Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
110.5
Orate, inquit Dominus, ut non fiat fuga vestra hieme, vel Sabbato. Fugite, dum tempus est acceptabile, et via delectabilis exhibetur. Fugite sex diebus, quibus operari licet. Fugite in testimoniis sex illorum quae supra tetigimus, justitiae, veritatis, remunerationis, omnipotentiae, summae bonitatis, aeternitatis, ne forte septimum, divini scilicet zeli testimonium, non tam detis, quam sustineatis inviti. Genimina viperarum, quis vos docuit fugere a ventura ira?. Via mortis est, in qua curritis; via perditionis, via cujus finis demergit in profundum inferni. Adhuc tamen spes est, quia necdum viae, id est vitae, finis advenit. Festinate praevenire finem; ne subito praeoccupati, quocunque cecideritis, ibi sitis. Venite, filii, audite me; viam salutis docebo vos, viam testimoniorum Dei, in qua delectemini et vos sicut in omnibus divitiis.
110.6
Sit prima dieta usque ad cor. Illuc nempe praevaricatores vocat vox divina, ubi testimonium justitiae ejus compunctionem generet et timorem. Hinc sane procedatur ad confessionem oris, ut non cunctemur etiam contra nosmetipsos perhibere testimonium veritati. Quisquis enim coram hominibus erubuerit illam, hunc et illa erubescet coram Patre suo. Sequatur deinde possessionum distractio, distributio facultatum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi; et item: Si vis esse perfectus, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo. Est enim in hac liberali proprietatis effusione testimonium largitatis divinae et copiosae retributionis, ut qui sponte distribuit sua, indubitanter sperare videatur de manu Domini ampliora. Adhuc autem et quartum quoque praebeas necesse est testimonium omnipotentiae: dico autem in corporis afflictione. Seminandum quippe est animale corpus, sed ut spirituale resurgat. Non tibi ergo qui parcit corpori, de resurrectione et immutatione haesitare videtur? Sic et qui non compungitur animo, de justitia; et qui non confitetur, de veritate; et qui avarus est, de retributione futura. Eodem quoque modo considerare est et caetera quae sequuntur. Etenim si eousque proficias, ut propriae abrenunties voluntati, certissimum istud est divinae testimonium bonitatis. Veniens nimirum non tuam, sed ipsius facere voluntatem, commendas magnifice, quam sic praefers; clamans non verbo, neque lingua, sed opere et veritate, quia nemo bonus, nisi solus Deus.
110.7
Superest ut perseverantiae studeas. Haec enim viae consummatio est, et testimonium habet aeternitatis. Imago siquidem aeternitatis divinae, perseverantia est conversationis nostrae; ut quomodo ipse est, ita et nos simus in hoc saeculo, incommutabilitatem illam pro modulo possibilitatis nostrae imitantes. Hinc quippe Sapiens ait: Stultus ut luna mutatur, sapiens permanet ut sol. Haec est ergo via, dilectissimi, ambulate in ea; quoniam ascendendo de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion. Ad cujus gloriam visionis ipse nos perducat Dominus virtutum et rex gloriae, qui est via, veritas, et vita, Jesus Christus Dominus noster.
111
SERMO CXII. De quadruplici conscientia.
111
Convertere, anima mea, in requiem tuam. Laborat et requiescit anima in conscientia, quia conscientia alia bona, et non tranquilla; alia tranquilla et non bona; alia nec tranquilla, nec bona; alia bona et tranquilla. Tranquilla et non bona, eorum est qui in spe peccant, et dicunt in corde suo quod Deus non requiret: et ista maxime adolescentium. Bona et non tranquilla, eorum est qui jam conversi ad Dominum, recogitant annos suos in amaritudine. Nec bona nec tranquilla, eorum qui prae multitudine peccatorum desperant. Bona et tranquilla, eorum qui carnem spiritui subdiderunt: qui cum his qui oderunt pacem, sunt pacifici. Hic est lectus animae: in hoc requiem capit anima, sed non perfectam. Oportet autem, ut perfectam 1233 possit praestare requiem, non solum bona et tranquilla sit conscientia, sed etiam secura: unde subjungit: Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. De morte, dando bonam conscientiam; a lacrymis, dando tranquillam et bonam; a lapsu, dando securam.
112
SERMO CXIII. De cavendis propriis et alienis peccatis.
112
Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Tria sunt occulta: illicita actio, dolosa intentio, impudica affectio. Prava operatio inquinat memoriam; dolosa intentio, rationem vel mentem; impudica affectio, voluntatem. Mundatur memoria per confessionem; mens, per lectionem; affectio vel voluntas, per orationem. Ab alienis mundus eris, si non insultes, si non discedas, si non consentias, si non dissimules. Justitiae est non consentire, sed cum rigore resistere; fortitudinis, non discedere, sed mala proximi patienter tolerare; temperantiae, non insultare, sed cum moderamine compati; prudentiae, non dissimulare, sed sollicite, ut mala desinant, providere.
113
SERMO CXIV. De multiplici pace.
113
Pax corporis est ordinata temperantia partium. Pax animae irrationalis, ordinata requies appetitionum. Pax animae rationalis, cogitationis actionisque consensio. Pax corporis et animae, ordinata vita et salus animantis. Pax hominis ac Dei, ordinata in fide sub aeterna lege obedientia. Pax hominum, ordinata concordia. Pax domus, ordinata imperandi atque obediendi concordia cohabitantium. Pax civitatis similis est. Pax coelestis civitatis, ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo, et vivendi in eo. Pax omnium rerum, tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio.
114
SERMO CXV. De triplici corde.
114
Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Est cor altum, cor humile, cor mediocre. Dicit propheta: Redite, praevaricatores, ad cor. Prima accessio praevaricatoris servi ad cor humile: ad quod trahitur per judicium. Secunda accessio mercenarii ad cor mediocre: ad quod vocatur per consilium. Tertia filii ad cor altum: ad quod levatur per desiderium. Et tunc exaltatur Deus, id est supra cor elevatur, ut dum non potest comprehendi per rationem, desideretur per affectionem et amorem. Et nota quod accessiones istae sive ascensiones in corde aguntur. Unde dicit Propheta: Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum. Sed aliquando homo interior rationem excedit, et supra se rapitur; et dicitur excessus mentis. Unde et quatuor gradus ascensionis esse dicimus. Primus ad cor, secundus in corde, tertius de corde, quartus supra cor. In primo timetur Dominus, in secundo auditur consiliarius, in tertio desideratur sponsus, in quarto videtur Deus.
115
SERMO CXVI. De duabus mortibus et totidem resurrectionibus.
115
Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Duae sunt mortes, et totidem resurrectiones. Prima mors animae, secunda corporis. Mors animae, separatio a Deo; mors corporis, separatio animae a corpore. Hanc operatur peccatum, illam poena peccati. Item, prima resurrectio animae, secunda corporis. Resurrectionem animae operatus est humilis et occultus Christi adventus: resurrectionem corporis, gloriosus et manifestus Christi perficiet adventus. Sed anima invisibilis est ad imaginem Dei creata: unde dicit Scriptura: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Rectum quidem. Unde et exterior homo, id est corpus, in forma sua rectus apparet, habens vitam et sensum: ut per hunc exteriorem et visibilem, illum interiorem et invisibilem intelligeremus; qui rectus factus est in voluntate, vivus in cognitione, sensibilis in amore. Et sicut corpus, id est exterior homo, in resurrectione sua vitam et sensum recipiet; ita et in resurrectione sua vitam et 1234 sensum anima, id est interior homo, recipit, id est cognitionem et amorem. Quod autem cognitio vita sit, Veritas attestatur, dicens: Haec est tila aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Et quod amor sit sensus, hinc accipe. Sicut homo interior in vita non discernitur, quia in toto suo aequaliter vivit; in sensu autem discernitur in quinque partes notissimas, scilicet visum, gustum, auditum, odoratum et tactum; quia aliter sentit in oculo, aliter in ore, et sic in caeteris: ita interior homo in cognitione quidem non discernitur, sed in amore. Et sicut ille in quinquepartitos sensus dividitur, ita iste circa quinque invisibilia Dei afficitur, quae sunt veritas, justitia, sapientia, charitas, aeternitas. Aliter enim afficitur circa veritatem, quam diligit propter libertatem; aliter circa justitiam, quam diligit propter suavitatem; aliter circa charitatem, quam diligit propter virtutem; aliter circa aeternitatem, quam diligit propter securitatem.
116
SERMO CXVII. De quatuor spiritualibus fontibus quatuor animae morbis medentibus.
116
Habet fidelis anima paradisum suum, spiritualem quidem, non terrenum: et idcirco priori illo delectabiliorem et secretiorem. In hoc delectatur anima, sicut in omnibus divitiis. De hoc paradiso prodeunt fontes quatuor, id est veritas, charitas, virtus, sapientia. De his fontibus laboranti animae salubres aquae hauriuntur. Laborat enim anima humana quadruplici morbo vitiorum, scilicet timoris, concupiscentiae, propriae iniquitatis, ignorantiae. Timore enim victa in vitium cogitur, concupiscentia illecta in vitium trahitur, propria iniquitate voluntarie vitium sequitur, ignorantia seducta in vitium labitur. His malis laborantes et gementes animas consolatur propheta, dicens: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Contra pusillanimitatem, quae provenit de vitio timoris, aqua praesidiorum de fonte virtutis; contra concupiscentiam temporalis voluptatis, aqua desideriorum de fonte charitatis; contra malitiam voluntariae iniquitatis, aqua judiciorum de fonte veritatis; contra fallaciam ignorantiae, aqua consiliorum de fonte sapientiae. Et hoc in gaudio, ut quae prius gemebat sub pondere vitiorum, modo gaudeat in adeptione virtutum, comparando sibi de aquis consiliorum prudentiam, de aqua praesidiorum fortitudinem, de aqua desideriorum temperantiam, de aqua judiciorum justitiam; ut in adversis fortitudo expellat pusillanimitatem; ut prosperis temperantia refrenet lasciviam; in agendis justitia excludat iniquitatem; in dubiis prudentia instruat ignorantiam. Talibus anima refocillata aquis, et ornata virtutibus, extendat se et comprehendat cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum. Haec quatuor Dei duobus brachiis comprehendi possunt, vero scilicet amore, et vero timore. Timore sublimitatem et profundum, id est potentiam et sapientiam; amore latitudinem et longitudinem, id est charitatem et veritatem. Timetur enim Deus, quia omnia per potentiam potest; et veraciter timetur, quia nihil eum per sapientiam latet. Amatur Deus, quia charitas est; et veraciter amatur, quia veritas, id est aeternitas est.
117
SERMO CXVIII. De septem ascensionis gradibus.
117
State in viis Domini, et interrogate semitas ejus. In via Domini stat, qui corporales observantias boni propositi servat. Sed quia corporale exercitium ad modicum valet, ut Paulus dicit, idcirco subjungit: Et interrogate semitas aeternas ejus: id est, desiderate sanctorum patrum vitas, et invenietis viam; ambulate in ea. Viam invenit, qui ad cor revertitur; ambulat in ea, qui ascensiones in corde suo disposuit. Prima ascensio hujus viae est contritio; secunda, confessio; tertia, affectio, quarta, proprietatis abjectio; quinta, abnegatio propriae voluntatis; sexta, humiliatio voluntariae subjectionis; septima, perseverantia.
118
1235 SERMO CXIX. De tribus in Incarnatione considerandis.
118
Mysterium Incarnationis tria in se consideranda continet: scilicet formam humilitatis, probamentum dilectionis, sacramentum redemptionis. Formam humilitatis demonstrat vagitus parvuli, locus diversorii, reclinatio in praesepio, pannorum involutio. Probamentum dilectionis, pia mors; quia majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Sacramentum redemptionis triplicem ostendit potentiam Deitatis: scilicet de nihilo aliquid fecit, inveteratum innovavit, temporale perpetuavit.
119
SERMO CXX. De triplici ministerio.
119
Ministerium ministrorum Christi triplex est: servitutis, charitatis, dignitatis. Ministerium servitutis, corporis castigatio: charitatis, mentis devotio; dignitatis, corporis Christi consecratio. Primum fit in afflictione, secundum in hilaritate, tertium in humilitate. Primum est sacrificium timoris, secundum amoris, tertium laudis.
120
SERMO CXXI. De doctrina timoris et charitatis.
120
In schola Christi sumus, in qua duplici doctrina erudimur; quia aliud per seipsum ille unus et verus magister docet, aliud per ministros. Per ministros timorem; per seipsum, dilectionem. Unde deficiente vino praecipit ministros implere hydrias aqua: et adhuc quotidie refrigescente charitate, ministri Christi implent hydrias aqua, id est mentes hominum timore. Et bene per aquam timor intelligitur; quia sicut aqua ignem, ita timor exstinguit libidinem; et sicut aqua sordes corporum, ita timor sordes purgat animorum. Impleamus ergo aqua ista hydrias, id est mentes nostras; quia qui timet, nihil negligit; et bene plenus est, ubi negligentia cadere non potest. Sed quia aqua gravat, id est timor poenam habet; accedendum est ad eum qui de aqua vinum facit, id est timorem poenalem in amorem convertit: ut audire possimus quod ipse de dilectione docet. Dicit enim: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem: quasi diceret: Multa per ministros praecipio, sed hoc specialiter per meipsum commendo. Et alibi: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Ut ergo veritatis nos discipulos esse probemus, diligamus invicem. Et in hac dilectione triplici sollicitudine vigilemus; quia Deus charitas est( I Joan. IV, 8). Et omnem sollicitudinem nostram illi debemus: id est, ut nascatur, ut crescat, ut servetur. Nascitur si cibaveris inimicum, si potum dederis ei: quia hoc faciens carbones ignis congeres super caput ejus. Carbones ignis opera sunt charitatis: quae congeruntur super diabolum, qui est caput omnium iniquorum; ut ablato eo nascatur eis caput Deus, qui charitas est. Crescit, si necessitatem patienti subveneris, si volenti mutuare praestiteris, si amico animum tuum aperueris. Servatur, si loquendo vel exhibendo etiam quae non videntur necessaria, amicorum voluntati satisfeceris. Servatur etiam et augetur bono vultu, dulci sermone, hilari operatione: ut charitatem, quam vultus et sermo indicant, pia et hilaris operatio confirmet; quia exhibitio operis probatio est dilectionis.
121
SERMO CXXII. De duplici vitio jejunantibus timendo.
121
Tu autem cum jejunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Hoc autem dixit Dominus propter duplex vitium, vanae gloriae scilicet et impatientiae, quod solet jejunantes subvertere. Per hoc quod jubet faciem lavare, praecipit nobis intentionem puram servare; quia sicut decor corporis in facie, ita decor totius operationis animae consistit in intentione. Per unctionem capitis, qua quod asperum erat lenitur, praecipit nobis lenitatem mentis in jejunio tenere. Pura erit intentio, si in omni actione 1236 nostra aut honorem Dei, aut utilitatem proximi, aut bonam conscientiam nostram quaeramus.
122.1
SERMO CXXIII. De vita spiritus.
122.1
Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Sunt qui carne ambulant, qui omnem sollicitudinem in hoc ponunt, quomodo molestias carnis evitent. Hi sunt, qui licet virtutes probent, tamen dum molestias carnis omnino evitare volunt, concupiscentiis ejus pravis nequeunt resistere. Talibus dicit Apostolus: Spiritu ambulate: id est, sollicitudinem vestram, quomodo molestias carnis evitetis, deponite. In hac vita spiritus duo gradus sunt, superior, et inferior. In inferiori gradu homo in suo spiritu ambulat; in superiori gradu in spiritu Dei. In inferiori gradu ambulat homo, quando reversus ad cor, circa affectiones suas sollicitus, in se reprehendit quod virtuti contrarium esse cognoscit. In hoc gradu sacrificium Deo contribulati spiritus et cordis humilitati per compunctionem offert. De hoc gradu ad superiorem ascendens, incipit cogitare beneficia Dei: et conversus ad gratiarum actiones, offert Deo per devotionem sacrificium laudis. In utroque gradu videt Christum: in primo, crucifixum; in secundo, gloria et honore coronatum. In primo erat Isaias, quando dixit: Et vidimus eum, et non erat ei species neque decor. In secundo erat, quando dixit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Et nota quod in primo dixit, Vidimus; in secundo, Vidi, quia illud multorum est, et peccatorum; istud paucorum, et solius prophetae. Unde Apostolus: Ex parte cognoscimus Christum, et hunc crucifixum: ex parte prophetamus; quia nondum videmus sicuti est. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus cum sicuti est. Vidit Propheta, sed oculo prophetico, Dominum sedentem super solium excelsum, id est, super angelicam creaturam; et elevatum, id est, supra humanam: quia ipse suscitabit de pulvere egenum, et de stercore eriget pauperem, ut sedeat eum principibus, et solium gloriae teneat. Et plena erat omnis terra majestate ejus. Omnis terra, hoc est, omnia electorum corpora, plena erunt majestate ejus, quando reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Projectis hypocritis, et his qui invitati venire excusant, in tenebras exteriores; humiles et Deo subditi replebunt templum: quoniam ipse populum humilem salvum faciet, et oculos superborum humiliabit.
122.1
Seraphin stabant super illud: sex alae uni et, sex alae alteri. Seraphin, id est ardentes, significant eos qui in fervore Deo serviunt- quos Dominus vigilantes invenit, et super omnia bona sua constituet eos. Sex alae uni, et sex alae alteri: quia non solum praelati, sed etiam subjecti alas habent, et seraphin sunt, si ferventes fuerint. Duabus tegebant caput, et duabus pedes, et duabus volabant. Habent ferventes animae alas quibus volant, spem et timorem, quia volantis est aliquando alta petere, aliquando ima. Per spem enim alta petunt, quia in coelestibus habitant. Unde quidam ex eis dicunt: Nostra conversatio in coelis est. Per timorem ima. Condescendendo enim infirmis, instruunt eos, considerantes seipsos, ne et ipsi tententur. Duabus legebant pedes. Pedes eorum affectiones sunt, quibus proximis junguntur, Sed quia his duobus modis offenditur, scilicet nimio rigore infirmos dejiciendo, ac nimia lenitate eorum vitiis consentiendo, velabant illos seraphin duabus alis: contra nimium rigorem, consideratione propriae fragilitatis; contra nimiam lenitatem, zelo rectitudinis. Duabus velabant caput. Caput, intentio contemplationis est sive intellectus spiritualis. Et hoc velant seraphin, propter inimicos, propter vanam gloriam et occultam superbiam, duabus alis: contra vanam gloriam una ala, scilicet amore veritatis; contra superbiam, studio humilitatis.
123.1
1237 SERMO CXXIV. De quatuor gradibus bonae voluntatis.
123.1
Sermo Dei duo operari debet: et animas vitiosas sanare, et bonas admonere. Vitiosas dico, non omnes quibus inest vitium, sed quae vitio ex voluntate consentiunt, nec resistunt quantum possunt. Tali animae loquitur Veritas in Evangelio, dicens: Esto consentiens adversario tuo, quandiu cum illo es in via, etc. Non dixit, vitio, sed, adversario. Adversarius iste sermo Dei est, qui semper vitiis adversatur. Huic consentit, qui cum Propheta dicere possit: Et peccatum meum contra me est semper. Bonas dico animas, non solum perfectas, sed incipientes; quae, licet vitium habeant, non tamen consentiunt, sed repugnant. Tales animae, licet ex infirmitate vel ignorantia saepe cadant, sicut scriptum est: Septies in die cadit justus, tamen per voluntatem, quam habent bonam, resurgunt. Haec est enim quae bonam facit animam, quia, cum multa sint animae bonae naturaliter insita, sicut ingenium bonum, memoria capax, vigil ratio et caeterae animae bona, sola tamen voluntas, si fuerit bona, bonam facit animam; si fuerit vitiosa, vitiosam. Sed quia homo, sicut Job ait, Nunquam in eodem statu permanet, aut enim deficit aut proficit, proficiendum est in hac voluntate, quia ipsa est via de qua ait propheta: Haec est via, ambulate in ea: et psalmus: Beatus vir cujus est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum. In corde, id est voluntate.
123.2
Primus hujus vitae gradus est recta voluntas, secundus valida, tertius devota, quartus plena voluntas. In primo gradu anima mente legi Dei consentit; sed, carne repugnante, bonum quod diligit perficere non invenit, sed saepe malum quod odit, per infirmitatem facit. In hoc tamen recta est ejus voluntas, quod adversario suo consentiens, in se odit quod ille reprehendit. In secundo gradu anima non solum malum quod odit non agit, sed etiam bonum quod diligit, licet cum gravedine, fortiter tamen perficit, dicens cum Propheta: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. In tertio gradu jam dilatato corde currit viam mandatorum Dei, et delectatur in eis, sicut in omnibus divitiis: quia inuncta pellis oleo spiritualis gratiae, et sciens quod hilarem datorem diligat Deus, cum hilaritate ad quodlibet bonum se extendens, clamat cum propheta David: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. In quarto gradu sunt angeli, qui ea facilitate qua semper volunt, bonum plenarie perficiunt. Hunc gradum desiderare quidem potest anima, ascendere non potest in corpore, ob hoc quod corpore aggravatur. Qui nondum rectam habet voluntatem, sciat quia impedit eum carnalis intentio. Qui habet rectam et non validam, sciat quia impedit eum prava consuetudo. Qui habet devotam et nondum plenam, sciat quia impedit eum terrena inhabitatio. Cujus adhuc vitiosa voluntas est, oret et dicat: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: se intelligens terram; illum autem qui rectam habet voluntatem, coelum: quia, quantum coelum distat a terra, tantum distat recta voluntas a vitiosa. Ita oret qui rectam habet voluntatem, sed non validam, se intelligens terram; illum autem cui jam valida est, coelum. Et ita de caeteris, ut semper attendat anima proficere: quia, sicut condemnatus est qui in vitiosa permanet voluntate, ita reprehensibilis est qui in aliis non studet proficere.
124.1
SERMO CXXV. De glorificanda Dei sapientia.
124.1
Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Alibi dicit Scriptura: Justificata est sapientia a filiis suis. Et in oratione dicimus: Sanctificetur nomen tuum. Christus, Dei virtus et Dei sapientia, justificatur, sanctificatur, glorificatur a filiis suis. Dicamus ergo primum quomodo sapientia justificatur a filiis suis. Flagellat Deus omnem filium quem diligit( Hebr. XII, C). Sed in initio flagelli, dum 1238 adhuc sub lege servus Dei est, et nescit quomodo filius Dei erit, murmurat; se autem innocentem. Deum vero crudelem pronuntiat. Huic autem Christus Dei virtus apparet, sed nondum sapientia, quia per flagellum potentiam virtutis sentit, sed nondum sapientiae suavitatem per intellectum capit. Hunc talem sapientia attingit fortiter per flagellum, et disponit suaviter per intellectum, dum illud Apostoli ei inspirat, scilicet gaudere in tribulationibus; scire quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit. Et jam se non quasi servum puniri, sed quasi filium per flagellum erudiri cognoscit, ut haereditatem capiat: se peccatorem Deum vero justum pronuntians, justificat in se matrem sapientiam.
124.2
Sed quid prodest peccata inter flagella confiteri, si non ab eisdem per continentiae sanctitatem abstineas? sicut scriptum est: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum: ut qualis pater, talis sit filius: et in sanctimonia filiorum nomen Patris sanctificetur. Quod et quotidie in oratione petimus, ut sicut de quibusdam pravis et incontinentibus Pater conqueritur dicens: Quotidie nomen meum blasphematur per vos inter gentes, ita et per sanctos sanctificetur. Sed ne meum putes inventum, quod sanctitas continentia sit, audi Apostolum dicentem ad Thessalonicenses: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. Et ne aliud putes sanctificationem, quam continentiam, audi quod sequitur: Ut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificationem. Unde et sanctos eos dicimus, quos firmos in proposito continentiae, ab hujus saeculi non solum illicitis actionibus, sed etiam impudicis locutionibus abstinere videmus. Unde scriptum est: Sapiens ut sol permanet: stultus ut luna mutatur.
124.3
Sed quia sapiens filius gloria est patris, necesse est ut non solum sanctificetur ab eo mater sapientia per continentiae stabilitatem, sed etiam glorificetur per boni operis fructificationem, sicut in Evangelio Veritas dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est). Unde Psalmista sapientiae filium describens, ait: Jucundus homo qui miseretur et commodat. Et vere brevis et perfecta definitio sapientis. Jucundus enim inter flagella confitendo delictum, gaudet illud per praesentem tribulationem deleri. Miseretur animae suae placens Deo per continentiae decorem; commodat proximo fructum bonae operationis. Et hic est justus, reddens cuique quod suum est; Deo confessionem, sibi misericordiam, proximo charitatem. Sic autem justificatur sapientia a filiis suis per confessionem peccatorum; sanctificatur per continentiae bonum; glorificatur per boni operis fructificationem. Primus conflictus timoris Dei est contra negligentiam. Timor enim ad custodiam sui excitat. Quod si praevaluerit negligentia, generat curiositatem. Dum enim per negligentiam terra cordis inculta, spinas et tribulos germinat; quae in se ipsa non invenit requiem, foras cogitur evagari. Sic curiositas a corde exit, contra quam dimicat pietas. Pietas enim Dei cultus est; et in corde colitur, qui in corde cognoscitur habitare. Curiositas, si non vincitur, generat experientiam mali, quia, dum animus evagatur per multa, facile invenit ubi noxiam experiatur delectationem. Hanc impugnat scientia, docens quid tutum sit experiri, quid non. Si vero praevaluerit experientia, generat concupiscentiam, ut transeat in affectum cordis.