Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In transitu S. Malachiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11249 Intrsma
2.1
SERMO II.
2.1
Liquet, dilectissimi, quod dum corpore retinemur, peregrinamur a Domino: ac per hoc luctum magis, quam gaudium, miserandum nobis indicit exsilium et conscientia delictorum. Quia tamen apostolico ore gaudere cum gaudentibus admonemur, in omnem nos suscitari laetitiam, tempus et causa requirit. Nam si vere, quod Propheta sensit, exsultent justi in conspectu Dei, exsultat sine dubio Malachias, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus. In sanctitate et justitia coram ipso ministravit: placuit ministerium, placuit et minister. Quidni placuerit? Posuit sine sumptu Evangelium, replevit Evangelio patriam, suorum maxime feralem edomuit barbariem Hibernorum; levi jugo Christi in gladio spiritus exteras subdidit nationes, usque ad extrema terrae restituens haereditatem suam illi. O ministerium fructuosum! o ministrum fidelem! Nunquid non per ipsum Filio est paterna adimpleta promissio? Nunquid non hunc olim intuebatur Pater, cum ad Filium loqueretur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? Quam libens Salvator recipiebat quod emerat, et emerat pretio sanguinis sui, ignominia crucis, horrore passionis! Quam libens de manibus Malachiae, pro eo quod gratis ministraret! Ergo in ministro quidem gratum erat munus gratuitum, in ministerio autem placita conversio peccatorum. Grata, inquam, et placita in ministro simplicitas oculi, in ministerio autem salus populi.
2.2
Quanquam etsi ministerii quidem minor efficientia sequeretur, nihilominus tamen ad Malachiam et ad opera ejus ille merito respexisset, cui amica puritas, cui familiaris simplicitas: cujus justitiae est de intentione pensare opus, et de oculi qualitate totius aestimare corporis statum. Nunc vero magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates et studia Malachiae: magna et multa, et bona valde, etsi pro bona castae intentionis origine meliora. Quod opus pictatis praeteriit Malachiam? Pauper sibi, sed dives pauperibus erat. Pater orphanorum, maritus viduarum, patronus exstitit oppressorum. Hilaris dator, petitor rarus, acceptor verecundus. Pacis reformandae inter discordantes fuit illi cura maxima, et efficacia multa. Quis aeque pius ad compatiendum, ad subveniendum promptus, ad corripiendum liber? Nam et zelans erat, nec deerat scientia, zeli ipsius moderatrix. Et quidem infirmus infirmis, sed nihilominus potentibus potens, superbis resistebat, tyrannos verberabat, regum magister ac 1047 principum. Ipse est, qui regi orando visum et malignanti tulit, et humiliato restituit. Ipse est, qui pacis quam fecerat violatores, spiritui erroris traditos, frustratus est in malo quod facere cogitabant: ac denuo coegit ad pacem, confusos quidem et stupefactos in eo quod sibi contigerat. Ipse enim est, cui adversus alios, pacti aeque praevaricatores, rivus officiosissime adfuit, miro modo objectu sui evacuans molimina impiorum. Imbres non erant, non illuvies aquarum, non concursus nubium, non liquefactio nivium: cum subito factus est in fluvium magnum, qui rivulus erat: et rivus ibat, et intumescebat inundans, et negans omnino transitum volentibus malignari.
2.3
Quanta audivimus et cognovimus ea de zelo viri et ultione inimicorum, cum tamen esset suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus necessitatem patientibus? Qui quasi unus omnium parens, vivebat omnibus; quasi gallina pullos suos, sic fovebat omnes, et in velamento alarum suarum protegebat. Non sexus, non aetas, non conditio discernebatur, aut persona: deerat nemini, expanso omnibus gremio pietatis. De quacunque tribulatione clamaretur ad eum, propriam reputabat: nisi quod in sua patiens, in aliena compatiens erat, plerumque et impatiens. Nonnunquam siquidem repletus zelo, pro aliis in alios movebatur, ut eripiens inopes, et reprimens fortes, consuleret proinde omnibus in salutem. Itaque irascebatur, sed ne non irascendo[ alias, ne irascendo] peccaret, juxta illud de psalmo: Irascimini, et nolite peccare, non ira illi, sed ipse animo dominabatur. Erat suimet potis. Sane victor sui, ira superari non poterat. Ira ejus in manu ejus. Vocata veniebat, exiens, non erumpens; nutu non impetu ferebatur. Non urebatur illa, sed utebatur. Magna illi tam in hoc, quam in cunctis utriusque hominis sui motibus regendis vel cohibendis, censurae diligentia, et circumspectio multa. Non enim ita omnibus intendebat, ut se solum exponeret, solum curae exciperet generali. Erat et sui sollicitus. Seipsum custodiebat. Ita denique totus suus, et totus omnium erat, ut nec charitas a custodia sui, nec proprietas ab utilitate communi eum impedire vel retardare in aliquo videretur. Si videres hominem mediis immersum turbis, et implicitum curis, diceres patriae natum, non sibi. Si videres hominem solum, et secum habitantem, putares soli vivere Deo et sibi.
2.4
Sine turbatione versabatur in turbis: sine otio tempus, quod otio dederat, transigebat. Quomodo otiosus, quando exercebatur in justificationibus Domini? Nam etsi habebat tempus liberum a necessitatibus plebium, non tamen a sanctis meditationibus feriatum, non orandi studio, non ipso otio contemplandi. Sermo illi in tempore otii aut serius, aut nullus. Aspectus ejus aut officiosus, aut demissus, et cohibitus intra se. Nempe( quod non mediocri laudi inter sapientes ducitur) oculus ejus in capite ejus, nusquam avolans, nisi cum virtuti paruisset. Risus aut indicans charitatis, aut provocans: rarus tamen et ipse. Equidem interdum eductus, excussus nunquam: qui ita nuntiaret cordis laetitiam, ut ori gratiam non minueret, sed augeret. Tam modestus, ut levitatis non posset esse suspectus: tantillus tamen, ut hilarem vultum ab omni tristitiae naevo vel nubilo vindicare sufficeret. O munus perfectum! o holocaustum pingue! o obsequium gratum mente et manu! Quam bonus odor Deo in orationibus otiosi! quam bonus hominibus in sudoribus occupati!
2.5
Pro hujusmodi ergo dilectus a Deo et hominibus, non immerito hodie Malachias in consortium angelorum recipitur, re adeptus, quod nomine dicebatur. Et quidem ante angelus erat non minus puritate, quam nomine; sed nunc felicius gloriosi in eo interpretatio nominis adimpletur, quando pari cum angelis gloria et felicitate laetatur. Congratulemur itaque, fratres, congratulemur, ut dignum est, patri nostro; quia et pium est, defunctum plangere Malachiam; 1048 et pium magis, Malachiae congaudere viventi. Nunquid non vivit? Et beate. Nimirum visus est oculis insipientium mori, ille autem est in pace. Denique jam concivis sanctorum et domesticus Dei, psallit pariter, et agit gratias, dicens: Transivimus per ignem et uquam, et induxisti nos in refrigerium. Transivit plane viriliter, et feliciter pertransivit. Verus Hebraeus pascha celebravit in spiritu, et nobis transiens loquebatur: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare apud vos. Transivit per ignem et aquam, quem nec tristia frangere, nec detinere mollia potuerunt. Laetemur, quod angelus noster ascendit ad cives suos, pro filiis captivitatis legatione fungens, corda nobis concilians beatorum, vota illis intimans miserorum. Laetemur, inquam, et exsultemus, quia coelestis illa curia ex nobis habet, cui sit cura nostri, qui suis nos protegat meritis, quos informavit exemplis, miraculis confirmavit.
2.6
Sanctus pontifex, qui in spiritu humilitatis hostias pacificas coelis frequenter invexerat, hodie per semetipsum introivit ad altare Dei, ipse hostia et sacerdos. Migrante sacerdote, sacrificii ritus in melius mutatus est; fons lacrymarum siccatus est, holocaustum omne conditur in laetitia et exsultatione. Benedictus Dominus Deus Malachiae, qui tanti pontificis ministerio visitavit plebem suam, et nunc assumpto eo in sanctam civitatem, tantae recordatione suavitatis nostram non desinit consolari captivitatem, Exsultet in Domino spiritus Malachiae, quod levatus pondere corporeae molis, nulla jam faeculenta vel terrena materia praegravatur, quominus tota alacritate ac vivacitate corpoream omnem et incorpoream transiens creaturam, pergat totus in Deum, et adhaerens illi, unus sit cum eo spiritus in aeternum.
2.7
Domum istam decet sanctitudo, in qua tantae frequentatur memoria sanctitatis. Sancte Malachia, serva eam in sanctitate et justitia, misertus nostri, qui inter tot et tantas miserias memoriam abundantiae suavitatis tuae eructamus. Magna est super te divinae dispensatio pietatis: qui te parvum fecit in oculis tuis, magnum in suis; qui magna fecit per te, salvans patriam tuam, magna fecit tibi, introducens te in gloriam suam. Festivitas tua, quae merito tuis virtutibus votiva impenditur, tuis nobis efficiatur meritis et precibus salutaris. Gloria sanctitatis tuae, quae a nobis frequentatur, continuatur ab angelis, sic erit nobis digne jucunda, si fuerit et fructuosa. Liceat nobis aliquas, te migrante, retinere reliquias de fructibus spiritus, quibus onustus ascendis qui in tuo hodie tam delicioso convivio congregamur.
2.8
Esto nobis, quaesumus, Malachia sancte, alter Moyses, vel alter Elias, impertiens et tu de spiritu tuo nobis: ipsorum siquidem in spiritu et virtute venisti. Vita tua, lex vitae et disciplina: mors tua, mortis portus, et porta vitae; memoria tua, dulcedo suavitatis et gratiae; praesentia tua, corona gloriae in manu Domini Dei tui. O oliva fructifera in domo Dei! o oleum laetitiae ungens et lucens, fovens beneficiis, coruscans miraculis! fac nos ejus, qua frueris, lucis suavitatisque participes. O odoriferum lilium, in aeternum ante Dominum germinans, et florens, et spargens ubique vivificum suavitatis odorem, cujus apud nos memoria in benedictione est, apud superos praesentia in honore! da canentibus te tantae plenitudinis participio non fraudari. O luminare magnum, et lux in tenebris lucens, signorum radiis et meritorum illuminans carcerem, laetificans civitatem! fuga de cordibus nostris, virtutum splendoribus tenebras vitiorum. O stella matutina, eo caeteris clarior, quo Diei[ alias, Deo] vicinior, similior soli! dignare praeire nobis, ut et nos in lumine ambulemus, quasi filii lucis, et non filii tenebrarum. O aurora diescens super terram, sed superiores coeli plagas lux meridiana perlustrans! recipe nos in consortio luminis, quo illuminatus et late foris luces, et intus suaviter ardes, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre 1049 et Spiritu sancto regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note