Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
19.1
SERMO XIX. De eisdem verbis apostoli, « Non est regnum Dei esca et potus. » (Rom. IV, 17.)
19.1
Solet apostolus Paulus in verbis esse brevis, in sententiis copiosus. Non ignoravit hoc ille tam eloquentiae, quam sapientiae dotibus approbatus, 1123 qui singula Pauli verba tonitrua judicabat. Tam signanter enim universa depromit, et sic intonat spiritu et virtute, ut in serie ordinem, in sensu plenitudinem, in utroque connexionem mirabiliter ostendat. Non est, inquit, regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Quid ad haec dicitis vos, gulosi et luxuriosi, quorum Deus venter est, quorum omnis usus aut in ventre, aut sub ventre est, qui, ut ait Jacobus apostolus, in luxuriis enutristis corda et corpora vestra? Audite, audite; Quia esca ventri, et venter escis; Deus autem hunc et has destruet. Vae vobis qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis vitulum de armento, et bibitis vinum defaecatum, et primis ungimini unguentis. Filii hominum, usquequo gravi corde, quia corpore pingui: utquid diligitis vanitatem, et veritatem negligitis? Pinguedo carnis, deliciae corporis, saturitas ventris, aut ante mortem vos deserent, aut vos in morte illas relinquetis: Quoniam, inquit sanctus, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Quam bene, sicut oves; quia detracto vellere mundialium divitiarum dure presseque detonsi, sempiternis nudi deputabuntur incendiis. Mors depascet eos; quia semper morientur ad vitam, et semper vivent ad mortem. Ergo hic caro vermibus, illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati, tormentis poenalibus socientur, qui socii fuerunt in vitiis.
19.2
O delicate, qui deliciis et divitiis circumfusus atque confusus, confusionem exspectas et mortem; non est regnum Dei esca et potus, non purpura et byssus; quia dives ille utroque circumfluus, in puncto ad inferna descendit. Quid ergo? Sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Attendis et intendis quia gaudium in fine est? Sic fatui filii Adam, et praecipiti saltu justitiam transilientes et pacem, rem finalem in principium convertere et pervertere vultis? Nemo enim est qui gaudere non velit. Non stabit et non erit istud; quia sicut non est pax impiis, sic nec gaudere impiis, dicit Dominus. Non sic impii, non sic. Prius est justitiam facere, inquirere pacem, et persequi eam: et sic demum apprehendere gaudium, imo a gaudio comprehendi. Sic angelicus ille conventus prius justitiam fecit, cum stetit in veritate, et veritatis deseruit desertorem. Post haec, illa pace firmati sunt quae exsuperat omnem sensum; quia cum diversis honorum primatibus ambiantur, nullus qui murmuret, qui invideat nullus.
19.3
Lauda tu, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te, qui posuit fines tuos pacem. Lauda, et laudes replica, quia munitissimis vectibus et inconvulsibilibus seris clausae sunt portae tuae; nullus inimicus intrat, nullus exit amicus. Benedicti filii tui in te, omni benedictione spirituali in coelestibus cum Christo. Jam non est timor in finibus tuis, quia posuit fines tuos pacem. Nullae tibi tentationes; nulla sese cogitationum turma confundit; quia versipellis ille tortor longe est a muris tuis et a filiis tuis; et ille qui idem est, omnia identitate consolidat atque conjungit, cujus participatio ejus, inquit, in idipsum. Hoc jam tertio hauriunt aquas in gaudio de fontibus Salvatoris; et nadis, ut ita dicam, oculis divinitatis intuentur essentiam, nulla corporeorum phantasmatum imaginatione decepti. Ecce gaudium in fine, sed sine fine.
19.4
Miseri nos, qui ab illa felici regione repulsi, in hanc descendimus, imo cecidimus vanitatem. Filii Sion, ait propheta, inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea. Filii Sion, illius videlicet speculativae civitatis, quam aedificavit Dominus, ut videatur in gloria sua: filii supernae Jerusalem, quae libera est, quae est mater nostra; inclyti per dignitatem conditionis, amicti auro primo per divinitatis imaginem. Quomodo ergo ex his nos quidem reputati sumus in vasa testea, in haec lutea et fragilia corpora degeneravimus? 1124 Exhibent enim angeli, fratres charissimi, justitiam Deo, pacem inter se, gaudium sibi. Sic et tu, homo, noli prius rapere quod tuum est; et justitiam quam Deo, et pacem quam proximo debes, contemnere. Justitia virtus est, qua redditur unicuique quod suum est. Tu non solum justitiam, sed multas et multiplices justitias debes Creatori. Justus enim Dominus, et justitias dilexit. Justitia tua sicut montes Dei. Bene, sicut montes, quia plures cumulos miserationum suarum ingessit tibi.
19.5
Et prius quidem te cum caeteris, et inter caetera creavit, non sine magnae praerogativa dignitatis. Dixit enim de omnibus, et facta sunt. Post haec, vehementissimo tui amore inflammata, majestas illa redemit te. Nunquid verbi facilitate? Non: sed triginta et tribus annis operatus est salutem tuam in medio terrae, affixus cruci, addictus morti, ludibriis deputatus. Deus tuus factus est frater tuus, non angelorum frater; quia nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Commune quidem habes quod factus es; quod frater es, speciale. Adjecit adhuc erga nos specialius quiddam, quod de lata nos et spatiosa via, quae ducit ad mortem, digito suo traxit, et posuit in concilio justorum et congregatione. Quid ultra debuit facere, et non fecit? Cujus vel saxeum pectus tanta et talis, a tanto et tali collata beneficiorum multitudo non emolliat? Quidquid igitur es, quidquid potes, debes creanti, redimenti, vocanti.
19.6
Sed cum justitiam feceris, fac et pacem. Quandiu enim sumus in hoc vase testeo et fragilitate complexionis humanae, non possumus inveniri scandalorum prorsus immunes. Si igitur recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, sis humilis ad veniam petendam: si tu habes adversus illum, sis facilis ad dandam; et omnia membra erunt in pace. Sic enim ad duo ista, charitatem et humilitatem, paratissimi, non poterimus dissensionem sentire, Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde: mitis, quod pertinet ad charitatem, quia charitas patiens est, benigna est; humilis, quod ad ipsam verbi spectat proprietatem. Sic procedentibus erit gaudium in Spiritu sancto. Loquar quod expertus novit, inexpertus ignorat: Animalis enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Nunquid non plerumque orantibus nobis omnia viscerum succutiuntur occulta ad memoriam gaudii illius, quod est in Jerusalem quae sursum est, quae est mater nostra; et lacrymarum unda vultus meditantium superfundit? O si duraret! Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea; adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae. Vere in principio laetitiae, quia finis illic repositus est.
19.7
Quando conscindes saccum meum, Domine Jesu, et circumdabis me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar? Principium gaudii illius, quod hic quandoque sentimus, stilla est, guttula est de flumine illo descendens, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Quando veniet tempus, ut perrenibus gaudiis in ipso divinitatis fonte profundius immergamur, ubi unda undam sine intercapedine et interpolatione continuet? Quando veniam et apparebo ante faciem Domini? Quando transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei? Quando, sicut audivimus, sic videbimus in civitate Domini virtutum? Eia igitur, fratres, huic felici ternario fideliter insistamus, et semper simus memores verbi illius: Amice, ad quid venisti? Quia non ad hoc venimus, ut simulatoria specie regem interficiamus; sed ut ei serviamus, qui est benedictus in saecula. Amen.