Pro Dominica I Novembris
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11255 Prdoino
3.1
SERMO III. De verbis Isaiae prophetae, VI, 2.
3.1
Non vobis arbitror excidisse de duobus seraphim hodie nobis habendum esse sermonem, 947 propter illud Isaiae, qui postquam Dominum sese vidisse testatus est super solium residentem, addidit, seraphim stare super illud. Seraphim quidem, dilectissimi, sicut frequenter audistis, nomen est supernorum spirituum, ordinis unius de novem, ipsiusque summi atque supremi. Verum hoc loco, ut arbitror, non in ea ponitur significatione, praesertim cum innumera illa sint agmina, hic vero duo tantum seraphim describantur. Et ego quidem, fratres, si licet in hac parte unicuique abundare in suo sensu, in duobus seraphim duplicem arbitror intelligi creaturam rationabilem, angelicam scilicet et humanam. Nec mireris hominem seraphim factum: memento quia Creator et Dominus seraphim factus est homo. Ad contumeliam tuam, o superbe, qui creatus inter angelos, inter angelos stare non meruisti, ecce rex noster novos in terra angelos fabricaturus advenit. Atque, ut tabescas amplius, et livore proprio torquearis; non qualescunque, nec inferioris alicujus ordinis angelos, sed seraphim. Audi enim quid ipse loquatur. Ignem, inquit, veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut accendatur; Vult ergo seraphim fabricari, ut ibi stent, unde tu corruisti. Seraphim, inquit, stabant super illud. Utquid ergo tu, qui mane oriebaris, Lucifer, in veritate non stetisti, nisi quia seraphim non fuisti? Seraphim quippe ardens vel incendens interpretatur. Tu vero habuisti, miser, lucem, sed ardorem non habuisti. Bonum erat tibi, si ignifer magis esses quam lucifer, nec tam immoderato appetitu lucendi, ut eras frigidus ipse, frigidam quoque eligeres regionem. Dixisti enim: Ascendam super altitudinem nubium, sedebo in lateribus aquilonis. Quid festinas mane oriri, Lucifer? quid gloriaris super sidera, quibus aliquando clarius rutilare videris? Brevis omnino erit gloriatio tua. Sequitur te Sol justitiae, quem te esse vana simulatione jactabas, cujus fervore pariter et splendore in nihilum redactus omnino dispareas. Frustra quoque paras venturum in fine saeculorum Dominum, tanquam veri solis ortum, in damnato illo quem assumpturus es homine praevenire, et extolli super omne quod dicitur, aut colitur Deus; quia et tunc adventus ejus illustratione penitus destrueris.
3.2
Quam melius, et certe non ad insipientiam sibi, Joannes Baptista, siquidem et ipse lucifer fuit, non sua praesumptione, ne et ipse fur esset et latro, sed Dei Patris auctoritate praemissus est ante Dominum! Ecce, inquit, mitto angelum meum ante faciem tuam, etc. Habes et in psalmo de eodem: Paravi lucernam Christo meo Ille enim erat lucerna ardens et lucens: et voluerunt Judaei ad horam exsultare in lumine ejus, sed non ipse. Unde ergo? Ipsum interroga, ipse de se loquatur. Amicus, inquit, sponsi stat, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Stat ergo Joannes: neque enim arundo est vento agitata. Stat quia amicus est, stat quia ardens est, et seraphim stare describuntur. Vere amicus sponsi, qui procedentis de thalamo suo non aemulatur gloriam, sed parat viam, sed praedicat gratiam; ut et ipse de plenitudine ejus accipere mereatur. Lucet ergo Joannes, tanto utique clarius, quanto amplius fervet; tanto verius, quanto minus appetit lucere. Fidelis lucifer, qui Solis justitiae non usurpare venerit, sed praenuntiare splendorem. Non sum ego, inquit, Christus; venit fortior me post me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti; et illud: Ego baptizo vos aqua, ille baptizabit vos Spiritu sancto et igne. Ac si manifeste lucifer dicere videatur: Quid admiramini intuentes splendorem meum? Non sum ego sol; longe alium videbitis eum, in cujus comparatione tenebrae sum, et non lux. Ego, tanquam sidus antelucanum, matutino vos rore perfundo; ille emittet in fervore radios suos, solvet glacies, paludes siccabit, algentes calefaciet, pauperibus erit pro vestimento. Nec sane dissonat a verbo judicis vox praecursoris, sed manifeste ignem a Joanne promissum Christus exhibuit, dicens: Ignem veni mittere in terram. 948
3.3
Dicas fortassis, in igne ut fervorem, sic et splendorem esse. Non contendo, licet fervor ei quodam modo substantialior videatur. Ipsum potius audiamus, quid magis in igne commendet. Ignem, ait, veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat? Cognovisti certe quid velit. Sed ne illud quidem ignoras, quod vita in voluntate ejus; et servus sciens, nec faciens Domini voluntatem, plagis plurimis habeat vapulare. Quid lucere festinas? Nondum illud advenit tempus, in quo fulgebunt justi, sicut sol, in regno Patris eorum. Interim perniciosus est iste appetitus lucendi: fervere enim multo melius. Denique si tam vehementer splendorem desideras, quod videri vis, esse curato; et primum quaere fervorem, nec dubium quin et splendor adjiciatur tibi. Alioquin incassum laboras, quia vanus splendor absque fervore. Mutuala, aut magis certe simulata lux est, quae non ab igne procedit. Quod autem alienum est, ad modicum poteris usurpare. Erit major confusio, quod non erat tuum, tuum voluisse videri. Luna, ut aiunt, habet absque fervore splendorem, sed et ipsum mutuatur a sole; ideoque tam frequenter, imo et semper mutatur, nec unquam in eodem statu permanet. Sic profecto stultus ut luna mutatur, sapiens permanet ut sol. Ille, inquam, stultus, qui in decore suo perdidit sapientiam, id est qui refriguit in splendore.
3.4
Cecidit ergo Lucifer ut fulgur de coelo; seraphim vero stant super illud. Stant plane seraphim; quia charitas nunquam excidit. Stant attoniti et suspensi in contemplatione sedentis in throno, stant in aeterna incommutabilitate et aeternitate incommutabili. Tu sedere tentasti, o impie, propterea tui moti sunt pedes, et effusi sunt gressus tui. Filius est qui sedet in throno, Dominus sabaoth, cum tranquillitate judicans omnia. Sola sedet Trinitas, quae sola habet immortalitatem[ alias, immutabilitatem]; sola est apud quam non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Seraphim vero stant immutabiles quidem, sed suo modo, non in ejus comparatione. Stant extendentes se et intendentes in eum, in quem prospicere concupiscunt. Qui sedere praesumpsit, seipso voluit esse contentus: unde solam hodieque malitiam esurit; quia solam habet hanc a semetipso. Cum loquitur mendacium, de proprio loquitur; quia mendax est, et pater ejus. Quod audis de verbo mendacii, intellige et de opere malitiae. Et licet male sibi in malo complaceat, sufficere tamen sibi nunquam poterit nec in ipso. Sola proinde sedet Trinitas summa, quae sola habet in se esse: in se est, et ideo sola vere est; sola se fruitur, sola nullius eget, sola sufficit sibi ipsi.