Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
110.1
SERMO CXI. De fide, vita et moribus contestanda; seu de sex testimoniis Deo perhibendis.
110.1
Aeternam coelestis patriae, ad quam nostra peregrinatio suspirat, felicitatem, et e contra gehennae paratos impiis cruciatus, omnem excedere humani non modo corporis sensum, sed etiam intellectum cordis, nemo dubitat, qui vel nomine tenus sit fidelis. Atque utinam viveret in omnibus fides ista, et credulitatem, ut dignum erat, sequeretur; hinc quidem desiderium, inde timor! Quid est enim, quod non optamus etiam per medios enses, aut, si oporteat, semiusti declinare miseriam tantam, et ad tantam accelerare gloriam, nisi quod insensibilis est et mortua fides nostra? Accedit sane ad cumulum infelicitatis, salutis impedimentum, occasionem perditionis nostrae, quod in aestimatione quidem finis utriusque affectio nostra judicio non consentit; sed in consideratione viarum ne ipsum quidem satis tenemus judicium veritatis. Nec mirum si nulla virtutum delectatione movetur desiderium, quod etiam circa illam aeternam beatitudinem torpet; aut si praesentem non metuit amaritudinem peccatorum, qui ne ipsa quidem parata diabolo et angelis ejus aeterna supplicia pertimescit; nisi quod in caeteris utique consuevimus ipsa, quorum vicinior nobis experientia est, etsi longe minora sunt, vehementius et jucunda appetere, et formidare molesta.
110.2
Illud satis mirari nequeo, cur fides nostra in praesentibus titubat, quae de futuris tam certa videtur. Sic fatui filii Adam non judicantes, neque quod verum est discernentes, cum promissiones habeatis vitae ejus quae nunc est, pariter et futurae, in ea quam protinus est experiri, omnino incredulos vos exhibetis et infideles; ut palam fieri videatur, nonnisi ad cumulum damnationis relictam vobis fidem futurae promissionis? Idipsum sane considerare est et de comminatione. Nonne enim idem ipse, qui paratum asserit electis regnum, reprobis ignem, eodem ore et eadem veritate testatur, laborare et oneratos esse, quicunque ad ipsum non accedunt: accedentes autem non defecturos, ut est trepidatio pusillanimitatis humanae, sed reficiendos ab ipso? Qui regnum 1231 ineffabiliter delectabile pollicetur, ipse jugum suum suave et onus leve esse testatur. Qui aeternam beatitudinem promittit in patria, praesentem quoque requiem et refectionem repromittit in via. Denique propheta loquitur, dicens, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se; et facile credimus universi. Loquitur ipse Dominus prophetarum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve; et quam multi avertunt cordis aurem? nam corporis jam forte non audent. Quid incredulitatis istud est? imo quid insaniae? Quasi vero aut falli sapientia, aut fallere veritas possit? Quasi aut charitas quod offert, dare nolit: aut omnipotentia non valeat reddere quod promittit
110.3
Quis enim hominum adeo voluptati et luxuriae deditus est, qui non sobrietatem et castitatem magis eligeret, si certus esset eas sibi delectabiliores fore? Quis tam ambitiosus, qui non inciperet vilitate omni et extremitate esse contentus; si, ut vere est, charitatem quae non quaerit quae sua sunt, dignitatibus universis sciret amabiliorem? Quis tam avarus, qui non omnino divitias sperneret, si jucundiorem crederet paupertatem? Nunc autem Christus frustra clamat de levitate oneris sui; sine causa jugum suum suave praedicat: quandoquidem et ab ipsis qui Christiano censentur nomine, onus diaboli, et jugum carnis atque saeculi hujus delectabilius reputatur. Sed unde tibi vel inconsideratio tanta, quanta ab ipsis imponitur, Domine Deus meus? Cur tam publice polliceris, quod tam facile deprehenderis non implere? Dulciorem super mel et favum spiritum tuum asseris: et ecce isti dulciorem invenerunt carnem venationis; carnem, proh pudor! meretricis; saeculi vanitatem. Vae miseris! de parte judicant, et tanquam amarum fastidiunt manna tuum absconditum, quod non gustaverunt! Sane qui probaverunt utraque, ecce hi sciunt, quia Deus verax, omnis autem homo mendax. Ipsorum proinde testimonia esse debuerant credibilia nimis: sed cum promissionibus tuis, tuorum, quoque experientia contemnitur et ridetur. Carnalis siquidem homo non percipit quae sunt spiritus Dei, sed stultitia illi videntur. Nec mirum, si experto non credit homini, qui Deo non credit promittenti. Ergo insani reputamur, qui crucem Domini praedicamus esse suavem; qui delectationem paupertatis magnificamus, extollimus humilitatis gloriam, eructamus delicias castitatis. Insanus nobiscum aestimetur et Propheta, qui dicit delectatum se esse in testimoniis Domini, sicut in omnibus divitiis.
110.4
Vos qui sapientes estis in oculis vestris, non omnes, sed paucas, quas utcunque mendicare potestis, divitias, divinis praeferte testimoniis, ut nullum unquam habeat testimonium fides vestra. Penes vos sit in occulto, in abscondito, ubi ne ipse quidem videat Pater qui est in coelis; sed dicere possit, quia nescio vos. Firmiter creditis Deum justum, veracem, remuneratorem, omnipotentem, summe bonum, aeternum. Exhibete vos aspides surdas, et obturantes aures, nequando audiatis vocem improperantis, et dicentis: Ostende mihi fidem tuam sine operibus. Credere quanti vobis constat? Viam autem testimoniorum nolite ingredi, quoniam ardua est, aspera et inambulabilis. Miseri et infelices! qui viam civitatis habitaculi non invenistis; et ideo erratis in invio, et non in via! Finis nempe viarum, quae videntur vobis bonae, quas delectabiles vos esse judicatis( neque enim verae quidquam delectationis habent), demergitur in profundum inferni: ibi erit fletus et stridor dentium. Expergiscimini, ebrii, et flete, ne fletus ille perpetuus apprehendat incautos. Cum enim dixeritis: Pax et securitas; tunc subitaneus vobis superveniet interitus, tanquam in utero habenti, et non effugietis. Merito plane, qui nunc fugiendi tempus scienter amittitis, et refugitis effugiendi viam. 1232
110.5
Orate, inquit Dominus, ut non fiat fuga vestra hieme, vel Sabbato. Fugite, dum tempus est acceptabile, et via delectabilis exhibetur. Fugite sex diebus, quibus operari licet. Fugite in testimoniis sex illorum quae supra tetigimus, justitiae, veritatis, remunerationis, omnipotentiae, summae bonitatis, aeternitatis, ne forte septimum, divini scilicet zeli testimonium, non tam detis, quam sustineatis inviti. Genimina viperarum, quis vos docuit fugere a ventura ira?. Via mortis est, in qua curritis; via perditionis, via cujus finis demergit in profundum inferni. Adhuc tamen spes est, quia necdum viae, id est vitae, finis advenit. Festinate praevenire finem; ne subito praeoccupati, quocunque cecideritis, ibi sitis. Venite, filii, audite me; viam salutis docebo vos, viam testimoniorum Dei, in qua delectemini et vos sicut in omnibus divitiis.
110.6
Sit prima dieta usque ad cor. Illuc nempe praevaricatores vocat vox divina, ubi testimonium justitiae ejus compunctionem generet et timorem. Hinc sane procedatur ad confessionem oris, ut non cunctemur etiam contra nosmetipsos perhibere testimonium veritati. Quisquis enim coram hominibus erubuerit illam, hunc et illa erubescet coram Patre suo. Sequatur deinde possessionum distractio, distributio facultatum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi; et item: Si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo. Est enim in hac liberali proprietatis effusione testimonium largitatis divinae et copiosae retributionis, ut qui sponte distribuit sua, indubitanter sperare videatur de manu Domini ampliora. Adhuc autem et quartum quoque praebeas necesse est testimonium omnipotentiae: dico autem in corporis afflictione. Seminandum quippe est animale corpus, sed ut spirituale resurgat. Non tibi ergo qui parcit corpori, de resurrectione et immutatione haesitare videtur? Sic et qui non compungitur animo, de justitia; et qui non confitetur, de veritate; et qui avarus est, de retributione futura. Eodem quoque modo considerare est et caetera quae sequuntur. Etenim si eousque proficias, ut propriae abrenunties voluntati, certissimum istud est divinae testimonium bonitatis. Veniens nimirum non tuam, sed ipsius facere voluntatem, commendas magnifice, quam sic praefers; clamans non verbo, neque lingua, sed opere et veritate, quia nemo bonus, nisi solus Deus.
110.7
Superest ut perseverantiae studeas. Haec enim viae consummatio est, et testimonium habet aeternitatis. Imago siquidem aeternitatis divinae, perseverantia est conversationis nostrae; ut quomodo ipse est, ita et nos simus in hoc saeculo, incommutabilitatem illam pro modulo possibilitatis nostrae imitantes. Hinc quippe Sapiens ait: Stultus ut luna mutatur, sapiens permanet ut sol. Haec est ergo via, dilectissimi, ambulate in ea; quoniam ascendendo de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion. Ad cujus gloriam visionis ipse nos perducat Dominus virtutum et rex gloriae, qui est via, veritas, et vita, Jesus Christus Dominus noster.