Pro Dominica I Novembris
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11255 Prdoino
2.1
945 SERMO II. De verbis Isaiae prophetae, VI, 1, 3.
2.1
Plena erat, ait contemplator noster de eo, quem super solium viderat, majestate ejus omnis terra. Adveniat, Domine, regnum tuum, ut majestate tua sicut coelum repletur, repleatur et terra. Utquid enim princeps hujus mundi tanto ubique furore debacchatur, nisi quia terra data est in manus impii? Sed haec est hora ejus, et potestas tenebrarum. Erit certe quando qui in coelo locum non habuit, et ab ipsa quoque terrae superficie exturbabitur miser, cavernis utique subterraneis recludendus. Hinc quippe propheta David sanctorum prosperitate praemissa, de maligno et angelis seu membris ejus adjecit, et ait: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Nulla jam tunc tentandi facultas erit. inquietandi nulla libertas; possibilitas nulla nocendi. Replebitur majestate Domini omnis terra, quando jam voluntatis ejus transgressio nulla erit; magis autem quando creatura ipsa liberabitur a servitute corruptionis hujus, propter quam ingemiscit et parturit usque adhuc. Erit enim coelum novum, et terra nova; ut quaqua verteris oculos, in ipsa tibi rerum facie, divina videatur quodammodo resplendere majestas.
2.2
Sed et est tibi altera quaedam terra propinquior, et super hac amplior, justiorque sollicitudo. Nemo quippe carnem suam odio habuit. Consolare ergo eam, ut et ipsa requiescat in spe: audiens nimirum, quia replebitur majestate Domini omnis terra. Quomodo enim nunc carnem nostram, dilectissimi, majestas divina repleat, cum et magnus ille Paulus, primitias tantum spiritus habens, ingemiscat miserabiliter satis, et dicat: Scio quia non est in me, hoc est in carne mea, bonum? Et certe jam non dominabatur peccatum in ejus mortali corpore. Nota tamen adhuc, et corpus mortale perhiberi, et peccati quoque solum dominium negari. Erat enim etiam tunc lex peccati in membris ejus, quam quidem majestatis plenitudo cum venerit, prorsus excludet. Non solum autem, sed et novissima inimica destruetur mors. Replebitur ergo majestate Domini terra nostra, quando prorsus de medio fiet et peccati omnis sensus, et debitum mortis. Replebitur, inquam, omnis terra nostra Domini majestate, quando resurrectionis gloria vestietur, induet immortalitatis stolam, configurabitur denique claritati corporis Christi. Salvatorem siquidem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Quid adhuc murmuras, caro misera, quid adhuc recalcitras, et adversus spiritum concupiscis? Si te humiliat, si castigat, si redigit in servitutem; id profecto in tuo genere non minus tua interest quam ipsius. Quid eis invides, qui de operibus vermium, et murium pellibus ingloriam plane gloriam mendicare non erubescunt, cultu indigno viris, interdicto et mulieribus; semetipsos dehonestantes potius quam ornantes? Reforment ipsi, aut magis certe deforment corpora sua; te si fueris corpus humilitatis, reformabit idem artifex qui formavit. Illam, si non desipis, praestolabere manum, ut quod fecit, ipsa reficiat.
2.3
Jam vero quid in ipsa prophetica visione sequatur attende: Et ea, inquit, quae sub ipso erant, replebant templum. Propterea sane dixit: Humiliare sub potenti manu Dei, ut exaltet te in tempore visitationis. Vide ut sub ipso inveniaris, alioquin non poteris esse cum ipso. Quid enim? putas, indifferenter admittet homines in illud tantae beatitudinis templum, qui ne ipsos quidem angelos indifferenter reliquit in eo? aut non discernet inter glebas, qui discrevit inter stellas? Examinabit certe argentum, qui ipsum quoque aurum probavit, et reprobavit. Qualem ergo, putas, necesse 946 est hominem inveniri, qui repudiati locum angeli sortiatur? Plane immunem ab omni iniquitate, sed ab ea maxime, quae in ipso quoque angelo, non ad levem offensam, non ad momentaneam iram inventa est, sed ad odium sempiternum. Semel turbavit superbia regnum illud, concussit muros, etiam prostravit ex parte, et parte non modica. Quid ergo? Facilene deinceps admittenda videtur? Nunquid non odit civitas illa, et vehementer hujusmodi pestem abominatur? Certi estote, fratres, eum qui superbis non pepercit angelis, nec hominibus parciturum. Non est contrarius sibi ipsi, non est personarum acceptor; similia sunt judicia ejus. Sola ei placet humilitas, sive in angelo, sive in homine: et qui sedet in throno, solos eligit subditos, e quibus repleat templum. Scriptum quippe est: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo, et in terra? Vide autem ne forte Michaelis verbum sit, superbo illi dicenti: Similis ero Altissimo, in faciem resistentis. Michael quippe interpretatum dicitur, quis ut Deus?
2.4
Bene ergo propheta cum dixisset, vidisse se Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; ne forte aut excelsum intelligeres de eo dictum qui ait: Ascendam super altitudinem nubium; aut elevatum referres ad eos homines, qui in superbiam eriguntur, addidit: Et ea quae sub ipso erant, replebant templum; ut manifeste intelligas, non eam altitudinem commendari, quae extollitur adversus eum; sed eos in templo, sive in solio fore, qui sub eo sunt, alios quidem excelsos stabilitate solida, alios ex imo levatos miseratione divina. Ac ne forte objicias, ditioni ejus universa subesse, nec quidquam determinationis habere quod ait: Quae sub ipso erant: ut solam, quae voluntaria est, et ex fervore charitatis procedit, approbaret et commendaret Dei subjectionem, addidit et de seraphim, de quibus et nos loco suo dicemus, quod ab eo fuerit datum.
2.5
Et ea, inquit, quae sub ipso erant, replebant templum. Ab initio siquidem creaverat angelos Deus, in quibus beati illius templi plenitudo constaret: sed non in omnibus beneplacitum est ei, quia et in ipsis, ut scriptum est, angelis suis reperit pravitatem. Fuit quippe in eis qui diceret: Ponam sedem meam ad aquilonem; et populum qui sibi crederet, habuit. Miser ipse, qui sine Deo esse maluit, quam sub Deo; miseri et illi, qui videntes furem cucurrerunt cum eo. Exierunt infelices, et vacuus relictus est locus, quem accipiat alter. Nonne Deo subjecta eris, anima mea? Alioquin nec tibi locus erit in templo, quia quae sub ipso erant, replebant templum. Frustra pulsabunt fatuae virgines, in vanum clamabunt, ubi impletae fuerint nuptiae discumbentium, et janua clausa erit. Infelix anima, cui a nuptiis illis contigerit excludi! Infelix de quo clamabitur: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Utquid enim lucem hanc temporalem miser ille videt, qui gloriam illam non merebitur intueri? Utinam nihil unquam vidisset oculus meus, si illa, quod avertat Deus, frustrandus est visione! Eant superbi, insolescant magis; extollantur, inflentur, appetant semper in cumulo apparere: ut cum venerit aequitatis linea, a plenitudine ejiciantur. Tu vero non sic, sed Deo subjecta esto, anima mea, subjecta sane ex animo, subjecta cum fervore devotionis; quia seraphim stabant super illud. Cum quibus stemus et nos hodie, fratres, nec dimoveamur a templo isto, in quo omnes dicunt gloriam, quia gloriam contemplantur Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.