Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
103.1
SERMO CIV. De quatuor impedimentis confessionis.
103.1
Quatuor sunt quae impediunt confessionem, pudor, timor, spes, desperatio. Quosdam enim impedit pudor, qui scilicet pro sola confusione dicere erubescunt peccata quae commiserunt. De quo per Salomonem dicitur: Est confusio adducens peccatum. Quo contra de his qui confitentur, iterum dicitur: Est confusio adducens gloriam. Quos etiam commendat propheta, dicens, Confessionem et decorem induisti: et alibi, Confessio et magnificentia opus ejus. Alios impedit timor. Timent enim si confiteantur, ne gravis eis poenitentia injungatur; et hos arguit Job, dicens: Qui timet pruinam, irruet super eum nix. Sunt autem nonnulli, qui in hoc mundo adhuc aliquid concupiscunt, nec putant se adepturos quod desiderant, si hominibus quales sint innotescant. Horum confessionem impedit spes, id est cupiditas potiendi desiderii. Talibus comminatur Dominus in Evangelio: Vae praegnantibus et nutrientibus. Sunt item alii qui nil horum verentur, sed solum hoc timent, quia post peccatorum confessionem ab ipsis abstinere minime possent. Et his obest desperatio. Quibus non incongrue illud potest aptari: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit. Fit vero nonnunquam, ut haec omnia simul confessionem impediant. Sed qui quatuor his malis premitur, recte jam in monumento jacet, et velut ille evangelicus quatriduanus fetet. Scriptum est enim: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Quod si is mortuus est qui non confitetur, utique reviviscet qui confitebitur. Veniat ergo Jesus, et dicat, Veni foras: et ad vocem ejus illico suscitabitur mortuus. Excipiat hic noster mortuus exhortationem, et non differat confessionem.
103.2
Dicatur ergo illi quem pudor afficit: Cur te pudet peccatum tuum dicere, quem non puduit facere? aut cur erubescis Deo confiteri, cujus oculis non potes abscondi? Quod si forte pudor est tibi uni homini et peccatori peccatum tuum exponere, quid facturus es in die judicii, ubi omnibus exposita tua conscientia patebit? Haec itaque tria proponenda sunt contra pudorem: scilicet consideratio rationis, reverentia intuentis Dei, comparatio majoris confusionis. Similiter contra timorem opponenda sunt tria: considerandum enim est quam sit longa poena inferni, quam gravis, quam infructuosa. E contrario vero praesentis temporis poenitentia brevis est, et levis, et fructuosa. Contra spem quoque itidem tria opponuntur: bona scilicet futuri saeculi, praesentis vitae bonis majora, certiora, durabiliora: ad quorum comparationem, quidquid in hoc mundo desiderari potest, modicum est et incertum; et, ut ita dicam, momentaneum. Ita contra desperationem vincendi peccatum, tria sunt remedia: primum est vigor ipse propositi boni, quem assumit ex confessione; secundum est gratia Dei, quam meretur ex humilitate; tertium est auxilium, quod ex ejus habet cui confitetur compassione.

Intertext edge

Open linked passage

Note