiunt dictum, sit propter eos. Magis autem si forte sermo Dei vivus et efficax, qui suo, et non ejus qui loquitur, arbitrio fertur quocunque voluerit; si, inquam, manifeste adversus vitia illa processerit, quibus sese illi sentiunt obligatos, dissimulant, et avertunt oculos cordis, aut qualibet adinventione palliant vitia[ alias audita], et seducunt miseri semetipsos. In his ergo salutis signa non video, magis autem vereor ne forte propterea non audiant verbum Dei, quia non sunt ipsi ex Deo. In vobis, fratres,( Deo gratias) vere invenio aures audiendi; nimirum cum in emendatione vestra sine mora appareat fructus verbi, sed etiam inter loquendum, fateor, nonnunquam sentire mihi videor fervorem studii vestri. Etenim quanto abundantius sugitis, tanto amplius replet ubera mea dignatio Spiritus sancti; et tanto copiosus datur quod propinem vobis, quanto citius quod propinatur hauritis[ alias hausistis]. Propterea saepius loquor vobis, etiam praeter consuetudinem Ordinis nostri. Scio euim quis dixerit: Si quid supererogaveris, cum rediero, reddam tibi.
1.3
Initium Septuagesimae, fratres, hodie celebratur, cujus nomen in universa Ecclesia celebre satis habetur. Jam vero dico vobis, charissimi, quia plurimum in hoc nomine compatior mihi ipsi. Commovetur enim intra me spiritus meus, suspirans nimirum ad patriam illam in qua nec numerus est nec mensura nec pondus. Quandiu enim in pondere et mensura et numero universa corporis et animae bona recipio? Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Nam de corporali cibo ad Adam dictum est, et pervenit usque ad me: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Sed et cum laboravero, panis datur mihi in pondere, 812 potus in mensura, pulmenta in numero. Et de corporali quidem sic. Quid vero de spirituali? Utique antequam comedam, suspiro, atque utinam cum suspiravero et flevero, vel fragmentum exiguum merear de coelesti convivio, et tanquam catellus edam de micis quae cadunt de mensa dominorum meorum! O Jerusalem, civitas Regis magni, qui te ex adipe frumenti satiat, et quam fluminis impetus laetificat! in te nec pondus utique nec mensura, sed satietas est et affluentia summa. Sed nec habes numerum, quippe cujus participatio ejus in idipsum. Ego vero, qui totus sum in vicissitudine et numero, quando veniam ad unam illam quam requiro? quando satiabor apparente gloria tua, Domine? quando inebriabor ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis me? Nunc enim tam exigua sunt stillicidia stillantia super terram, ut nec glutire quidem possim salivam meam.
1.4
Sic omnino, sic verum est, fratres, quoniam modo omnia dantur in pondere et mensura et numero; sed veniet dies quando omnia sunt cessatura. Nam de numero quidem legimus, quoniam sapientiae illius non est numerus. Et alio in loco apud eumdem prophetam: Delectationes in dextera tua usque in finem. Audi etiam apud Apostolum pondus sine pondere: Supra modum, inquit, in sublimitate aeternum pondus gloriae( II Cor. IV, 17). Audi pondus aeternum; sed attende quia praemiserit, supra modum. Sic et Christum audio mensuram sine mensura promittentem: Mensuram, inquit, confertam, et coagitatam, et supereffluentem. Sed quando venient ista? Profecto in fine praesentis Septuagesimae, quod est tempus captivitatis nostrae. Sic enim legimus, quod captivati a Babyloniis filii Israel, terminum acceperunt annorum septuaginta; quibus transactis redierunt in sua, cum instauratum est templum, et civitas reaedificata. At vero captivitas nostra, fratres, quando finietur, quae tot annis, ab initio utique mundi, protenditur? Quando liberabimur a servitute ista? quando restaurabitur Jerusalem, civitas sancta? Utique completa hac Septuagesima, quae ex denario et septenario constat, propter decem mandata quae accepimus, et septem impedimenta quibus a mandatorum obedientia retardamur.
1.5
Primum enim impedimentum nostrum et occupatio gravis, est ipsa necessitas hujus miseri corporis, quod, dum modo somnum, modo cibum, modo vestem, caeteraque similia quaerit, haud dubium quin frequenter impediat nos ab exercitio spirituali. Secundo loco impediunt nos vitia cordis, ut est levitas, suspicio, impatientiae aut invidiae motus, laudis appetitus, et similia, quae quotidie experimur in nobis. Tertium et quartum impedimentum accipe prosperitatem hujus saeculi et adversitatem. Sicut enim corpus quod corrumpitur, aggravat animam, sic deprimit etiam terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Utrinque ergo cave a laqueo tentationis, et quaere arma justitiae a dextris et a sinistris. Quintum impedimentum gravissimum et periculosissimum ignorantia nostra est. In multis enim omnino incertum habemus quid agere debeamus, ita ut quid oremus, sicut oportet, nesciamus. Sextum impedimentum est adversarius noster, qui tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Atque utinam in istis sex tribulationibus liberaremur, ut vel in septima non tangeret nos malum, nec apprehenderet nos periculum in falsis fratribus. Utinam soli impugnarent nos maligni spiritus cum suggestionibus suis, et nihil nocerent homines perniciosis exemplis, persuasionibus importunis, sermonibus adulationis vel detractionis, atque aliis mille modis. Videtis certe quam necessarium sit ut adversus haec septem pericula, quibus impedimur, septiformis Spiritus sancti anxilio sublevemur. Pro his enim septem, quibus ab observantia Decalogi retardamur, in luctu poenitentiae Septuagesima praesens agitur. Unde et reticetur interim 813 Alleluia solemne, et humanae transgressionis historia miserabilis ab exordio recensetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note