Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
11.1
SERMO XI. De duplici baptismo, et de relinquenda propria voluntate.
11.1
Scitis, fratres( firmissime enim tenetis catholicam veritatem), quod in baptismate abrenuntiantes diabolo Pater coelestis adoptet et in regnum Filii claritatis suae de potestate transferat tenebrarum. Nimirum ipsa est stola prima, quam vere cito proferre ministros paternus jubet affectus, non oris petitionem, non desiderium cordis exspectans, sed et ipsum intellectum praeveniens in benedictionibus dulcedinis. Quotquot enim baptizati sumus in Christo Jesu, Christum induimus. De quo et alius clamat, testis et ipse fidelis, quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Nec vero inanis est, aut infirma potestas, quia nimirum certi sumus continuo et nos, quoniam neque mors, neque vita, neque virtutes, neque angeli, neque altitudo, neque profundum poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu. Sed attende quanta enumeravit Apostolus( ejus enim verba sunt) minime tamen adjiciens: Nec nos ipsi. Nimirum haec est libertas, qua Christus nos liberavit, ut nulla penitus creatura avellere nos, aut vim facere possit. Soli id deserere possumus, propria voluntate abstracti, 1108 et illecti a propria concupiscentia. Praeter hanc enim nihil est quod timeamus. Denique donec voluntatis usum et facultatem deliberandi renatus quisque recipiat, a charitate Dei separari omnino non potest. Securus interim degit sub protectione et advocatione Domini Dei sui: non est quod vereatur ex omnibus. At ubi sane discretionis annos ingrediens redditur sibi, caeterorum utique violentiam nec hunc quidem formidare necesse est, sed ab ea quae dormit in sinu suo caveat, propria scilicet voluntate. Erit forte peccatum in foribus, sed appetitus ejus sub eo est: tantum ipse aperire renuat, consentire recuset.
11.2
Denique primos parentes non ursus, aut leo, sed potius serpens, callidior utique, non fortior caeteris animantibus, supplantavit; nec mulierem vir, sed mulier virum. Serpens, o Eva, decepit te: decepit profecto, non impulit aut coegit. Mulier tibi, o Adam, de ligno dedit; sed offerendo utique, non violentiam inferendo. Neque enim potestate illius, sed tua factum est voluntate, ut ejus voci plus obedieris quam divinae. Caeterum si ille sibi non praecavit ignarus, nos saltem nobis tot exemplis praemoniti caveamus. Imo vero quoniam periclitati sumus et nos miserabiliter in hac parte, de caetero jam remedium aliquod tantis providere malis sollicite studeamus. Quando enim fortis ille armatus, quem fortior superveniens alligavit, atrium illud olim suum valuit violentia aliqua obtinere? Sed vacuum sibique insipienter expositum domicilium reperit, et cum aliis septem nequioribus, non fortioribus, ingrediens, non irruens, libere habitavit. Quis vero illum admisit, nisi propria voluntas? Ipsa est quae in potestatem tenebrarum denuo rediit, quae nos iterum subdidit mortis imperio.
11.3
Veni, Domine Jesu, veni etiam nunc, Jesu bone, ejice iterum fortiter quem nos insipienter admisimus. Tunc enim vere liberi erimus etiam nunc, si nos liberaveris. Irritum fecimus foedus primum: tibi peccavimus, Domine, Satanae, et operibus ejus obligantes denuo nosmetipsos, jugo iniquitatis colla ultronea submittentes et subjicientes nos miserae servituti. Itaque, fratres mei, rebaptizari nos convenit; secundum foedus inire necesse est: opus est professione secunda; nec jam sufficit abrenuntiare diabolo et operibus ejus: mundo pariter abrenuntiandum est et propriae voluntati. Ille enim seduxit, illa traduxit nos. In priori nimirum baptismate, quando nihil nobis adhuc voluntas nostra nocuerat, satis fuit abrenuntiare diabolo, cujus profecto invidia peccatum pariter et mors per unum ingrediens, in omnes homines pertransivit. Caeterum postquam mundi fallentis illecebras, et infidelitatem propriae voluntatis manifeste sumus experti, de caetero jam in secundo, ut ita dixerim, conversionis nostrae baptismate merito prorsus, et non ad insipientiam nobis, non resarcire tantummodo foedus primum, sed etiam roborare solliciti, ipsis quoque affectibus pariter abrenuntiamus. Studeamus proinde, dilectissimi, immaculatos nos ab hoc saeculo custodire, scientes quoniam religio munda et immaculata coram Deo haec est. Caveamus autem a propria voluntate, tanquam a vipera pessima et nequissima, et quae sola deinceps damnare possit animas nostras.

Intertext edge

Open linked passage

Note