Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
10.1
1106 SERMO X. De vita et quinque sensibus animae.
10.1
Magna est, dico vobis, charissimi, et nimium inexcusabilis negligentia nostra, qui, cogitationibus otiosis vacantes, tempus amittimus: quibus nimirum nec penetrandae nubes, nec maria transfretanda, ut salubres inveniamus cogitationes, sed prope est, ut ait Moyses, verbum in ore nostro et in corde nostro; et infinitas in nobismetipsis utilium cogitationum occasiones et seminaria possumus invenire. Denique si tam inerudita et negligens fuerit anima, ut nec interiora sua sufficiat perscrutari, attendat vel ea quae foris agit palam et manifeste: et in ipsis quoque, si diligenter quaesierit, inveniet sapientiam. Ecce enim( quoniam scriptum est: Da occasionem sapienti, et sapientior erit considera, o anima, quid impendas corpori tuo, et invenies sine dubio, quod vitam ei sensumque ministras: et vitam quidem in toto corpore invenies uniformem( neque enim, verbi gratia, aliter vivit oculus quam articulus), sensum vero non ita. Quaere ergo, ut tibi quoque anima tua( quae est sine dubio Deus tuus) similia largiatur. Neque enim vivere dicenda est anima, quae veritatis non habet cognitionem, sed adhuc mortua est in semetipsa; quemadmodum et ea sine sensu, quae necdum habet dilectionem. Est ergo animae vita, veritas; sensus, charitas. Nec mireris quod interdum animae impiorum notitiam habent veritatis, quae tamen expertes sunt charitatis: quando et in corporibus nonnullis vitam reperis sine sensu, ut sunt arbores caeteraque similia, animata quidem, sed animatione, et non anima. Quemadmodum et animae iniquorum veritatis habent notitiam naturali ratione, quae tamen interdum adjuvantur a gratia, cum nullatenus sane animentur ab ea. Ir his autem quibus et cognitionem veritatis, et dilectionem anima spiritualis infundit, non exteriori quolibet modo, sed tanquam anima ipsorum, cui adhaerentes unus spiritus fiunt cum ea; in his, inquam, indivisa est cognitio veritatis, secundum quod dictum est de vita corporis. Eadem enim cognitione et minima et maxima comprehendis.
10.2
Porro dilectionem quidem, si diligenter advertas, variam, et fortassis secundum quinque sensus corporis quinquepartitam poteris invenire. Est enim amor pius, quo parentes diligimus; est amor jucundus, quo socios diligimus; est et erga omnes homines amor justus; erga inimicos amor violentus; erga Deum sanctus sive devotus. In his omnibus, si diligenter attendis, proprium erga singulos et omnino diversum ab aliis modum invenies. Denique si curiosius considerare delectat, non immerito fortasse videbitur primus, id est parentum amor, tactui convenire, quod hic sensus sola proxima et corpori juncta percipiat: quemadmodum amor ille nullis exhibetur nisi proximis carnis nostrae. Sed nec illud quidem discrepat a ratione similitudinis, quod hic solus e sensibus per corpus diffunditur universum: quoniam et amor ille naturalis est omni carni, adeo ut ipsa quoque animalia bruta et diligant fetus suos et diligantur ab eis. Amor quoque socialis videre licet quam proprie dicatur gustui convenire, ob majorem profecto dulcedinem, et quoniam hic sensus solus est, quo magis eget humana vita. Nec video qua ratione vivere dicendus est, saltem hac communi vita, qui non eos diligit inter quos vivit. Amor autem generalis, quo videlicet omnes homines diliguntur, odoratus habet similitudinem, in eo utique quod hic sensus jam remotiora percipiat, et quod, non ex toto carnalis delectationis expers, eo tamen tenuiorem eam habeat, quo diffusiorem. Auditus autem multo magis remotiora capit, nec inter homines ab amante quisquam remotior est, quam non amans. Denique cum in caeteris sensibus nonnulla 1107 carnis ipsius oblectatio sit, et magis ad carnem pertinere videantur, auditus pene totus exit a carne, et ei dilectioni non immerito convenire videtur, cujus tota causa obedientia est: quam pertinere ad auditum satis evidens est, cum caeterarum, ut diximus, dilectionum nonnulla a carne sumatur occasio.
10.3
Porro visus quidem in eo sibi vindicat amoris divini similitudinem, quod caeteris omnibus excellentior et singularis cujusdam naturae perspicacior quoque caeteris invenitur et discernit multo remotiora. Denique odoratus quidem et auditus videntur utique remota sentire; sed ad se magis quem sentiant aerem creduntur, attrahere. Visus autem non ita, sed magis ipse exire videtur et ad remota procedere. Sic et in dilectionibus est. Quodam modo enim attrahimus proximos, quos tanquam nos ipsos diligimus: attrahimus et inimicos, quos ad hoc diligimus ut sint et ipsi sicut nos, id est ut sint amici. Deum vero si, ut dignum est, tota virtute, tota anima, toto corde diligimus, ipsi magis in eum pergimus, et tota festinatione in eum, qui ineffabiliter supra nos est, properamus.
10.4
Jam vero et id manifestum est, quoniam in corporis sensibus visus quidem caeteris omnibus, auditus vero reliquis tribus dignior est; odoratus quoque et gustum et tactum, etsi non utilitate, dignitate tamen superare videtur, et gustus tactui superexcellere: quod manifestat etiam dispositio ipsa membrorum. Oculis siquidem in summitate locatis, aures inferiores esse quis nesciat? Sic et auribus nares, et fauces naribus, ipsis quoque faucibus manus pariter et reliquas corporis partes, ad quas pertinet tactus, subesse manifestum est. Secundum ergo hunc modum, et in sensibus animae considerare licet alterum altero digniorem: quod quia facile jam potestis advertere, brevitatis causa praetereo. Illud quoque vestrae nihilominus diligentiae considerandum relinquo, quod quemadmodum artus corporis cadere necesse est, quam cito desierit eos anima vegetare, sic et eas, quas diximus, affectiones, quae sunt velut quaedam animae membra, sine anima ipsius animae( quae Deus est) cadere omnino necesse est: quatenus videlicet aut ex toto non diligatur quod diligendum est; aut non diligatur ad quod debet, aut quomodo debet. Sunt enim qui parentes carnaliter tantum diligunt: et ipsi quoque confitentur Domino, cum benefecerit eis. Sed hujusmodi dilectio aut omnino vocanda dilectio non est, aut caduca est, et decidens in terram.

Intertext edge

Open linked passage

Note