Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
13.1
SERMO XIII. De triplici misericordia, et quatuor miserationibus.
13.1
Sicut sunt peccata minima, sunt mediocria, sunt et magna; sic et misericordia parva, mediocris et magna. Magnus ergo peccator magna misericordia opus habet; ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia. Parvam misericordiam dico exspectationem, qua non statim punit peccantem, sed exspectat ad poenitentiam. Parvam autem non in se, sed ad comparationem aliarum. Alioquin magna plane, magna omnino misericordia, exspectatio Domini. Nam peccantem angelum omnino non exspectavit, sed praecipitavit de coelo: hominem quoque peccantem non distulit, sed protinus expulit de paradiso. Nunc jam exspectat, dissimulat, sustinet decem annis, viginti, usque ad senectam et senium. Et si consideremus quanta et quam plurima peccata quotidie fiunt, nonne levia reputabimus illa quae tamen continuo damnationis excepere sententiam? Nihil proinde mirum si ipsius quoque prophetae pene moti sunt pedes, pene gressus effusi, quoniam zelabat super iniquos pacem peccatorum videns; si peccatores ipsi dicunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? Sed haec est gratia crucis Christi, et virtus. Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Quantum vero mihi videtur, vox Christi resurgentis est ista, ac si dicat: Velit, nolit Judaeus, vivo ego; nolo mortem peccatoris, qui mori volui pro peccatoribus: volo ut fructuosa sit mors mea et copiosa per eam redemptio.
13.2
Hanc ergo misericordiam Domini, qua tardat ferire, paratus ignoscere; parvam, non quidem in se ipsa, sed aliarum comparatione nominavi: quod haec, si quidem sola fuerit, nullatenus sufficit ad salutem, imo vero judicium damnationis accumulat, ut dicatur: 1111 Haec fecisti et tacui. Apostolum proinde audiamus, more suo terribiliter intonantem: An divitias bonitatis ejus, inquit( haud dubium quin Dei), et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae. Thesaurizas, inquit, tibi thesauros irae pro praerogatis thesauris misericordiae quos contemnis, et evacuas in te misericordiam Dei. Sed secundum quid? Secundum duritiam tuam, ait, et cor impoenitens. Quis autem scindet duritiam istam, nisi qui passione sua petras scidit? Quis dabit cor poenitens, nisi a quo est omne datum optimum?
13.3
Haec est secunda misericordia, omnino major priore, quae facit ne prima sit infructuosa, et convertatur in damnationem mortis; dando scilicet poenitentiam, sine qua exspectatio non modo non prodest, sed obest plurimum. Et haec quidem in levibus peccatis potest sufficere; quoniam in his a quibus abstinere omnino non possumus dum gestamus corpus peccati, ad salutem sufficere potest poenitentia quotidiana. At in gravioribus quidem, et quae peccata ad mortem sunt, opus est non modo poenitentia, verum etiam continentia. Difficilis prorsus res et soli divinae virtuti possibilis, susceptum semel peccati jugum a cervicibus suis excutere; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati, nec est jam liberari nisi in manu forti.
13.4
Haec est magna misericordia, magnis necessaria peccatoribus, de qua dicitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, etc. De quatuor filiabus magnae misericordiae dictum est, quae sunt immissio amaritudinis, subtractio opportunitatis, virtus resistendi, et sanitas affectionis. Quandoque enim ei qui peccato quovis obligatus tenetur, pie immittit Dominus amaritudines quasdam quae mentem occupant hominis, et expellunt perniciosam delectationem peccati. Quandoque subtrahit opportunitatem, nec tentari patitur infirmitatem. Quandoque virtutem donat resistendi, quod majus est: ut scilicet tentationem sentiens viriliter agat, et non consentiat. Quandoque affectionem sanat, quod perfectissimum est, et in quo prorsus eradicatur[ alias tollitur] tentatio; ut non solum non consentiatur ei, sed nec sentiatur quidem.

Intertext edge

Open linked passage

Note