Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
17.1
1118 SERMO XVII. De triplici custodia, manus, linguae et cordis.
17.1
Omnes nobis causamur deesse gratiam; sed justius forsitan ipsa sibi queritur gratia deesse nonnullos. Nempe res cordis est gratia devotionis ista, quam quaerimus; et hoc munere ipse se fraudat, qui internum ei dissimulat receptaculum exhibere. Caeterum unde illi cura cordis, cui ne ipsa quidem adhuc oris circumspectio, seu manus custodia subest? Non sibi deesse miretur consummationem, qui nec initium apprehendit; sed ne is quoque qui initium jam tenere videtur, si ad medium non pervenit. Magnum est homini saeculari mundas habere manus: monacho non est magnum, sed plane magnum ei malum esse probatur, ne ipsarum quidem contagia declinare. Imo vero et in ipsis quoque manibus longe amplior munditia, et justitia abundantior a nobis exigitur, quam ab illis. Nimirum illis dicitur: Fugite fornicationem; et: Qui furabatur, jam non furetur, caeteraque similia: quae qui fecerint, regnum Dei non consequentur. Nunquid et nobis ab hujusmodi contagiis operum, et tam gravi manuum contaminatione timendum est? Sed quo nitidiores manus, eo gravius quoque minor in eis naevus offendit: et sicut pretiosam vestem exigua quaevis macula turpius decolorat; nobis ad immunditiam minima quaelibet inobedientia sufficit; nec jam naevus est, sed gravis macula, si in actionibus nostris vel minorum residet negligentia mandatorum. Haec igitur operum diligentia servandorum initia nostrae conversationis exercet, dum adhuc quidem modicum, sed tamen jam lumen in nobis est: nisi forte magnum se putant habere lumen, quibus Veritas ait: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite Quia servi inutiles sumus; quae debuimus facere fecimus. Sed hoc, inquies propter humilitatem monuit esse dicendum. Plane propter humilitatem: sed nunquid contra veritatem? Caeterum si circa factorum quoque custodiam invenimur adhuc negligentiores, nemo sapiens eum liquare culicem moneat, qui utinam non glutiat vel camelum.
17.2
At si jam manus mundatae fuerint, nec sic quidem continuo ad cor transitur: labiis sane mundandis secundum studium et media sollicitudo debetur. Quod si dixeris: Rarus est qui sermones suos in judicio disponere videatur, vel ex hoc disces quam sit rara perfectio, cum nec profectum inveneris omnibus esse communem. Quis sane numeret quantas modicum linguae membrum contrahat sordes, quam multiplex in labiis incircumcisis immunditia coaguletur, quanta sit pernicies oris incircumspecti? Est enim lingua dissoluta in sermonibus otiosis; est lingua impudica, est et magniloqua: quarum prima lasciviae, sequens arrogantiae famulatur. Est etiam lingua dolosa, et item lingua maledica: quarum altera in falsiloquam et adulatoriam subdividitur; altera vero nunc in facie contumelias irrogat, nunc detrahit in occulto. Quod si de omni vel otioso verbo, quodcunque locuti fuerint homines, Deo sunt reddituri rationem in die judicii; quanto districtius de verbo mendaci, mordaci et injurioso, de elato vel lascivo, de adulatorio aut detractorio judicabuntur?
17.3
Quam vera sententia, fratres: In multiloquio non effugies peccatum! Ut enim praeteream caetera, si propterea otiosum est verbum, quod nullam rationabilem causam habeat, quam rationem de eo reddere poterimus, quod est praeter rationem? Nemo vestrum, fratres, parvi aestimet tempus quod in verbis consumitur otiosis: siquidem tempus acceptabile est, et dies salutis. Volat verbum irrevocabile, volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Libet confabulari, aiunt, donec hora praetereat. O donec 1119 praetereat hora! o donec pertranseat tempus! donec hora praetereat, quam tibi ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad gloriam promerendam miseratio Conditoris indulget! donec transeat tempus, quo divinam tibi repropitiare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam haereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare remissam voluntatem, flere commissam inquitatem! Sic nimirum, sic agricolae, cum diu desiderata adfuerit opportunitas seminandi; sic vinitores, cum exspectatum tempus putationis advenerit, invenisse occupationes, et quasi irreprehensibiliter sine opere diem transegisse laetantur? Sic instantibus nundinis institores nectere moras, occasiones quaerere solent, ne quem forte sibi ex eis quaestum provenire contingat? Sic denique pauperes mendicantes, cum multis clamoribus evocatus tandem adfuerit eleemosynarum distributor, diverticula captant, et concurrentibus sociis vacuos ambiunt occupare recessus, et fovere latebras in angulis platearum?
17.4
Utinam tamen vel solum tempus vitae amitteretur in verbis! sed multi in his etiam vitam amittere comprobantur; nec modo ipsi amittere, sed adimere quoque; et hoc fratribus suis. An non amittunt vitam detractores, Deo odibiles, odibiles vitae? Fugit vita quos odit: et quos vita fugit, mori necesse est. An non et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada detractoris lingua propinat? siquidem furtim ei dilectionis vita subtrahitur, et dum nescit, paulatim in eo fraterna charitas refrigescit. Auditurus est forsitan ipse quoque cui detrahitur. Undique enim verba volant, et multorum prius ora sermo pertransiens, difficile fieri potest quin singulorum ereverit linguis, et quasi jam provectus referatur ad eum, ad cujus spectat offensam. Itaque scandalizabitur audiens, et tabescet; eoque facilius exstinguetur in eo charitas, quo amplius ante vivere videbatur. Si inimicus, ait, meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et quidem cavet sibi prudens auditor; cavet et ipse, si non desipit, qui sibi noverit esse detractum: ille, ne veneno inficiatur; iste, ne scandalo perturbetur. Sed, quod in se est, tamen lingua maledica, et illius percutiens conscientiam, et istius vulnerans charitatem, secum pariter utrumque peremit. Nunquid non vipera est lingua ista? Ferocissima plane: nimirum quae tam lethaliter tres inficiat flatu uno. Nunquid non lancea est ista lingua? Profecto et acutissima, quae tres penetrat ictu uno. Lingua, inquit, eorum gladius acutus. Gladius equidem anceps, imo triceps est lingua detractoris.
17.5
Nec vero ejusmodi linguam ipso etiam mucrone, quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis. Fodit enim haec quoque Christi corpus, et membrum de membro; nec jam exanime fodit, sed facit exanime fodiendo. Ipsis quoque nocentior est spinis, quas illi tam sublimi capiti furor militaris imposuit; seu etiam clavis ferreis, quos sanctissimis manibus illis et pedibus consummata Judaicae gentis iniquitas infixit. Nisi enim hujus, quod nunc pungitur et transfoditur, corporis vitam sui vitae corporis praetulisset, nunquam illud pro isto mortis injuriae, crucis ignominiae tradidisset. Et dicimus: Levis res est sermo; tenera, mollis, et exigua caro lingua hominis: quis sapiens magni pendat? Levis quidem res sermo, quia leviter volat, sed graviter vulnerat. Leviter transit sed graviter urit; leviter penetrat animum, sed non leviter exit; profertur leviter, sed non leviter revocatur; facile volat, atque ideo facile violat charitatem. Vilis res est musca moriens, sed exterminat oleum suavitatis. Tenerum membrum lingua, attamen vix teneri potest; substantia quidem infirmum atque exiguum, sed usu magnum et validum invenitur. Modicum membrum est; sed, nisi caveas, magnum malum. Tenuis est et lata, aptissimum vacuandis cordibus instrumentum, 1120 sicut multorum mihi inter vos conscientias arbitror attestari: nisi forte omnes tam perfecti sumus, ut nunquam nobis post longas confabulationes inventa sit mens quodam modo vacua, meditatio minus devota, sicca magis affectio, et holocaustum orationis non adeo pingue propter verba, sive quae diximus, sive etiam quae audivimus; verba tamen.
17.6
Facile enim lingua labitur, nec minus facile illabitur cordi: ita ut multis inter loquendum minus profuerit quod propriam cohibuerint, dum non caverint alienam. Utilis est frater qui tibi loquitur, sapiens est, religiosus ac timens Deum; plus dico, angelus est, et angelus lucis: etiam sic cave tibi, ne audias unde laedaris. Nec personam tibi velim suspectam esse, sed linguam, praesertim in sermocinatione communi. Bona quidem columbae simplicitas; sed in hac parte serpentis quoque astutiam non omittas. Maria ne angelicum quidem verbum sine discussione praeteriens, cogitabat qualis esset ista salutatio. Tu quoque, qui crebris saltem experimentis solerter advertisti, quantum noceant verba, non desipies, si sollicitus fueris( quandoquidem interesse necesse est collocutioni) non modo ori circumspectionem, sed et auri nihilominus adhibere cantelam. Non miremini quod huic gradui proficientium diutius immoremur: plures siquidem inter nos proficientes esse credimus, quam perfectos.
17.7
Forte tamen nimii videamur in sugillatione verborum. Sed mementote quoniam lingua est, quae contra vitia linguae loquitur, ut in eo vel maxime haberi debeat excusata, quod nec sibi parcat, et adversus propria quoque sui ipsius pericula muniat audientes. Ventus est sermo, sed non semper est ventus urens. Surge, inquit, aquilo; et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Est quoque magna nihilominus sermonis utilitas, et frequenter in lingua fructus praetiosissimus reperitur. Nempe justi vita ex fide est, et fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Quomodo enim vivet quis, nisi crediderit? quomodo credet, nisi audierit? quomodo audiet, nisi annuntietur ei? Sane propterea majorem ei diligentiam, et diligentiorem custodiam convenit exhiberi, quod sit, juxta Scripturam, mors et vita in manibus linguae. Alioquin si sola inesset vita, nec circumcisio quidem ei, si sola mors, etiam abscissio deberetur. Nunc vero ponenda[ alias additur nobis] ori nostro custodia, et ostium circumstantiae labiis, ut nec vitalem aedificationem clausura damnet aeterna, nec lethalis pernicies liberum sortiatur egressum. Vigilemus itaque super opera nostra, fratres, ne vel omittamus quod praeceptum est, vel quod prohibitum est committamus. Hortatur nos ad bipartitam hanc custodiam Propheta cum dicit: Declina a malo, et fac bonum. Vigilemus etiam nihilominus super verba nostra, ne in eis vel offendere Deum, vel proximum nocere contingat. Felix siquidem, quem in omni confabulatione duplex timor ille sollicitat, et duorum consideratio stimulat auditorum: primum quidem divinae majestatis, in cujus manus incidere prorsus horrendum; dehinc fraternae infirmitatis, cui niholominus perfacile est offendiculum dare.
17.8
Puto tamen ne eum quidem, qui in verbo cavet offensionem, perfectum adhuc dici oportere, nisi forsitan comparatione prioris, qui tantum super opera vigilabat. Nam et Veritas in Evangelio de vigilantibus servis, et adventum Domini praestolantibus loquens: Si, inquit, in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Quod nequaquam de prima, sed nec de secunda quidem dictum esse reperies. Est autem vigilia haec super cor, cui sane omnem jam custodiam adhibendam Sapiens monet: nimirum quia ex ipso vita procedit. Ego tamen etiam hanc constare arbitror specialiter in duobus: ut videlicet super affectionum pariter et cogitationum suarum greges mens sollicita vigilanter intendat. Et bene huic datur omnis custodia, a quo caeteras quoque duas procedere constat: nisi 1121 forte, quod absit! simulationis gerantur studio, et pietatis habeant speciem, non virtutem. Sicut enim fontis vena scaturiens, nisi fossas ante repleverit adjacentes, nec refluere, nec sedari, nec in altum sese tollere praevalebit, quod videlicet alias occupetur: sic humanus animus, donec eas, quas praediximus, manus et linguae custodias solerter impleat, nec ad perfectam hanc sui ipsius poterit reflecti curam, nec jucunda devotionis tranquillitate frui, nec in sublimem divinae contemplationis proficere gradum. Eia, fratres, si supernae visitationis gratiam quaerimus, sic quaeramus; si spirituales consolationes desideramus percipere, sic petamus; si coelum nobis aperiri cupimus, sic pulsemus. Hoc denique triplici modo vigilemus, si ad nuptias volumus intrare cum sponso Jesu Christo Domino nostro, qui est benedictus in saecula. Amen.