Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
20.1
SERMO XX De verbis Domini, « Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. » (Luc. XVIII, 14.)
20.1
Si consideremus diligenter, fratres, gradus hominum, quatuor inveniemus: dico autem summam 1125 felicitatem in coelo, ad quam suspiramus; mediam felicitatem in paradiso, unde cecidimus; itemque mediam infelicitatem in hoc mundo, pro qua gemimus; et in inferno extremam infelicitatem, quam merito formidamus. Brevius tamen dicere possum, vitam, et umbram vitae; umbram mortis, et mortem. Itaque nec in summo, nec in imo positi, timemus descendere, ascendere cupimus, eo magis anxii, quo videmur viciniores infimis, quam supremis; et ecce dicitur nobis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Quidnam sibi vult cancellata haec connexio exaltationis et humiliationis? Itane parum est, Domine, quod in veritate tua humiliasti nos, qui adhuc exigis ut apponat homo humiliare se ipsum? Et quidem restat adhuc quo possimus humiliari; sed qui illo ceciderit, jam non adjiciet, ut resurgat; et qui humiliatus fuerit usque illuc, frustra speret exaltationem: siquidem humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Usque adeo vita nostra inferno appropinquavit: quo nos humiliabimus ultra? Quae utilitas in sanguine nostro, si descenderimus in corruptionem? Sane nihil aliud infra nos est, quam irreparabilis illa corruptio. Post umbram mortis non restat nisi mors; post locum afflictionis, solus superest locus mortis.
20.2
Qui se, inquit, humiliat, exaltabitur. Si dixisset: Qui humiliatus fuerit, exaltabitur, exsultassem utique, tanquam certissime humiliatus, et vehementer. Nunc vero cum dicat: Qui se humiliat, exaltabitur, angustiae mihi sunt undique; nec ignoro quid eligam, sed quid agam. Exaltari cupio, quia summopere id necessarium: siquidem neque hic manentem habeo civitatem; nec bonum esset hic manere, etiamsi liceret. Porro inferius adhuc ire, perire est. Jam enim locum teneo inferiorem, et cui solum habeat infra se infimum, hoc est infernum. Si me illuc humiliavero, non est spes exaltationis; si me non humiliavero, identidem desperatio est exaltationis; quia qui se humiliaverit, exaltabitur, et is tantum. Si hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, ab exaltatione repulsus, nec sic effugiam manus mortis. Sed si hoc difficile paret, saltem quod praemissum est consideremus.
20.3
Omnis qui se exaltat, ait, humiliabitur. Quem enim Veritas humiliat, ipse quomodo se exaltat? Neque hic dicimus quo, sed quomodo; quia non locus videtur deesse, sed virtus. Non, inquam, deest homini quo exaltare se possit, sed deest omnino qui possit. Est quidem voluntas multa, sed nulla facultas. Nempe, velint, nolint homines, communis totius Adae, totius humani generis vox est: In veritate tua humiliasti me. Quisquis autem in veritate humiliatur, veraciter humiliatur, nec nisi fallaciter exaltatur. Quid est autem fallaciter exaltari, nisi vere non exaltari? Gratias ei, quia non dixit: Omnis qui se exaltaverit, exaltabitur. Quomodo enim conaremur in vanum exaltari, si id arbitraremur, quando ne ipsa quidem nunc desperatio proficiendi, appetitum cohibet exaltandi? Et forte hoc est, quod ait: Qui se exaltat, humiliabitur: nec pertinet ad affectum, qui nullus est; sed ad affectum, qui stultus est.
20.4
Quantos enim videmus humiliatos, sed non humiles; percussos, sed non dolentes; curatos quidem a Domino, sed nec ipsa curatione sanatos? Hi sunt qui sub sentibus esse delicias computant, dissimulantes peccata quae actitant, lubricum in quo titubant, tenebras quibus caligant, laqueos inter quos ambulant, locum afflictionis quem inhabitant, corpus mortis quod gestant, jugum grave quod tolerant, graviorem conscientiam quam occultant, gravissimam sententiam quam exspectant. Talis ille erat, cui Joannes in Apocalypsi scribere jubebatur: Dicis: Quia dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es pauper, et miser, et miserabilis, et caecus, et nudus. Nec mirum si sit vana et mendax exaltatio filiorum hominum, siquidem vani sunt et mendaces. Humiliat 1126 eos veritas, exaltat vanitas: et dilexerunt magis tenebras quam lucem, amplectentes exaltantem se vanitatem, et quaerentes mendacium; porro contra veritatem quae se humiliat, votis et studiis quibus possunt, dissimulationibus et conatibus frivolis recalcitrantes.
20.5
Fecimusne aliquid? Puto quia invenimus etiam quomodo humiliet homo se ipsum. Dico autem ut adhaereat[ alias, adhibeat voluntatem] humilianti se veritati, nec dissimulet, sed cooperetur ei devoto pietatis affectu. Proinde cavebo deinceps, quam sollicite potero, duritiam cordis: sentiam et plangam dolorem meum, ne, si forte insensibile fuerit, sit etiam insanabile vulnus meum. Ero igitur vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus, ne veniat anima mea in consortio eorum, de quibus Veritas ait: Percussi eos, et non doluerunt: et iterum: Curavimus Babylonem, et non est sanata. Gravis curatio humiliatio haec, sed gravior morbus superbia est: quae utinam sic curetur, ut sanetur hac cura! Consentiam itaque adversario meo, acquiescam judici meo, cedam denique urgenti aculeo, ne bis pungar. Tale enim reor esse quod Dominus ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Ac si dicat: Quisquis contra stimulum recalcitraverit, duplo pungetur: parcetur autem ei qui consenserit, et dederit locum irae.