Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
12.1
SERMO XII. De primordiis, mediis, et novissimis, in illud Ecclesiastici, VII, 40, « Memorare novissima tua, » etc.
12.1
Fili, memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Recole primordia, attende media, memorare novissima tua. Haec pudorem adducunt, ista dolorem ingerunt, illa metum incutiunt. Cogita unde veneris, et erubesce; ubi sis, et ingemisce: quo vadas, et contremisce. Vide ne adjicias adhuc ignorare, ne 1109 forte super te veniat terribilis illa comminatio qua sponsus intonat, dicens: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post greges sodalium tuorum. Primo siquidem cum in honore esses, o homo, non intellexisti: unde et comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es illis). Jam si nec vexatio intellectum dederit auditui, etiam post greges abibis, illis nihil mali sentientibus, malis expositus universis. Agnosce ergo primordia tua, et erubesce comparatum te esse jumentis: memorare novissima tua, et time ne abeas etiam post jumenta. Erubesce, inquam, quod pro consortio angelorum, consortium sortitus es pecorum, non modo in necessitatibus corporis, sed etiam in affectibus cordis. Cum jumentis partiris cibum terrae, quia panem angelicum, panem fastidisti coelestem. Non solum autem, sed etiam, quod pejus est, in recto corpore curva est anima et in corpore manet humanae animae similitudo; in anima vero, bestiali similitudine mutata est similitudo Dei.
12.2
An non confunderis sursum caput habere, qui sursum cor non habes! corpore rectus stare, qui corde repis in terra? An non repere est in terra, carnem sapere, carnalia desiderare, carnalia quaerere? Verumtamen quia ad imaginem et similitudinem Dei creatus es, si perdidisti similitudinem, similis factus jumentis; sed in imagine pertransisti. Ergo si in sublimi positus non intellexisti quoniam limus esses; noli infixus in limo profundi ignorare quia imago Dei es, et erubesce quod peregrinam ei superduxeris similitudinem. Memor esto nobilitatis tuae, et pudeat te tantae dejectionis. Ne ignores pulchritudinem tuam, ut de foeditate amplius confundaris Haec est, juxta Salomonem, confusio adducens gloriam, quando a tanta gloria cecidisse confunderis. Eras enim aliquando gloria et honore coronatus, constitutus super opera manuum Domini, incola paradisi, angelorum concivis, et domesticus Domini sabaoth. Hinc dejecisti te ipsum in has interiores tenebras, unde ad exteriores quoque et palpabiles tenebras ejiciendus eris aliquando, si non caves. Ab ista, inquam, gloria filiorum Dei deposuisti temetipsum; a felici illa et dulcissima patria, ab horto voluptatis exsulem te fecisti.
12.3
Ecce unde venisti: vis nosse quo devenisti? In locum utique afflictionis: siquidem vita tua inferno appropinquavit. Quid enim hic, nisi labor et dolor, et afflictio spiritus? Sed nunc ita contigit tibi ac si puer in carcere natus sit et in carcere sit nutritus; et, quia nunquam viderit lucem, miretur super tristitia et anxietate matris suae. Illa enim scit unde doleat; et, quia novit bona, graviora sunt ei mala, et recordatione pacis amaritudo ejus amarissima est. Tibi magna bona videntur minora mala; et prae majoribus compedibus, quibus assuetus es, minores annulos requiem putas. Comedere appetis, quia fames te cruciat. Utrumque labor est; sed quia fames gravior magis, comedere nescis esse laborem. Denique postquam fames depulsa fuerit, vide si non gravius ducis comedere quam esurire. Sic se habent universa sub sole: ut nihil sit in eis vere jucundum, sed ab uno semper transire velit homo ad aliud, solaque vicissitudine relevetur utcunque, ac si prosiliat ab aqua in ignem et inde rursus in aquam resiliat, utpote qui neutrum ferre possit. Omne siquidem laboris remedium, alterius laboris initium est. Nemo in hoc saeculo nequam quod vult habere potest; quandoquidem nec justus justitia satiatur, nec voluptuosus voluptate, nec curiositate curiosus, nec ambitiosus inani gloria. Ecce unde doleas, si nondum insensibilis factus es; ecce unde doleas, quod in exsilio positus es, in deserto moraris, et in tenebris ambulas et in lubrico, et in sudore vultus tui vesceris pane tuo. An non in amaritudine moratur oculus tuus, quoties ista considerat, et deplorat pariter cum Propheta: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est?
12.4
Habes jam primordia, habes etiam media: sed novissima quae sunt? Nam de eis dicitur quod eorum memor non peccabis. Ipsa sunt mors, judicium, gehenna. 1110 Quid horribilius morte? quid judicio terribilius? nam gehenna nihil potest intolerabilius cogitari. Quid metuet, si quis ad ista non trepidat, non expavescit, non timore concutitur? O homo, si pudorem perdideras ad nobilem creaturam pertinentem; si dolorem non sentiebas afflictionis, quod est etiam carnalium; vel timorem non omittas, quoniam ille est etiam jumentorum. Oneramus asinum, et fatigamus in laboribus plurimis; et non curat, quia asinus est. At si in ignem impellere, si in foveam praecipitare velis, cavet quantum potest, quia vitam diligit et mortem timet. An non tibi ergo justum videtur, ut qui modo jumentis insensibilior fuerit, post jumenta quoque ipsa compellatur abire, et in tormentis positus locum teneat posteriorem? Time ergo, o homo, quod in morte separandus es a bonis omnibus hujus corporis, et tam dulce carnis et animae vinculum amarissimo secandum est divortio. Time, quod in terribili judicio ei praesentandus es in cujus manus horrendum est incidere, et, eo examinante quem nihil latet, si quidem inventa fuerit in te iniquitas, alienandus ab universitate quietis et gloriae et segregandus a numero beatorum. Time, quod in gehenna cruciatibus aeternis et immensis exponendus es, in sorte diaboli et angelorum ejus, in igne aeterno, qui paratus est eis. Hic ergo timor initium sapientiae dicitur, non pudor, non dolor; quia neuter eorum sic initiat ad sapientiam, neuter tantam habet efficaciam. Unde est quod non dicitur: Memorare primordia, aut media, sed novissima; et non peccabis. Validior enim est et vehementior spiritus timoris ad resistendum peccato, quam pudor aut dolor; quia pudor de multitudine, et dolor de qualicunque hujus mundi consolatione capit solatium; timor vero non invenit unde consoletur. Nam in morte non magnum, non parvum aliquid de bonis hujus mundi tecum delaturus es: in judicio nec fallere, nec resistere possibile erit: in gehenna nulla penitus consolatio; sed perpetuum vae, ululatus, et fletus, et stridor dentium.