Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Pro Dominica I Novembris
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11255 Prdoino
4.1
SERMO IV. De verbis Isaiae prophetae, VI, 2.
4.1
Cum dixisset propheta, quia seraphim stabant, adjunxit deinde, et ait: Sex alae uni, et sex alae alteri. Quid sibi volunt alae istae, fratres? Ergone etiam cum hiems transierit, et sedebit Rex super solium, volandum adhuc erit et ipsis seraphim, ut possint diversis occurrere necessitatibus diversorum, ab imminentibus liberare periculis, opem ferre laborantibus, in tribulatione positos consolari? Absit ut in illo aeternae beatitudinis regno necessitas, aut periculum, aut labor, aut tribulatio sit, cui oporteat subveniri. At quid ergo tunc alae? Placet mihi statio illa, omnino sic volo manere, nec aliquid prorsus admitto, quo mihi stabilitas illa depereat. Verumtamen scio, beate Isaia, quod propheta es tu, et spiritum ejus habes, qui abundantia pietatis excedit hominum non modo merita, sed et vota. Salva mihi sit illa tam amata stabilitas: jam si quid alae istae ad beatitudinem addiderint, non recuso. Credo autem sicut in statione immutabilitatem, sic et in volatu alacritatem promitti, ne videlicet insensibilis quaedam et quasi lapidea stabilitas aestimetur. Sed dicas: Etsi alas habere necesse est, quare tam multas? Quid sibi vult multiplicitas 949 ista pennarum? Audi quod sequitur: Duabus alis velabant caput, duabus pedes, et duabus volabant. In quibus verbis videre mihi videor, quod de statione dictum est, volatu manifestius explicari. Quo enim seraphim volant, nisi in eum, cujus ardent amore? Vide flammam quasi volantem, et stantem simul; nec miraberis jam seraphim stantes volare, stare volantes.
4.2
Sed quia diximus quo volant; ipsas quoque quibus volant alas exigere religiosa curiositas vestra videtur. Certius posset et credibilius testimonium perhibere, cui datum est et videre. Ego tamen opinor non incongrue pennas istas agnitionem et devotionem intelligi posse, quibus in eum, qui supra ipsos est, seraphim rapiuntur. Levat quippe cognitionis ala, sed sola non sufficit. Ruit citius qui una tantum ala volare contendit: et quo magis attollitur, pejus colliditur. Experti sunt hoc philosophi gentium, qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Denique traditi in reprobum sensum, usque in ipsis etiam passiones ignominiae corruerunt; adeo vera probatur illa sententia: Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Sic et zelus absque scientia, quo vehementius irruit, eo gravius corruit, impingens nimirum atque resiliens. Ubi vero intelligentiam charitas, agnitionem devotio comitatur; volet secure quisquis ejusmodi est, volet sine fine, quia volat in aeternitatem.
4.3
Jam super ea, quae praemittitur, capitis et pedum velatione exstat a Patribus probata sententia, Dei caput, pedesque velari, eo quod lateat quid ante mundum fuerit, quidve futurum sit post ejus consummationem. Et hoc quidem pro eo, quod distincte in Latinis codicibus scriptum est: Caput ejus et pedes ejus. Testatur autem interpres noster in Hebraeo verbum esse commune, quod interpretari possit ejus, et suam; ut seraphim juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, vel faciem pedesque Dei, vel suam faciem ac pedes operire dicantur. Unde et mirum videri potest, cur e duobus eum magis in interpretatione elegerit sensum, quem visionis ipsius consequentia minus videtur admittere, ut videlicet volarent, et velarent pariter caput pedesque sedentis, nisi quod Origenis expositionem secutus est in hac parte.
4.4
Quod si de ipsis quoque seraphim licet accipere, sic pinge ea, ut operto capite et pedibus, solum appareat corpus medium, sed et ipsum quoque non penitus, propter eas nimirum alas, quibus volare perhibentur. Considero siquidem quasi quoddam caput, corpus et pedes meos in verbis Apostoli, quibus ait: Quos enim praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui: et quos praedestinavit, hos et vocavit; quos autem vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos et magnificavit. Itaque initium meum solius gratiae est, et non habeo quid mihi in praedestinatione attribuam, sive vocatione. Non sic sane ab opere justificationis alienus sum: operatur et illud gratia, sed plane mecum. Videsne quemadmodum seraphim in medio appareat aliquatenus? Porro consummatio quidem et ipsa solius gratiae est: nec est mihi in hac parte, vel cum ea, sive in ea gloriari, quasi coadjutor videar, aut cooperator. Velat itaque seraphim caput suum duabus pennis, si et veraciter cognoverit, et humiliter fateatur, quia misericordia eum sola praevenerit. Velat et pedes alis aeque duabus, si misericordiae quoque, quae subsecutura est, nec ignarus exstiterit, nec ingratus. Quam sane capitis et pedum velationem et nunc quoque negligere non oportet, licet tunc maxime perficienda sit, quando judex sedebit super solium, et astantes sibi seraphim et agnitione veritatis subtilius illustrabit, et inflammabit vehementius charitatis ardore. In quorum numero indignos nos servos nominis sui ipsa, de qua locuti sumus, 950 constituere dignetur misericordia, quae ab aeterno est et usque in aeternum super electos, in medio quidem aliquatenus ostendens liberum arbitrium, meriti gratia; principium vero et finem omnino soli vindicans sibi: ut sit nobis alpha et omega Dominus Deus noster; et pro utroque jure clamemus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note