Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
124.1
SERMO CXXV. De glorificanda Dei sapientia.
124.1
Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Alibi dicit Scriptura: Justificata est sapientia a filiis suis. Et in oratione dicimus: Sanctificetur nomen tuum. Christus, Dei virtus et Dei sapientia, justificatur, sanctificatur, glorificatur a filiis suis. Dicamus ergo primum quomodo sapientia justificatur a filiis suis. Flagellat Deus omnem filium quem diligit( Hebr. XII, C). Sed in initio flagelli, dum 1238 adhuc sub lege servus Dei est, et nescit quomodo filius Dei erit, murmurat; se autem innocentem. Deum vero crudelem pronuntiat. Huic autem Christus Dei virtus apparet, sed nondum sapientia, quia per flagellum potentiam virtutis sentit, sed nondum sapientiae suavitatem per intellectum capit. Hunc talem sapientia attingit fortiter per flagellum, et disponit suaviter per intellectum, dum illud Apostoli ei inspirat, scilicet gaudere in tribulationibus; scire quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit. Et jam se non quasi servum puniri, sed quasi filium per flagellum erudiri cognoscit, ut haereditatem capiat: se peccatorem Deum vero justum pronuntians, justificat in se matrem sapientiam.
124.2
Sed quid prodest peccata inter flagella confiteri, si non ab eisdem per continentiae sanctitatem abstineas? sicut scriptum est: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum: ut qualis pater, talis sit filius: et in sanctimonia filiorum nomen Patris sanctificetur. Quod et quotidie in oratione petimus, ut sicut de quibusdam pravis et incontinentibus Pater conqueritur dicens: Quotidie nomen meum blasphematur per vos inter gentes, ita et per sanctos sanctificetur. Sed ne meum putes inventum, quod sanctitas continentia sit, audi Apostolum dicentem ad Thessalonicenses: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. Et ne aliud putes sanctificationem, quam continentiam, audi quod sequitur: Ut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificationem. Unde et sanctos eos dicimus, quos firmos in proposito continentiae, ab hujus saeculi non solum illicitis actionibus, sed etiam impudicis locutionibus abstinere videmus. Unde scriptum est: Sapiens ut sol permanet: stultus ut luna mutatur.
124.3
Sed quia sapiens filius gloria est patris, necesse est ut non solum sanctificetur ab eo mater sapientia per continentiae stabilitatem, sed etiam glorificetur per boni operis fructificationem, sicut in Evangelio Veritas dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est). Unde Psalmista sapientiae filium describens, ait: Jucundus homo qui miseretur et commodat. Et vere brevis et perfecta definitio sapientis. Jucundus enim inter flagella confitendo delictum, gaudet illud per praesentem tribulationem deleri. Miseretur animae suae placens Deo per continentiae decorem; commodat proximo fructum bonae operationis. Et hic est justus, reddens cuique quod suum est; Deo confessionem, sibi misericordiam, proximo charitatem. Sic autem justificatur sapientia a filiis suis per confessionem peccatorum; sanctificatur per continentiae bonum; glorificatur per boni operis fructificationem. Primus conflictus timoris Dei est contra negligentiam. Timor enim ad custodiam sui excitat. Quod si praevaluerit negligentia, generat curiositatem. Dum enim per negligentiam terra cordis inculta, spinas et tribulos germinat; quae in se ipsa non invenit requiem, foras cogitur evagari. Sic curiositas a corde exit, contra quam dimicat pietas. Pietas enim Dei cultus est; et in corde colitur, qui in corde cognoscitur habitare. Curiositas, si non vincitur, generat experientiam mali, quia, dum animus evagatur per multa, facile invenit ubi noxiam experiatur delectationem. Hanc impugnat scientia, docens quid tutum sit experiri, quid non. Si vero praevaluerit experientia, generat concupiscentiam, ut transeat in affectum cordis.