Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Pro Dominica I Novembris
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11255 Prdoino
5.1
SERMO V. De verbis Isaiae prophetae, VI, 1, 3.
5.1
Commendant nobis sacrae litterae Christum Dominum et ex Patre, et in Patre, et cum Patre, et a Patre, et pro Patre, etiam et sub Patre. Quod dicitur, ex Patre, ineffabilis est nativitas; quod in Patre, consubstantialis unitas; quod cum Patre, aequalitas majestatis. Sane enim tria haec ab aeterno. Caeterum si ex Patre nascens; quid in Patre, aut cum Patre? Non incongrue forsitan in Patre cubans, cum Patre sedens dicatur. Et audite consessus hujus, et hujus accubitus rationem. Sicut enim sessio majestatem, sic consessio aequalitatem exprimit majestatis, praesertim cum sit ei sedes a dextris Patris, non sane sub pedibus, vel quasi a tergo. Et sedere quidem jam quiescere est, sed jacere magis. Quid autem delectabilius et quodammodo dulcius esse videbitur Filio, quod in Patre est, an quod cum Patre omnibus praeest? In quo putas horum summa illa pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, et singularis requies Domini competentius assignetur? Etsi digne satis ore id exprimi nequeat, corde tamen forsitan pie concipitur: ut salva quidem in omnibus illius indivisibili simplicitate essentiae, inter gloriae aequalitatem, et substantiae unitatem, velut similis quaedam ei, quae inter consessum et accubitum est, cogitari posse distinctio videatur.
5.2
Denique parum videtur sponsae videre sedentem; cubantem sibi flagitat indicari. Indica mihi, ait, quem diligit anima mea, ubi cubes in meridie. Sed et animae omni, quae sanum sapit, dulcius sapit per omnem modum quod Apostolus ait: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est; quam quod apostolis dicitur: Cum sederit Rex in sede majestatis suae, sedebitis et vos judicantes. Haud minus utique jucundior sessione cubatio. Ego in Patre, ait Filius, et Pater in me est. Non potuit expressius substantiae unitas commendari. Ubi enim uterque in altero, nihil quasi exterius licet, nihil interius cogitari; simplicissimam magis credi necesse est in ambobus substantiae unitatem. Verumtamen aliquatenus huic simile est quod dicitur: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo: nisi quod hic quidem spiritualis quaedam unio, secundum quod supra memoravimus: Qui adhaeret Deo; non quidem unum, id est non una substantia, sed unus spiritus est; illic vero naturalis potius et substantialis unitas designatur. Unde et habes in Evangelio: Ego et Pater unum sumus. Illud proinde juxta praefatam similitudinem, tanquam cubiculum Unigeniti, et quasi summa quaedam requies Domini est. Nos quoque per hanc voluntatum unionem et adhaesionem spiritus, quam nimirum charitas facit pro nostro quidem modulo, in hoc suum cubiculum et in suam requiem factus etiam primogenitus introducit.
5.3
Jam vero quod dicitur a Patre, ambulantem significat, et ad eum, quem proxime ipso praestante celebraturi sumus, spectat Incarnationis ejus adventum. Hinc nimirum et ipse ait: Ego enim a Deo processi et veni. In terris denique visus, et cum hominibus conversatus, medius nostrum, quem nesciebamus, stetit, verus quidem Emmanuel, nobiscum Deus, nobiscum stans, sed pro Patre. Quod enim nobiscum stetit, adjutorium; quod pro Patre stetit, zelum designat. Paternam nempe quaerebat in omnibus gloriam, cujus et venerat facere voluntatem. Caeterum si pendentem 951 consideres; si Christum et hunc crucifixum attendas, ibi maxime evidentissimeque eum sub Patre reperies. Hoc enim proprie ac specialiter ad humanae pertinuit naturae humilitatem, secundum quam ipse ait: Pater major me est. Dicerene audebimus quod aliquando etiam fuerit sine Patre? Nemo id praesumeret, si non prior ipse dixisset: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Quasi quaedam enim ibi derelictio fuit, ubi nulla fuit in tanta necessitate virtutis exhibitio, nulla ostensio majestatis.
5.4
Habemus itaque Christum ex Patre nascentem, in Patre cubantem, cum Patre sedentem, a Patre ambulantem, pro Patre stantem, sub Patre pendentem, sine Patre quodammodo morientem. Quonam igitur modo ex his vidisse eum credemus Isaiam, cum diceret: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum? Longe enim per omnem modum dissimilis ea visio fuit, de qua alibi idem propheta: Vidimus eum, inquit, et non erat ei species neque decor: et aestimavimus eum tanquam leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Idem utrobique vidit eumdem; sed non vidit eodem modo, ac per hoc quodam modo non eumdem. Ibi enim vidit eum lividum plagis, saturatum opprobriis, afflictum suppliciis, lacessitum injuriis. Vidit denique contemptibilem, vidit pendentem, vidit propter nos morientem, et ait: Attritus est propter scelera nostra, cujus livore sanati sumus. Ibi, inquam, novissimus virorum apparuit et despectus; hic autem plena erat omnis terra majestate ipsius. Ibi vir dolorum, et sciens infirmitatem; hic Dominus sedens. Et illa quidem communis visio verbo pluralis numeri designatur: haec autem tam singularis est, quam sublimis. Ibi ergo tanquam unus de multitudine: Vidimus ait; hic vero tanquam solus et solitarius, levans se supra se: Vidi, inquit, Dominum sedentem, etc. Sane competenter Dominus dicitur, qui sedere conspicitur. Sedere enim praesidentis est, sedere dominantis est et regnantis. Maxime vero sedere super solium, dominationem notat; nam sedere simpliciter, aliquando et humiliationem. Caeterum, ut praediximus, qui in Patre cubat delicians, cum Patre imperans sedet; ibi sponsus amabilis, hic dominus admirabilis; denique gloriosus Deus in sanctis suis, mirabilis in majestate sua.
5.5
Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra majestate ejus: et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Quae enim sub ipso erant? Nunquid ipsum quod dixerat solium? Quamlibet excelsum et elevatum, sub ipso tamen nihilominus erat. Si enim ipse super solium sedens, solium plane sub ipso. Et quomodo illud replebat templum? Deinde quando et ipsa jam terra omnis plena est majestate ejus; quomodo templum adhuc vel unde repletur? Enimvero disce ex his quae audis, solium non machinam imaginari corpoream, sed angelicam intelligere creaturam. Si enim sedes sapientiae est anima justi, quam dignior sedes angeli sancti? Hoc plane solium gloriae ejus, excelsum per naturam, sed multo magis per gratiam elevatum. Excelsos enim fecit eos natura conditionis, elevatos gratia confirmationis, de qua dicitur: Verbo Domini coeli firmati sunt. Ea igitur agmina angelorum, in quibus sedet Deus, et quae sub ipso sunt, templum replent, licet jam terra omnis ipsius plena sit majestate. Ubique enim regnat, ubique imperat, ubique majestas ejus, sed gratia forte non ita. Non, inquam, ubique sicut potestas, sic et voluntas ejus bona, et beneplacens et perfecta. Alioquin quid est quod dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra? Fit enim voluntas ejus de omnibus, fit per omnes, non in omnibus tamen. In electis spiritibus fit voluntas Dei, quando eis efficitur cum ipso una voluntas. Haec sane adhaesio spiritualis unum spiritum faciens, sicut multitudinis quoque credentium cor unum et anima una legitur exstitisse. Et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Replebant omni benedictione spirituali, replebant 952 consolatione divina, replebant divisionibus gratiarum, replebant denique fructu sanctificationis: siquidem domum tuam, Domine, decet sanctitudo. Replebant diversis charismatum donis, spiritu sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis; et replebant illud spiritu timoris Domini.
5.6
Seraphim stabant super illud. Nomen est ordinis angelorum summi atque supremi, ut merito stare super caeteros describantur: et ipsi tamen quamlibet caeteris praestent, astant nihilominus Domino praesidenti, devotum utique ministerium, et plenum reverentiae obsequium exhibentes. Aliter enim Domini, aliter angeli, aliter hominis intelligi convenit stationem. Stat Christus pro Patre zelans, Patris gloriam quaerens; et tanquam fidelis Unigenitus, imo et primogenitus Patris, zelo Patris adjuvans adoptivos. Sic illum Stephanus stantem vidit, quem habuit adjutorem: sic Propheta in adjutorium eum surgere precabatur, Exsurge, inquiens, Domine, adjuva nos. Sane angelica statio ministratio est, dicente propheta: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant. Nam hominis quidem stare, persistere est in vigore animi, et observatione propositi. Sic Moyses stetit in confractione in conspectu Domini, ut averteret iram ejus: sic stetit Phinees, et placavit. Seraphim stabant super illud. Quid sibi vult, quod non unum, non plurimos stantes vidisse se perhibet propheta, sed duos? Duos siquidem ei apparuisse constat ex eo quod secutus adjunxit: Sex alae uni, et sex alae alteri. Et bene duo stabant: Vae enim soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem. Vae tibi, superbiae spiritus, solitudinis et solitariae praesumptionis amator: non stetisti in veritate; expulsus es; pes superbiae stare non potuit. Solus sedere volens, tanquam fulgur cecidisti de coelo, non habiturus aliquando sublevantem.
5.7
Sex alae uni, et sex alae alteri. Ad quid multiplicitas ista pennarum? Duabus, inquit, velabant caput ejus, et duabus pedes; et duabus volabant. Grande mysterium et profundum utique sacramentum! Attentas in vobis haec verba desiderant aures, sed multo magis disertam in nobis linguam exigunt, maximeque animum spiritualem. Dico autem utcunque quod sentio, nec sane affirmans dico, sed conjectans quodammodo et opinans. Quid enim aestimare vetat, dejecto Lucifero, ad pervigiles excubias seraphim constitutos; sicut ejecto homine, teste Scriptura, cherubim ad custodiam posuit Deus? Nec incongrue forsitan cherubim flammeus traditur gladius, ut a ligno vitae incisio pariter et incensio, quibus nihil carni terribilius, manum prohibeant corporalem. Porro seraphim tantum alas accipiunt, quarum velamine arceant oculum spiritualem. Denique duabus, inquit, velabant caput ejus, et duabus pedes; ut nec alta Dei, nec profunda ejus iniquus ille valeat contemplari. Erit cum revelabitur gloria Domini; sed non erit hoc nisi factum fuerit ante quod scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Interim sane velatur caput, velantur pedes, ut medium quidem aliquid eidem impio videndum, sed ad invidendum utique relinquatur. Et velantur alis, quae nimirum sic illum arceant, ut istos sustineant et sustollant.
5.8
Quaerendum tamen prius, quibus alis volare dicantur; quia duabus, inquit, volabant. Nec incongrue forsitan duas istas naturae, et gratiae dicimus: praesertim cum prius quoque in his ipsis etiam solii celsitudo et elevatio a nobis fuerit assignata. Vivaci siquidem per naturam intellectu, et ferventi nihilominus affectu per gratiam in eum qui supra ipsos est extenti jugiter et intenti, stare quidem( ut diximus) per ministerium, sed et volare per studium perhibentur. Licet enim velent caput Domini, velent etiam pedes; sed sibi ista non velant, magis autem sedule volant et volitant inter ista, et alta potentiae ejus, et profunda sapientiae vestigantes. Nec sane scrutatores sunt majestatis, ut proinde opprimantur a gloria: quod non minus diligant quam intelligant, utpote quos 953 ille regit et agit Spiritus qui scrutatur etiam alta Dei. Superbus ille Lucifer, lucem praeferens, non ignem habens, alteri tantum innixus alae, casum facere potuit, non volatum. Exsultavit enim lucidus esse, non fervidus, non incensus, quod seraphim sonat. Non ergo stetit, quia contempsit; sed nec volare potuit, quod praesumpsit. Sustulit eum naturae vivacitas, sed in suam plane perniciem, quippe quem defectus gratiae mox dejecit. Nec dissimilis sane illorum casus, qui cum cognovissent Deum, non glorificaverunt, aut gratias egerunt: quo tandem merito traditi sunt in reprobum sensum, et obscuratum est insipiens cor eorum. Denique et ipsi eorum principi interpositum est velamen, quod nulla jam naturae vivacitate pertranseat, ut ipsius, qui super solium sedet, caput aut pedes valeat intueri. Siquidem seraphim stantes et astantes duabus alis caput velant, duabus pedes.
5.9
Non est corporalis divina substantia, nec in formam hominum membris distincta corporeis. Spiritus est Deus; et quae de eo dicuntur, spiritualiter vestiganda. Alioquin quis nobis revelabit hoc caput, et pedes istos, quos geminis alis seraphim velant, nisi Spiritus ipse, qui novit omnia quae in eo sunt, et scrutatur etiam alta Dei? Ego enim opinor ipsa esse quae in hoc loco capitis nomine designantur. Itaque secundum hunc sensum caput ejus, majestas ejus, potestas ejus, sempiterna virtus atque divinitas. Caput ejus, juxta illud propheticum: Justitia tua sicut montes Dei. Nempe quod sequitur, Judicia tua abyssus multa, non incongrue forte videtur pedum posse appellatione signari. Sunt enim velut quidam pedes ejus, investigabiles viae ejus, inscrutabilia judicia ejus, profundum sapientiae ejus, et irreprehensibilis quaedam, sed incomprehensibilis dispositio ejus. Ad hos pedes ipsum quoque Dominicae incarnationis mysterium specialiter noscitur pertinere, et omnis pariter operatio nostrae salutis. Cernere est quam sit justitia illa sublimis, quam sicut montes Dei propheta esse miratur. Nostra enim( si qua est) humilis est justitia, recta forsitan, sed non pura. Nisi forte meliores nos esse credimus, quam patres nostros, qui non minus veraciter quam humiliter aiebant: Omnes justitiae nostrae, tanquam pannus menstruatae mulieris. Quomodo enim pura justitia, ubi adhuc non potest culpa deesse? Recta proinde interim videri potest justitia hominum, si tamen peccato non consentiant, ut non regnet in eorum mortali corpore. Nam primi hominis in initio quidem non modo recta, sed etiam pura fuit, quandiu ei datum est nec sentire peccatum. Caeterum et haec ipsa, quoniam firma non fuit, et puritatem facile perdidit, et ne ipsam quoque retinuit rectitudinem suam. Sane apud angelos justitia recta, pura, et firma est; sublimis quidem, sed adhuc longe inferior quam divina. Non enim innata est eis, sed a Deo collata: ut natura ipsa, quod ex se est, non modo justitiae, sed etiam injustitiae capax inveniatur. Nunquid non ista est pravitas quaedam, quam in angelis suis vera illa Justitia legitur invenisse?. Non enim justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, ait is qui Dei justitiam minime ignorabat. Nec ait: Omnis homo, sed, omnis vivens, forte, ut ne ipsos angelicos eum noveris spiritus excepisse. Vivunt enim et ipsi, tanto verius, quanto propius adstant ei apud quem est fons vitae. Nihilominus etiam justi sunt, sed ex eo, non coram eo; munere ejus, non in ejus comparatione. Ipse enim sibi justitia est, cujus voluntas non tam aequa, quam ipsa aequitas: et utraque non aliud quam ipsa substantia est. Illa ergo justitia verissime sicut mons est, quae recta est, quae pura est, quae firma est, et, ut ita dixerim, etiam substantia est. Quanta in hoc capite latet altitudo! quando gloria est, quantaque sublimitas in hoc umbroso et condenso monte reposita!
5.10
Quibus tamen putamus alis hoc caput seraphim velant, ut nulla sublimitate naturae, nulla rationis 954 perspicacitate nequam oculus in illam queat irrumpere veri luminis claritatem? Duabus, ni fallor, alis, suae videlicet ipsorum gloriae, et felicitatis. Ineffabiliter siquidem delectantur in admiratione contemplationis illius; nec minus gloriantur in ipsius veneratione. Iniquus ille admirationem quidem, sed non venerationem habens, quia subdi noluit per venerationem, figi non valuit per admirationem. Denique admirationem ipsam in aemulationem convertit; nec venerari dignatus, sed conatus est imitari. Quam melius seraphim sua ipsa admiratione felices, veneratione etiam venerabiles fiunt, veram in ipso habentes gloriam, cui servire regnare est, et apud quem omnis qui se humiliat exaltatur? Et nunc audi quemadmodum his duabus alis ipsum, quod diximus, caput Domini ne iniquus ille inspiciat, velare seraphim videantur. Quoties enim sursum dirigit aciem, in angelicam statim felicitatem et gloriam malignus offendit; et offendit oculum pessimus humor, livor proprius, ut penetrare ultra non possit. Sic nimirum quasi gemino quodam velamine, ne sublimiora prospiciat, invidus praepeditur; ad illorum, quos superiores habere dolet, modo quidem felicitatem, modo gloriam, modo utramque simul, reverberata acie contabescens. Quis enim tam gravis pruritus oculi, quam invidia est? Nec vero aliis livor invidus, quam aliena gloria et felicitate torquetur. Miseria enim, ut aiunt, invidia caret.
5.11
Sed et pedes Domini, quibus nimirum impenetrabilem judiciorum ejus abyssum, et dispositionis ejus vias diximus investigabiles designari, duabus aeque alis velant seraphim. Ego autem dico, prudentia et fidelitate. Cum enim et fideles pariter ministri sint, et prudentes; sic divina negotia gerunt, et saluti provident electorum, ut malignus ille deprehendere omnino non possit. Ex hoc pedum velamento factum reor, ut nesciens Dominum gloriae fecerit crucifigi: ex hoc quotidie fieri, ut salutis nostrae negotiis ignorans serviat et invitus, sero postmodum plangens, quod dum obesse voluit, inventus est profuisse. Sic nimirum per administratorios spiritus illuditur ejus astutiae, quod et fideles sint qui detegere nolint, et prudentes qui norint tegere divinae erga nos providentiae et dispositionis arcana.
5.12
Caeterum sicut e supremis duabus alis nequissimus ille admirationem habuit, sed non venerationem, ut diximus; sic e mediis quoque spiritualem ei intellectum natura, sed non etiam gratia affectum dedit. Sed nihilominus ex infimis istis facile satis animadvertere est, quam inventus sit fidelitatis expers, non autem similiter caruisse prudentia. Nisi tu forte alium aliquem putas esse, qui dictus est callidior cunctis animantibus serpens. Forte etiam non incongrue dicimus quoniam eo ipso tam irrevocabilis casus ejus, irreparabilisque collisio fuerit, quod ex his quas diximus alis, sicut in parte dextra nulla adfuerit, sic in laeva nulla defuerit. Non ita sane duo illi, quos prophetica nobis visio commendavit stantes, et astantes Domino majestatis. Cujus etiam duabus, ut dictum est, alis caput velant; ipsa equidem sua admiratione, in qua delectantur feliciter ac veneratione in qua sublimiter gloriantur: duabus etiam pedes, fidelitate videlicet atque prudentia. Porro duabus volant, naturae, ut diximus, perspicacia et efficacia gratiae. Sane mediam quasi quamdam longanimitatem nudam visibilemque relinquunt, longitudinem dico et benignitatem Dei, ad poenitentiam homines invitantis. Omnibus enim cernere est, quemadmodum solem suum super bonos et, malos oriri faciat, et pluat super justos pariter et injustos. Hac nimirum charitate verus ille Salomon quasi quaedam media sua constravit propter filias Jerusalem: ut quibus altiora se quaerere et profunda vestigare non licet; in his saltem mediis valeant exerceri, et ad subtilium, sublimiumque exinde rerum 955 contemplationem promoveri aliquando mereantur. Caeterum nequissimus ille ex hac visione et in praesenti torquetur acrius, et gravius cruciabitur in futuro. Primum quidem, quod ipsam nobis longanimitatem benignitatis invideat; deinde, quod nequaquam sibi ipsi hac saltem occasione provideat, ut ad poenitentiam adducatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note