Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
16.1
1115 SERMO XVI. De triplici genere bonorum, et vigilantia super cogitationibus.
16.1
Et propensius studium, et cura vigilantior nostris esset cogitationibus adhibenda, fratres mei: nostris, inquam, quibus tam sanctarum meditationum assidue materia ministratur. Nocte enim et die nobis propheticae et evangelicae, sed et apostolicae voces canuntur et leguntur, quae et poenam minantur inferni, et gloriam regni pollicentur. Unde ergo nobis tam vanae, tam noxiae, tam obscenae cogitationes, quae nunc immunditia et elevatione, nunc superbia et ambitione caeterisque passionibus contorquent nos, ut vix aliquando in serenitatem sanctarum cogitationum respiremus? Vae nobis a torpore et tepore cordis nostri! qui permittimus nos his vanitatibus occupari, et non magis ex instanti transilimus in bona Domini, sive in naturalia, sive in spiritualia, seu etiam in aeterna. Et quidem naturalia bona magna, spiritualia majora, sed maxima sunt aeterna. In primis reparamur, in secundis exercitamur, extendimur et beatificamur in tertiis. Si non potes oculum meditationis in illam sublimitatem aeternalium bonorum infigere, quia distantia sunt, et omnem sensum exsuperant: in bonis gratiae, quae sunt in exercitio virtutum, visum reflecte, ut videas quam purae conscientiae, quam liberae frontis sit versari et conversari in castitate et charitate, in patientia et humilitate, caeterisque virtutibus, quae amabilem Deo, placabilem et imitabilem hominibus reddunt. Quod si et haec nimis sublimia sunt, et transgredientia infirmitatem tuam, demitte oculos tuos in bona naturae, quae tibi tam familiaria esse debent, quantum tu familiaris es tibi. Nec sic dicimus bona naturae, quasi gratiae non sint; sed ideo quod ipsi naturae quodam modo ingenita et complantata fuerint, antequam fieret peccatum illud, quod non solum personam infecit, sed etiam naturam. Extunc non ita nobis ad manum pervenisse monstrantur propter vulnus inflictum, cum tamen nos illa in nobis et circa nos esse tam rationibus quam affectionibus plerumque sentiamus. Et quia nos ex anima et corpore consistimus, juxta vocem Apostoli, ab animali parte, id est a bonis corporis, incipiamus, ut non sit prius quod spirituale est, sed quod animale.
16.2
Sunt autem omnia bona corporis, et quae ei solummodo debeamus, sanitas. Nihil autem ei ultra dandum est vel quaerendum, sed hoc termino ligandum et frenandum est, cum fructus ejus nullus sit, et mors sit finis illius. Sed hic fovea est, quae nolo vos lateat. Insidiatur enim voluptas sanitati, et tam subtili malignitate prosequitur, ut vix eam quis vel possit cavere, vel noverit. Quod si voluptati servitur, non sanitati, hoc jam de natura non est, sed sub natura, quae morti manus dat, cum magistram constituit voluptatem. Inde etiam est quod multi ad tam bestiales et rebelles impetus descenderunt, vel, ut dicam verius, ceciderunt, ut voluptatem praeferant sanitati, illis ipsis saepissime volutentur quae sciunt difficiles et acutissimas subsequi passiones. Sicut autem corporis natura est sanitas, ita cordis natura est puritas: quia turbato oculo non videbitur Deus; et cor humanum ad hoc factum est ut suum videat Creatorem. Si vero sanitati corporis sollicita est providenda custodia, puritati cordis tanto sollicitior est impendenda, quanto pars ista dignior illa esse convincitur. Hic tamen simpliciter accipimus puritatem, ut videlicet omnia quae agimus, pure et humiliter confiteamur Domino in oratione, homini in confessione, et dicamus: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.
16.3
Et quia sociale animal sumus, ex his quae in nobis 1116 sunt, ad ea quae circa nos sunt transeamus; ut, si fieri potest, quod ex nobis est, pacem habeamus cum omnibus hominibus. Haec enim est lex naturalis societatis, ut omnia quaecunque nobis fieri nolumus, aliis non faciamus: et quae nobis fieri volumus, aliis impendere studeamus. Sicut ergo debemus sanitatem corpori, puritatem cordi; sic et fratri pacem. Jam hinc transeundum est ad sanctorum animas, quae de hujus mortalitatis carcere ad coelorum gaudia volaverunt. His profecto debemus imitationem; quia similes fuere nobis, passibiles, et notas nobis fecerunt vias vitae, quas tam infatigabiliter quam interminabiliter tenuerunt. Sed et illis qui non in tanta sanctitate seu peracta poenitentia exierunt, compassionem debemus et orationem, propter similis naturae consortium: ut pius Pater auferat scoriam eorum, et in beneficia flagella commutet, et sic tandem reconsignet ad beatae gaudia civitatis. Si enim tauri, cum taurum mortuum invenerint, plorant, mugiunt, et quasi quibusdam debitis humanitatis obsequiis fraterna funera prosequuntur, quid debet homo homini, quem et ratio docet et trahit affectio? Sicut ergo sanctis animabus imitationem, sic minus sanctis compassionem debemus, illinc exemplum, hinc gemitum haurientes.
16.4
A sanctis vero angelis auxilium quaerendum est, et occultis suspiriis, et frequentia lacrymarum: ut illi supereminenti majestati preces nostras offerant, referant gratiam, qui administratorii spiritus sunt, missi propter nos, ut haereditatem capiamus salutis. Ab illo autem rerum omnium Domino pietas quaerenda est, ut ille cujus natura bonitas, cui proprium est misereri semper et parcere, non respiciat multitudinem iniquitatum nostrarum; sed secundum multitudinem miserationum suarum misereatur nostri. Ipsi enim nos et amorem debemus, et subjectionem cum omni reverentia et humilitate. Amorem, quia fecit nos, et benefecit nobis: subjectionem, quia super nos est, et hoc praecipit nobis[ alias, praecellit nobis], terribilis in consiliis super filios hominum. Ita ergo et sanitatem corpori, puritatem cordi, pacem fratri, imitationem sanctis, compassionem mortuis debemus; auxilium ab angelo, pietatem a Deo[ aliis, a Deo postulemus. Ex arca, etc.] ex arca naturalium bonorum habere debemus et quaerere: ut sciamus quia, cum haec quae mandata sunt et data naturae fecerimus, servi inutiles sumus; quae debuimus facere, fecimus. Aut vix enim, aut nunquam invenitur aliquod praeceptum datum hominibus, quod transeat terminos possibilitatemque naturae. In his autem bonis, sicut praediximus, reparamur, et quasi quodam modo restituimur in antiquum, dum ad ingenitam naturae suavitatem revertimur, dum etiam nobis, et his qui circa nos sunt, et eis qui supra nos sunt, debitum rerum ordinem exhibemus. Et haec quidem pro bonis naturalibus.
16.5
Spiritualia autem bona, in quibus exercemur, ut ad aeterna tendamus, ipsa eadem sunt; sed alia, quia alio intuitu considerata, cum plurimis tamen aliis, quae longum est enumerare. Illa enim juxta naturam, haec supra naturam esse noscuntur. Nam et in spirituali exercitio non sanitatem debemus corpori, sed servitutem, sed afflictionem, sed laborem, juxta vocem illius spiritualis et summe spiritualis hominis, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Nec istam tantum cordi puritatem debemus, ut pure et humiliter confiteamur peccata nostra; sed ut in intentione, cogitatione et opere hanc circumspectionem exhibeamus, ut et vita nostra sit fructuosa, et fama gloriosa: non quae fructificet sibi, sed Deo; non quae glorificet se, sed Patrem suum qui in coelis est. Pacem quoque non solum fratribus exhibendam dicimus in via ista; sed cum his qui oderunt pacem, esse pacificum, portare omnes, et a nemine velle portari. Confitemur etiam non modo compassionem 1117 moritis et orationem, sed in spe etiam congratulationem adhibendam; quia, etsi contristandum est quod in locis purgatoriis patiuntur, multo amplius collaetandum quod prope est ut abstergat Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et jam non sit neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, quia prima abierunt. Sanctis vero animabus non jam imitationem, nec a sanctis angelis tantummodo quaerere debemus auxilium; sed ardenter desiderare conspectum eorum, et esse cum illis, et videre quae sint illae columnae coeli, quae sustinent orbem terrarum, in quibus rutilat et relucet tantum et tam excellens divinitatis insigne. A Domino autem non solum pietas quaerenda est, sed et in cum tota affectio dirigenda, ut diligamus nos propter ipsum, et suspiciamus quae sit illa majestas quae cuncta faciat, cuncta contineat, et in quam desiderant rationabiles creaturae prospicere.
16.6
Hae sunt semitae spiritualis exercitii, in quibus religiosa mens et dilatatur et delectatur, unde eorum quae sunt retro oblita, et ad anteriora, id est aeterna bona, se extendens, sequitur ad palmam supernae vocationis. Nunquid non supra naturam beatus iste Andreas apostolus, cujus solemnitas prae manibus est, transilierat, qui dicebat:« O bona crux, diu desiderata, et jam concupiscenti animo praeparata! securus et gaudens venio ad te.» Alterati hominis est ista vox, et qui de bonis naturae ad gratiae bona surrexerat: ut non solum gloriaretur in spe, sed et in tribulationibus, et gaudens iret a conspectu concilii, quod dignus esset pro nomine Jesu contumeliam pati. Non modo enim patienter, sed et libenter, verum et ardenter ad tormenta sicut ad ornamenta, ad poenas sicut ad delicias properabat.
16.7
Porro aeterna illa bona, bona sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, et quae nunquam exeunt ab illa patria, quae nescit nisi gaudium et jubilationem. Ibi nihil deest; ecce abundantia, qua impleatur humana cupiditas. Quae est ista copia, ubi nihil quod nolis sit, totum sit quod velis? Fiat pax, ait Propheta ad Jerusalem, in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. In illis, inquam, turribus, quae juxta prophetam alium gemmis aedificabuntur, ubi adipe frumenti, non cortice sacramenti satiabit nos Deus. Quod si nihil deerit nobis, aliquid autem nobis latuerit, nunquid erit gloria consummata? Ideo nihil latebit nos; et ecce sapientia, qua curiositas hominis satietur. O sapientia, qua tunc omnia quae in coelo et quae in terra sunt perfectissime cognoscemus, in ipso fonte sapientiae rerum omnium cognitionem bibentes? Non metuam suspiciones, non timebo consilia; quia civitas illa, juxta Joannem, purissimo vitro similis erit ut, sicut per vitrum lucidissime cernimus, sic aliorum conscientias clarissime videamus. Quid si et nihil defuerit, et nihil latuerit; maneat autem timor et anxietas amittendi? Ideo nihil terret; et ecce potentia, qua humana infirmitas roboretur. Qui posuit, inquit, fines tuos pacem, et confortavit seras portarum tuarum: ita ut nullus inimicus intret, nullus exire possit amicus. Ubi ergo summa abundantia, summa sapientia, summa potentia est; puto quod nihil desit plenitudini beatitudinis, quantum spectat ad summam felicitatis humanae. Haec sunt bona naturae, gratiae, gloriae; bona humanitatis, bona virtutis, bona aeternitatis. Haec cogitemus, haec ruminemus, fratres, et juxta praeceptum legis revocemus ruminationem, quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus nostri. Sic enim cogitatio sancta servabit nos, ut dicamus cum sancto: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, Domine adjutor meus, et redemptor meus.

Intertext edge

Open linked passage

Note