Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
101.1
1224 SERMO CII. De modo redeundi ad Deum.
101.1
Est ad Deum quidam redeundi modus, primi hominis casui oppositus. Adam quippe in paradiso positus, primo perdidit circumspectionem Dei. Testatur enim beatus Augustinus, quod nequaquam tentator hominem de paradiso ejecisset, nisi aliqua elatio in anima hominis praecessisset, cum verissime scriptum sit: Ante ruinam exaltatur cor. Secundo perdidit justitiam, quando uxoris voci plus quam divinae obedivit. Justitia enim est virtus, quae suum cuique reddit. Tertio amisit judicium, cum post peccatum correctus, oblique per mulierem retorsit propriam culpam in auctorem, dicens: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Eisdem ergo virtutum gradibus redeundum est homini in exsilio posito, quibus primus expelli meruit de paradiso. Primum itaque faciendum est judicium, deinde exercenda justitia, tandem circumspectio adhibenda. Et judicium quidem nobis, ut nos ipsos judicemus et accusemus; justitiam proximo, circumspectionem debemus Deo.
101.2
Hanc redeundi viam ostendit nobis Micheas propheta, dicens: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et ambulare sollicite cum Deo tuo. Hanc salutis viam testatur Apostolus Christum docuisse, dicens: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc. Sobrie scilicet quantum ad nos, juste ad proximum; pie ad Deum. Qui etiam manifestius intulit circumspectionem Dei, dicens: Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Et in multis aliis Scripturae sacrae locis, si hic ordo viae et institutio vitae quaeratur, potest inveniri, ut illud: Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei( Eccli, XIV, 22). Moratur siquidem in sapientia, et sapiens est qui semetipsum hic dijudicat, ut aeternum Dei judicium evadat. Si enim, ait Apostolus, nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Sapiens est, non secundum sapientiam hujus saeculi, sed secundum illam quae trahitur de occultis, per quam utique miro Dei opere agitur, ut electi quique tunsionibus et pressuris hic attriti, in aedificio veri Salomonis sine sonitu mallei postmodum collocentur.