Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
18.1
SERMO XVIII. De gaudio spirituali, seu de verbis Apostoli, « Non est regnum Dei esca et potus, » etc. (Rom. XIV, 17.)
18.1
Quid praetergredimur viam, qui ad gaudium properamus? Est quidem gaudium in[ alias, de] regno Dei, sed non primum[ alias, praemium] est. Est gaudium de regno Dei, sed non gaudium carnale, non gaudium saeculare, non gaudium cujus extrema luctus occupat, sed in quod magis tristitia vertitur: non denique gaudium eorum qui laetantur cum male fecerint, nec exsultatio quae in rebus pessimis est, sed gaudium in Spiritu sancto. Unde autem hoc gaudium interim, nisi de justitia et pace procedit? Ipsa ergo procedant tanquam cellulae mellis, ut facile adhuc labilem liquorem suavitatis solidior possit materia continere. Erit quando jam ipso simplici melle fruemur, et gaudium nostrum plenum et purum erit, ut non modo in Spiritu, sed de ipso quoque Spiritu gaudeamus. Erit quando omnimodis erit gaudium spirituale, ut nullis jam corporeis occasionibus excitetur, non operibus misericordiae, non lacrymis poenitentiae, non exercitatione justitiae, non probatione patientiae, sed ipsa magis praesentia Spiritus, in quem desiderant ipsi etiam angeli prospicere. Interim sane velut salis loco sapientia mihi caetera condit, tanquam non sit et ipsa cibus. Interim priusquam comedam, suspiro; et nec tunc quidem permittor, ut glutiam salivam meam. Est enim sapiens, cui quaeque res sapiunt prout sunt. Cui vero ipsa jam in se, prout est, sapientia sapit, is non modo sapiens, sed etiam beatus est. Nempe hoc est videre Deum sicuti est; atque hic quidem fluminis impetus laetificans civitatem Dei; hic torrens voluptatis; haec denique ubertas inebrians est.
18.2
Nunc vero, Domine, vinum non habent: deficit enim in his interim nuptiis vinum, vinum utique carnalis illecebrae, et concupiscentiae saecularis. Fel draconum, inquit, vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Semper nobis hoc vinum deficiat, fratres mei, quia non est hoc vinum bonum. Bonum vinum non ex vinea impuritatis, sed ex hydria purificationis hauritur. Bonum vinum, non ex uva Gomorrhae conficitur, sed ex aqua Judaeae. Servasti, inquit, bonum vinum usque adhuc. Nam optimum quidem vinum servatur etiam usque adhuc, quod videlicet non ex aqua conficiendum, sed experimendum magis ex botro illo magno terrae promissionis, qui interim in vecte portatur, dum secundum carnem novimus Christum, et hunc crucifixum. Nunquid non illi vinum defecerat qui dicebat: Renuit consolari anima mea? Sed et vinum aquam factum gustasse visus est, cum subjunxit: Memor fui Dei, et delectatus sum. Quid enim faciet in praesentia, qui in sola memoria delectatur? Sic et apostoli plane vinum aquam factum gustaverunt, quando ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Quomodo non vinum ex aqua, gaudium de contumelia? Nimirum implebatur jam promissio Veritatis, 1122 quae ad eos facta erat hoc modo: Tristitia vestra convertetur in gaudium( Joan, XVI, 20): hoc est, aqua vestra vertetur in vinum. Miraris quod in vinum aqua mutatur? etiam transit in panem: nisi forte oblitus es comedere panem tuum, eum de quo legisti: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Denique audi mensuram: Erant, ait, lapideae hydriae sex positae, secundum purificationem Judaeorum. Si verus Judaeus es, non carne, sed spiritu; sex annis servies, in septimo liber egredieris: in sex hydriis purificaberis, sex diebus operaberis, in sex tribulationibus liberaberis; et in septima non tanget te malum. Non solum autem liberaberis in eis, sed et vinum bibes ex eis, ubi coeperis juxta Apostolum gloriari non solum in spe, sed etiam in tribulationibus.
18.3
Hoc enim est duplex interim gaudium, quod habes in Spiritu sancto, de memoria futurorum bonorum, et malorum praesentium tolerantia. Nil quippe in his carnale sapit, nil saeculare, nil vanum; sed Spiritus veritatis et coelestis sapientia est, cujus in utraque suavitas praelibatur. Gaudete in Domino semper, ait Apostolus; iterum dico, gaudete. Et duplicis hujus gaudii materiam secutus adjunxit: Modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope est. Quid modestia nostra, nisi mansuetudo et patientia est? Gaudeamus ergo de his quae exspectamus, quoniam Dominus prope est. Iterum gaudeamus de his quae sustinemus, ut modestia nostra omnibus nota sit. Nimirum tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.
18.4
Sane ut idoneus fiat animus geminae huic spirituali laetitiae capessendae, duo aeque ad justitiam exercendam, duo nihilominus ad conservandam pacem necesse est praemittantur, quae quidem utraque copiosius nobis Scriptura sacra commendat. Siquidem justitiae exercitatio in his duobus mandatis tota pendere videtur, ut quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat, sicut ad gentes missa epistola apostolorum continet; et quemadmodum ad eosdem apostolos Dominus dicit: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, ita et vos facite illis. Caeterum quoniam in multis offendimus omnes, impossibile est in hoc loco et tempore scandalorum( neque enim adhuc venerunt angeli, qui de regno Dei tollant omnia scandala, sed nec sumus in illa beata civitate, cujus fines pacem posuit Deus), propterea impossibile est hic et modo pacem inter nos conservari omnino, nisi et is qui in aliquo forte offendit proximum, animosam elationem: et is qui offensus est, nihilominus caveat inexorabilem obstinationem.
18.5
Studeamus itaque, fratres mei, et humiles ad satisfaciendum his qui aliquid habent adversum nos; et ad remittendum his qui offenderunt nos, faciles inveniri; quia non solum mutuae inter nos pacis conservatio constat in his duobus, sed nec ipsa quoque divina sine his propitiatio poterit obtineri, quod nec munus ab eo recipiat, qui non prius ferit ut fratri reconcilietur; et dimissum etiam debitum ab eo districtius exigat, qui conservo suo debitum non remittit. Jam si manent in nobis justitia, pax et gaudium in Spiritu sancto, tria haec; non quasi securi simus pro eo quod regnum Dei intra nos est, sed eo magis in timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur, scientes nimirum, quod hunc tantum thesaurum adhuc in vasis fictilibus habeamus.