Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
14.1
SERMO XIV. De septem donis Spiritus sancti contra septem vitia.
14.1
Sapientia vincit malitiam, dum Satanam conterit Dei virtus, et Dei sapientia Christus. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, in coelo quidem dejiciendo superbum, in mundo superando malignum, in inferno spoliando avarum. Et disponit omnia suaviter, in coelo stantes angelos confirmando, in mundo venundatos redimendo, in inferno captivos liberando. Aut, si melius placet, accipiamus hoc modo. Ordinata procedit acie adversus septem peccati gradus Spiritus septiformis. Et primus contra negligentiam timor exsurgit. Nimirum ipse est quo concutitur anima, discutitur conscientia, excutitur sopor letalis, incutitur sollicitudo. Denique qui timet Deum, nihil negligit, sed veretur omnia opera sua.
14.2
Caeterum ut gravior sit conflictus, squama squamae jungitur, et comitantia sunt in humano corde negligentia sui, et curiositas caeterorum. Triplex enim, ut ait Sapiens, incommodum ejicit de domo inhabitantem, fumus, stillicidium, mala uxor. Quando vero haec deerunt negligenti? Propria quippe qui negligit, fumum non abigit, uxorem non corrigit, tectum non reficit. Fumant peccata, nullo misericordiae studio, nullis lacrymarum undis exstincta; et fumus ille teterrimus et intolerabilis. Malignatur voluntas, ipso neglectu quotidie deterior semetipsa. Stillat superni Judicis indignatio ex defectu utique charitatis, quae 1112 sola operit multitudinem peccatorum. Egrediatur itaque foras necesse est, et curiosius exteriora consideret, qui sic interna despicit, praeterita non respicit, praesentia non inspicit, futura non prospicit. Evidenter proinde curiositati pietas adversatur, et quem illa a corde evocat, ista revocat. Nimirum pietas illa est cultus Dei; et in corde colitur qui in corde cognoscitur habitare. Parit autem curiositas experientiam mali, ut facile qui per multa vagatur, offendat, facile cadat in laqueum, facile inveniat quod perniciose delectet. Confligit sane adversus hanc scientiae spiritus, docens eligere bonum, reprobare malum; docens quid periculosum sit, quidve expediat experiri.
14.3
Verumtamen in multis jam in concupiscentiam experientia transire videtur. Habes hos gradus in Dina filia Jacob, quam nimirum, ad videndum alienigenas mulieres egressam, Emor filius Sichem rapuisse, corrupisse, ac deinde tristem blanditiis delinisse legitur, ita ut illius animae anima ejus adhaeserit. Dico autem in concupiscentiam, et, ut Propheta meminit, in affectum cordis transisse hominem qui legem sprevit, honestatem abjecit, valefecit pudori, timorem autem Domini penitus transiliit, soloque vehitur appetitu, sequitur concupiscentiam solam, sola trahitur voluptate, et est apud eum pro ratione voluntas. Contra hanc igitur concupiscentiam mali dimicat fortitudo: neque enim ulla jam, nisi in manu forti, liberatio est. Indicat sibi homo jejunia, corpus castiget et subjiciat servituti, ne forte jam de radice colubri egrediatur regulus, de concupiscentia consuetudo. Quemadmodum enim misera nimium et miserabilis humana fragilitas, sine pruritu concupiscentiae aut impetui desiderii, sola consuetudine ipsa ad illicita trahatur, utinam omnibus liceat ignorare! Nimirum peccatum faciens, servus est peccati, servus plane diaboli, ad prava quaeque prout trahitur sequens, a quo nimirum captivus tenetur, ad ipsius voluntatem.
14.4
Est autem consuetudo haec gravis quaedam et perniciosa catena, solvenda utique facilius, quam rumpenda; ut hic maxime vulgare illud proverbium videatur usurpari, industriam violentia potiorem: ut quemadmodum vis vi repellitur, et fervore spiritus fervor exstinguitur desideriorum; sic maligni artem arte deludas, et consuetudini consilium opponas. Alioquin si forte violentiam quaeras, et castigationem corporis speres consuetudini praevalere, timendum omnino est ne sit perniciosus labor, et prius ipsa substantia deficiat, quam inolita concupiscentia, praesertim quod altera quaedam natura sit ipsa consuetudo. Necessarium itaque est consilium, vel ab ipso magni consilii angelo ministratum, vel ab homine aliquo spirituali, qui cogitationes Satanae, spiritualiaque remedia non ignoret. Subtrahenda nobis occasio est, et opportunitas fugienda peccati. Legimus, fratres, in eremo fornicationis spiritu graviter quempiam impugnatum, laudabili prorsus industria a patre curatum. Advocans enim senior fratrem alterum secreto, jussit ut eumdem lacesseret injuriis; et prior ipse, quasi accepta ab eo injuria, quereretur. Anxiabatur ille, et confusus vehementer, sic in brevi oblitus est pristinae tentationis, ut querenti de ea non sine admiratione plurima responderet: Papae! vivere non licet, et fornicari liberet!
14.5
Sed forte necdum venit cui victoria reposita est, quem triumphus manet, cui corona debetur, et contemptus ex consuetudine prodit: ut tanto liberius, quanto desperatius peccans, totas jam concupiscentiae laxet habenas, toto impetu feratur in praeceps, sicut scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit. Hunc ergo contemptum necesse est ut spiritus intellectus impugnet, illuminans tenebras cordis et lucem divinae misericordiae et copiosae miserationis infundens. Intelligentia nempe divinis et altissimis rebus attribuenda est, quas quidem ratio humana 1113 nullatenus, difficile autem vel fides ipsa comprehendere possit, ut est illud: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.
14.6
Jam si contemptus perstiterit, accedere necesse est et malitiam, ut quam potest consolationem desperatus miser admittat; et cui non est pars in bonis, laetetur vel in malis; laetetur cum male fecerit, et exsultet in rebus pessimis. Ex his ergo solum hoc remedium est, ut ipsa adversus malitiam sapientia congrediatur, propriaque dextera praelietur, quae succumbere omnino non novit. Quando enim liberetur qui in Babylonem[ alias habitationem] descendit, nisi praeveniatur in benedictionibus supernae dulcedinis, ut clavum clavus expellat, et pestiferam duldedinem vitiorum jucunditas spiritualis unctionis excludat?
14.7
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter sapientia victrix, eradicando singula vitia, singulasque inserendo virtutes. Excutitur siquidem negligentia, ut timoris spiritus repleat mentem; abjicitur curiositas, ut succedat pietas; experientia mali fugatur apponiturque scientia. Sic et concupiscentiae praevalet fortitudo, et consilium consuetudinem ampulat, et intellectus vigens contemptum amovet, et disparente omnino malitia, sapientia regnat. Qua quidem triumphante, de caetero miseram illam animam, quam perniciose negligentia soporaverat, pejus excitaverat curiositas, attraxerat experientia, tenuerat concupiscentia, ligaverat consuetudo, contemptus in carcerem truserat, malitia jugulaverat; timor suscitat, pietas blande demulcet, scientia quid actum sit indicans dolorem apponit; quod suum est fortitudo erigit, consilium solvit, intellectus educit de carcere, sapientia mensam ponit, refocillat esurientem, et salutaribus reparat alimentis.

Intertext edge

Open linked passage

Note